Corpus of Electronic Texts Edition
On the Qualitees, Maners and Kunnynge of a Surgean (Author: Lanfranc of Milan)

Capitulum 1

De diffinitione chirurgiae, & suis particus, & subiecto eius. Doctrinae primae, tractatus primus

¶1] {edition folio and column 208r col 1}Omne quod investigare volumus: uno trium modurum investigari potest:1 aut per eius nomen: aut per eius actionem: aut per veram essentialem eius diffinitionem ipsius essentiam demonstrantem. Istis modis tribus investigare possumus chirurgiam per nominis interpretationem: quia dicitur a cheir graece, quod est manus: & ergeia quod est operatio: unde chirurgia2 {edition folio and column 208r col 2} .i. operatio manualis: eo quod finis eius & utilitas in manus operatione consistit. Eodem modo per eius actionem possumus eam cognoscere: quare consistit in operatione manuali. Per rei diffinitionem dicit Galenus: Qui veritatem rei perpendere voluerit naturaliter non ex suo nomine: sed ex sui essentia investigare conetur.


p.257

Notitia nominis impositi non tollit ignorantiam, quam dat extremitas rei: ergo si notitia propter nomen rei non est notitia bona: & actionis notitia cum notitia nominis est eadem: relinquitur quod chirurgia per eius diffinitionem eius essentiam demonstrantem inquiramus. Unde dicimus quod chirurgia est scientia medicinalis: qua docemur operari cum manibus in humano corpore, continuitatem solvendo, & solutionem continuitatis ad statum pristinum vel priorem quantum possible fuerit reducendo: & superfluitatem extirpando secundum intentionem theoricae medicinae. Cum enim dicimus quod chirurgia est scientia: contradicimus illis: qui dicunt quod chirurgia est operatio particularis: quae res est finita & corruptibilis: de qua scientia non existit medicinalis, additur: quoniam hoc nomen scientia non proprie, sed communiter hic sumitur, ut habetur in Techni. Cum dicitur: qua docemur operari: ad differentam dicitur theoricae. Cum dicitur: cum manibus: ad aliorum dicitur practicae instrumentorum differentiam. Cum dicitur: in humano corpore: dicitur ad differentiam marescalorum: qui circa bruta cum manibus operantur. Sed quoniam hucusque posset tota practica sic diffiniri: adduntur tres differentiae cunctas operationes & singulas chirurgi continentes: quae sunt continuum solvere: solutum continuare: & superfluum removere. Cum autem dicitur: quantum possible fuerit: dicitur: quare ne dicatur: ille non est chirurgus: qui membrum laesum ducit ad meliorem possibilitatis modum: licet non ita pulchrum vel integrum sicut erat. Cum dicitur, secundum intentionem theoricae: dicitur ut sciatur quod necessarium est chirurgo scire theoricam: sicut apparebit apertissime in suo loco.

¶2] Partes generales chirurgiae: quicquid dicant alii: sunt tres intentiones chirurgiae: quae in proprio erunt capitulo


p.259

declaratae. Corpus autem humanum & membrum tam consimilia quam officialia sunt propinqua chirurgiae subiecta: super quae totum opus fabricatur.