Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 6
Capitulum sextum: De vomitu
Quamuis homines sani simpliciter & a tempore non indigant vomitu: tamen homines in quorum stomachis multiplicatur fleuma & colera per vomitum ab egritudinibus preseruantur & in propria sanitate conseruantur. [supra 10,629] Si igitur huiusmodi homines vomitu vtantur secundum quod expedit eorum stomachus a superfluitatibus mundificatur & digestio melior efficitur & corpus renouatur caput etiam & sensus alleuiantur & visus acuitur: quod si vomitus immoderate fiat et vbi non oportet corpus desiccabitur epati et pectori nec non oculis & pulmoni nocebit: venas quoque quandoque scindit et rumpit ex quo passio accidit emoptoica: debet enim fieri vomitus ad plus bis in mense in regimine sanitatis hominum predictorum nec debet talis vomitus in regimine sanitatis fieri stomacho vacuo. Nam talis vomitus laboriosus est nimis. Fiat igitur post cibi saturitatem & sumptionem diuersorum ciborum abominationem habentium et etiam quoddammodo incisiuam virtutem. Non debet vomitus fieri frequenter ne
p.337
stomachus corrumpatur et virtus eius destruatur nec debet obseruari certus numerus dierum inter vnum vomitum et alium. Habentes autem collum longum et pectus strictum et sine carne et humeros eleuatos ad modum alarum & crura tortuosa tales inquam non vtantur vomitu ad conseruandum sanitatem eorum: et quia oculi multum leduntur a vomitu. Interdum cum aliquis vomere voluerit duos pannulos in rotunditate circumuoluat263 et super oculos ponat et cum alio panno lato optime liget ne inde auferantur donec vomitus sit completus. [supra 10,657] Et postquam erit perfectus facies aqua rosata est abluenda. In estate quidem cum aqua rosarum simplici. In hyeme vero ponatur in ea aliquantulam ligni aloes & os abluendum est cum hydromelle vel syrupo acetoso & non statim est comedundum nec tardet comestionem donec fames sit fortis: & si contingat vomentem sitire: seda eius sitim cum syrupo citoniorum et non cum iulep nec cum syrupo acetoso: quia ista duo incitant ad vomitum. Et qui vomuerit comedat carnes pullorum facilis digestionis in gelatina vel galentina. Hec de vomitu sufficiant vt competit in regimine sanitatis. De vomitu enim laborioso que fit stomacho ieiuno et cum fortibus medicinis non est hic determinandum: quia non competit sanis corporibus: & si interdum
p.338
forte competeret ad preseruandum ab aliquibus malis egritudinibus. Et eadem ratio est de eo & medicina laxatiua. Vnde eis que dicta sunt superius de medicina laxatiua & ex his que dicuntur de vomitu in isto capitulo patet quid sit faciendum & obseruandum in vomitu laborioso qui fit cum medicina forti.