1. SCABIES est de morbis infectivis. Et dicitur scabies quasi squamosa labes: vel infectio in cute existens exterius utplurimum: . . . Cuius diffinitio est. Scabies est infectio satis pustulosa in exterioribus corporis utplurimum existens. aliquando magnam partem corporis occupans cum pruritu magno & insomnietate multa sicca vel cum humiditate extranea existens. squamas producens & alios inficiens. de flegmate salso vel colera adusta vel sanguine corrupto utplurimum generata partes patent ad sensum: nisi quod sit morbus alios inficiens. Istud enim patet per Auicen. primo can. fen. 2ª. c. 8. ubi ponit qui & quot sint morbi contagiosi. Et dicit quod sunt ex egritudinibus quedam que de uno ad alium transeunt: sicut lepra scabies variola pestilentialis febris apostemata putrida. & precipue cum domus stricte fuerint. & precipue cum vicinus fuit sub vento portante ab uno ad alium: sicut obtalmia & lippa in oculis: . . . Et sunt de inficientibus ptisis morphea tinea. Est enim tinea scabies in capite: & dicitur quasi caput tenens, & de quibusdam istorum sunt versus.
Unde morbi de materia venenosa & putrida habentes evaporationem extra cito inficiunt corpora disposita & vicina.
- Febris acuta ptisis scabies pedicon sacer ignis.
Antrax lippa lepra frenicis contagia prestant.
Adiungas tineam vel ponas sub scabiosis.
2. {Rosa Anglica (1502) fo 42r col 2} CAUSE istius morbi sunt multe . . . Causa igitur generalis huius scabiei est defectus virtutis digestive in membris & in cute virtutis expulsive eiusdem. Cause speciales sunt multe sicut humiditas mala acuta corrosiva que permiscetur sanguini & humoribus & humores grossi & mali. & ista est causa scabiei humida. Sed sicce scabiei causa est humor melancholicus plurimus cui humiditas acuta permiscetur. que expellitur ad cutem et corrumpit & corrodit . . . Generantur isti humores ab acceptione & a comestione salsorum amarorum acutorum & specierum acutarum pro condimento,
3. PROGNOSTICA . . .
{Rosa Anglica (1502) fo 42v col 2}
Item scabies feda multas partes corporis occupans ulcerosa fetida habens multam radicem, & est de egritudinibus malis auferentibus somnum: & est difficilis curationis. Si modicum de corpore occupet: nec aufert somnum nec multum angustiet: facile curatur . . .
4. CURA.
In cura scabiei & istarum infectionum multa sunt facienda. prima cura est melior cum qua est sufficientia. dicit Auicen. in 4º Can. fen. 2ª . . . est evacuatio cum eo quod educit humorum adustum vel acutum vel salsum flegma. & illud intellegendum est de evacuatione minorativa. 2º oportet cibum & dietam totam rectificare. 3º oportet materiam digerere. 4º oportet evacuare evacuatione eradicativa. 5º oportet balneare. 6º electuaria confortantia dare. 7º oportet unguenta applicare. Si tamen corpus non sit plectoricum unguenta in principio applicata & administrata curant.
5. (Circa primum est sciendum) . . . Item in sero aliquo decoquatur fumus terre: & tunc coletur & in colatura detur sene. ʒ. i. vel ij. iste sunt que longo usu curant & purgant purgatione minorativa. Si tamen non habeatur serum capiatur herba fumi terre & thimus & scabiosa cum capill. ven. & epatica in estate. & decoquatur & clarificetur: & cum sene vel epithimo detur. & est optimum & satis expertum a me.
6. {Rosa Anglica (1502) fo 43r} Circa secundum est sciendum quod scabiosus cavere debet ab omnibus salsis & frixis & ab omnibus que urunt sanguinem: sicut cepis & porris alliis pipere melle et similibus. Tamen mel in decoctione medicinali potest eis dari: sed non via cibi. Similiter omnia acuta nocent sicut grana paradisi & gariofili & diuretica statim post prandium. Caveat etiam ab omnibus cibis qui generant sanguinem melancholicum. sicut a carnibus vaccinis leporinis cervinis anserinis & anatinis & carbonatis adustis et caseo salito antiquo & similibus. Caveat a cena & a ientaculis & a dormitione diei & statim post cibum & a motu magno post cibum. Vitet etiam panem azimum & panem actualiter calidum & omnia
7. De tertio notandum quod illa que digerunt coleram nigram & similia: etiam digerunt flegma salsum & humidum quod est in aduri que hic sunt necessaria & sufficientia. Si sit flegma salsum. [rx] radicum feniculi petros. apii raffani lapacii acuti. ana partem unam succorum boragi. fumi terre scabiose ana quart. i, sandalorum albo. & ru. semi. endivie melonum. ana ʒ. ij. rose. ʒ. 5. florum boragi ʒ. i. florum camomille violarum tamarisci .ana ʒ ij. anisi carui sileris montani. ana .ʒ. 5. liquiri. quartam unam cinamomi nucis musc. ana ʒ. ij. spice nardi .ʒ. 5. zuccari. quart. unam mellis rosa. lib. unam fiat potus ad pondus lib. vet quarte anglice: quod idem est. Sed si materia sit melancholica vel colera adusta & sit scabies sicca. Tunc. [rx] radicum celedonie raffani enule campane radi. feniculi lapacii ru. & acuti ana partem unam thimi camedreos scolopend. foliorum celedonie ana. M. unum succi fumi terre scabiose boraginis florum genestre. ana .ʒ. i. utrius stricados. ana .ʒ. 5. cuscute carui peonie. ana .ʒ. i. corticum genestre fraxini cinamomi ana .ʒ. 5. uvarum passarum mundatarum ab arillis quartam unam licori. quar. i. zuccari & mellis despumati .ana. lib. 5. vel ponatur mel tantum ad pondus lib. i. fiat potus ut prius. Si tamen sit colera adusta. [rx] radicum feniculi petros. brusci. ana partem unam endivie cicoree scolopendrie capill. vene. rostri porcini celidonie thimi cameadreos. ana .M. 5. succi fumi terre libr. i. succi absint. quartam .5. sandalorum utrorumque: semi. scariole lactuce melonum. ana .ʒ. 5. rose. florum boraginis viola. ana quartam .5. vel .ʒ. i. rasu. eboris .℈. 5. cinamomi .ʒ. i. spodii ʒ. i. uvarum passarum mundatarum quartam .5. liquiri. quartam .i. zuccari lib .5. fiat sicut prius.
8. {Rosa Anglica (1502) fo 43v col 2} Item ad omne genus scabiei accipe lapacium acutum & involvatur in stuppis canapinis madefactis in aceto & coquatur sub cinere calido diu donec bene coquatur & postea bene teratur cum assungia porci vetustissima stuppis & corticibus exterioribus remotis: & postea ponatur tertia pars sulfuris & fuliginis que adheret camino vel tecto vel tegulis & parum argenti vivi. Deinde manibus cum saliva hominis ieiuni madefactis omnia commisceantur bene & incorporentur. & est probatissimum in omni genere scabiei imo sine argento vivo optime valet. Item unguentum factum de alliis minutissime tritis & diu cum assungia porci curat omnem scabiem in tribus appositionibus . . . Item cinis alliorum cum melle valet scabiei & impetigini. Item quando apium recens cum sale tunditur & ponitur in panno lineo & fricatur scabiosus in balneo valet. Communia & levia sunt lavare manus frequenter cum sero calido . . . & similiter lavare cum urina propria & cum lixivio facto {Rosa Anglica (1502) fo 44r} de cinere vitium est optimum.