Corpus of Electronic Texts Edition
On the Qualitees, Maners and Kunnynge of a Surgean (Author: Lanfranc of Milan)

Capitulum 1

Doctrina secunda, tractatus primi: quae est una summa & unum capitulum de anatomia, forma & complexione, & iuvamento {edition folio and column 209v col 2} omnium membrorum cosimilium et de generatione embryonis.

¶10] Quoniam ut dicit Gale. Necessarium est chirurgo scire anatomiam:11 ne credat latum ligamentum esse pelliculam: et rotundum ligamentum esse nervum: & in suis operationibus cadat in errorem:12 proposui de natura, formis, iuvamentis, & de complexione membrorum consimilium proprium facere emplastrum. Et quoniam, ut dicit Avicen. notitia rei quae causam habet, non potest haberi, nisi per suas causas sciatur. Oportet nos igitur considerare causas membrorum consimilium, propter hoc sumendo summas creditas super principijs medicinalibus secundum quod medici crediderunt. Ponam in principio generationem embryonis prout esse creditur: et ab auctoribus medicinae traditur. Et si quis altior quam medicus


p.277

plus voluerit inquirere: pro me laboret, & alijs: qui contenti sumus illa credere, quae nos medicinalis scientiae auctores docuerunt.

¶11] De generatione embryonis quatuor sunt positiones: alias intentiones: apud rerum certitudinem inquirentes. Quarum tres quamquam in verbis videantur aliqualiter discordare: tamen in una conveniunt veritate. Alia quidem in verbis penitus et in veritate discordat. Nam philosophorum summus id est Aristo. dicit quod embryo generatur ex viri spermate & sanguine menstruoso mulieris: & quod sperma viri se habet per modum factoris: & sanguis menstruus per modum materiae. Hoc quidem taliter intellexit Averrois: Quod sperma viri nulla modo staret in substantia embryonis: & quod sperma mulieris ad generationem nullo modo intraret. Gal. vero ponit: quod ex duobus spermatibus viri, scilicet & mulieris adinvicem agentibus et patientibus: ita quod unumquodque ipsorum ageret in aliud: & pateretur ab alio: fieret embryonis generatio: ita tamen fit quod ex spermate viri fieret actio fortior minor autem ex spermate mulieris. Avic. vero qui in dictis pro me physicis laboravit Gal. sequens opinionem, cassat omnino Averrois dictionem: dicens quod ex duobus spermatibus fit generatio embryonis: ita quod si mulier non spermatizat, non fit filius neque filia. Et quod sicut coagulum se habet in caseo per viam coagulationis active: & lac se habet per viam coagulationis passive: ita sperma viri ad embryonis generationem se habet per viam coagulationis active: et sperma mulieris per viam coagulationis passive. Et quemadmodum unumquodque duorum coaguli, scilicet & lactis est pars substantiae casei: qui fit ex eis: ita unumquodque duorum spermatum est pars substantiae embryonis: nec istud verbum discordat a philosopho. Nam sperma mulieris non est adeo a natura sanguinis elongatum propter mulieris frigiditatem non valentis illud bene decoquere: & propter vicinitatem vasorum spermatis & matricis: quod non est dignum vocari sperma. Et propter hoc voluit philosopho ipsum sanguinem menstruum appellare. Et etiam licet ex duobus spermatibus fiat embryonis prima generatio: ex quibus omnia membra consimilia, excepta carne et pinguedine generantur: tamen ad ipsorum augmentum & ad carnis generationem


