Corpus of Electronic Texts Edition
On the Qualitees, Maners and Kunnynge of a Surgean (Author: Lanfranc of Milan)

Capitulum 3

De intentionibus chirurgi. Doctrinae primae, tractatus primi.

¶9] Sciendum est quod omnis intentio chiruirgi9 quantumcunque sit diversa particulariter: et quo ad hominem infinita: sub una trium intentionum generalium continetur. Prima est solutio continuitatis. Secunda est solutionis continuatio. Tertia est superflui remotio: dum tamen haec omnia fiant cum manu. Nam sub istis tribus intentionibus: vel sub una istarum sive aliqua istarum: omnes intentiones chirurgi continentur. Solvitur nanque continuum per chirurgum quando phlebotomat: quando scarificat: quando cauterizat: quando sanquisugas apponit: quare licet haec omnia propter nostram superbiam et dedignationem barberijs & mulieribus relinquantur: tamen de opere sunt chirurgi. Nam Gal. & Rasis prout in eorum apparet scripturis: hoc proprijs manibus faciebant. Et ego phlebotomo usus sum interdum manu propria phlebotomando venam: ad quam famosi barberij


p.275

defecerunt. Solvitur autem continuum cum venas incidimus temporis & frontis: & cauteria facimus propter aegritudines oculorum: et etiam cum cauteria in diversis locis capitis, & corporis facimus propter diversas aegritudines: prout doctrina cauteriorum in suo capitulo declarabitur. Solvitur enim continuum cum aquam hydropicorum per incisionem extrahimus: & cum incidimus crepatos: & cum per incisionem extrahimus lapidem de vesica: et cum alia diversa vulnera facimus: secundum quod in multis locis continebitur huius libri. Nam prosequendo intentionem secundam: solutum continuatur, ulcera, vulnera, fistulas, cancros sanando: dissolutionem iuncturarum, fracturarum, ossium per instrumentum chirurgicum restauramus: et circa hanc intentionem multa diversa opera faciendo: quorum plenam doctrinam habebimus per hunc librum. Per tertiam intentionem superfluum removendo scroffulas capitis, & colli , & aliarum partium extirpando, cataractas, ungulas, pannum, sebel,10 carnem superfluam, polypum ex naso, porros, & verrucas, ficus, atrices, & condylomata, superfluitatem hermaphroditis, folliculum clausae vulvae, sextum digitum, & multas alias superfluitates removendo humani corpori non decentes.