p.279

& pinguedinis sanguis provenit menstrualis. Matrix vero mulieris {edition folio and column 210r col 1}, quae formam habet naturalem, & complexionem aptam ad conceptionem: sicut quaelibet membra formam habent convenientem ad eorum proprias actiones: cum transglutit spermata ad ipsius matricis profundum: totam se naturaliter colligit circa illud: suumque taliter claudit orificium: quod non posset illud intrare stilus. Informativa vero virtus appropriata huic officio cum Deo glorioso continuata: quae non comprehenditur, quoniam est de secretis Dei, modum mediante calore naturali, qui est instrumentum eius, spiritum qui descendit cum duobus spermatibus: sed cum spermate patris plus: & permiscet illa spermata: & intendit generare unumquemque spiritum tam vitalem quam animalem quam naturalem: et mineram unicuique propriam: & hoc facit in .vi. primis diebus in solum spermatibus de sanguine menstruoso nihil petens: quum usque ad illos dies non fit talis resolutio de quo curetur. Sed postea incipit appetere, & menstruum sanguinem attrahere incipit attractiva: & in tribus diebus incipiunt fieri puncta & lineationes: & in sex ultra sanguis menstruus intrat in spermata: qui quidem sanguis toto conceptionis tempore in quinque partes dividitur. Una mutatur in naturam spermaticam: & tendit ad augmentum membrorum a duobus spermatibus habentium principium. Secunda pars sanguinis grossi quam caliditas coagulat: mutat in carnem. Tertia pars subtilis quam frigiditas coagulat: mutatur in pinguedinem. Quarta pars boni sang. quae superabundat ab his omnibus transit ad mamillas: & convertitur in lac. Quinta quae superfluit: ad haec omnia usque in diem partus remanet in matrice. Post .xv. dies a primo conceptionis die .xij. diebus sequentibus fit sang. humiditas, caro, nucha elongatur: cor, cerebum, hepar in tribus vesicis incipiunt apparere: deinde apparet umbilicus: qui quamquam post illa appareat: ante illa tamen perficitur. in .ix. sequentibus diebus elongatur caput ab humeris: venter a lateribus: extremitates a ventre. Quatuor diebus sequentibus perficitur totus quinque sequentibus: & sunt .xlv. sentit. duplicatis omnibus: & sunt .xc. movetur: triplicatis omnibus: & sunt .ix. menses: in quibus nascitur. hoc tamen in aliquibus fallit: sed est utplurimum. Unde versus.


p.281

¶12]

    1. Cum recipit matrix generando spermata patris:
      Sex in lacte dies stat: tribus linea punctus.
      Incipit: & sanguis sex: post in spermata transit
      Humiditas: caro fit sequentibus in duodenis:
      Nuchaque longatur: tria membra regalia constant
      In reliquis novem extremis latera distant.
      Humerus, et ceruix, venter, quatuorque sequentes
      Perficiunt totum: dant motum: denique quinque
      Duplica: sicque dies dat nonagesima motum.
      Si quaeris ortum: tunc tempus triplica totum.

¶13] Sola ergo caro & pinguedo generantur ex sanguine menstruoso: ossa uero & cartilagines, ligamenta, nervi, venae, chordae, arteriae, panniculi, cutis ex duobus spermatibus generantur: ut vult Avic. & omnes alij doctores: & ut approbat experimentum chirurgicum. Nam si aliquod istorum membrorum amputetur: nullatenus vera restauratione restauratur: quoniam eorum materia fuit sperma parentum: quod formam aliam acquisivit: sed caro cuius materia est sanguis: qui quotidie generatur in nobis: cui sanguis dat formam veram restaurationem recipit & completam.

¶14] Ista vero membra consimilia diversas habent formas, complexiones, & iuvamenta secundum diversitatem proportionis materiae ex qua componuntur: quia licet omnia ex eadem sint composita: commista materia tamen in unoquoque membrorum consimilium alia & alia est materiae13 {edition folio and column 210r col 2}proportio: propter quod formam diversam & iuvamenta suscipere meruerunt. Nam deus omnipotens non aemulus, non avarus, dat unicuique rei de forma secundum quod eius proportionata materia requirit.

¶15] Os nanque primum est membrorum consimilium: & est frigidum & siccum: & habet diversas in corpore formas: & diversum numerum et multiplicem: propter divers in corpore iuvamenta. Iuvamentum enim multiplicationis ossium fuit: quia necessarium erat unum membrum sine alio aliquando moveri: quod fleri non potuisset: si solum unum os fuisset. Et etiam quoniam alia sunt ut clypeus membra


p.283

defendens, sicut ossa cranei. Alia sunt fundamentum, sicut ossa spinae & brachiorum. Alia sunt sicut arma, ut additamenta in lateribus spondylium. Alia sunt, quibus replentur quaedam concavitates quarundam iuncturarum: ut manus et pedis. Alia sunt ut in eorum concavitatibus rotunditas ossis cum eo coniuncti intret: ut cum eo iungatur: & nihilominus moveatur, ut ossa ancharum et spatularum. ...

Practica Magistri Lanfranci de Mediolano quae dicitur ars completa totius chirurgiae, p. 208–210.