Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 4

Capitulum quartum: De cauteriis

[supra 10,292] Quia homines sani raro242 vtuntur cauteriis: & tamen vtuntur eis interdum propter operis complementum addemus hic vnum capitulum breue de cauteriis que tamem spectat ad regimen sanitatis. Cum quibus autem & quomodo fiant cauteria & sectiones non est hic dicendum: hoc enim est cirurgicorum opus. Nolumus etiam hic enumerare omnes egritudines in quarum cura competunt cauteria vel secciones. Nolumus etiam hic enumerare omnia loca que cauterisari consueuerunt: sed solum dicemus generales cautellas & vtilitates cauteriorum: & quedam generalia in cauteriis obseruanda. Sciendum igitur quod multis cauterisatio valde vtilis est in exsiccando humores & in attrahendo eos a remotis & profundo


p.323

ad prohibendum ne corruptio spergatur ad confortandum membrum cuius complexionem volumus rectificare & ad resoluendum materias corruptas in membro retentas. Amplius cauterisatio valet ad retinendum sanguinis fluxum. Et quando cauterium fit ad hanc intentionem vltimam cauterisatio debet esse profundior & fortior quia si esset243 debilis faciens crustam que postea satis cito caderet esset error peior priore. Nam sequeretur fluxus sanguinis peior: & incurabilior priore. [supra 10,318] Homines igitur in latitudine sanitatis existentes qui tamen sunt parati cadere in egritudines membrorum exteriorum contigentes ex humoribus corruptis debent vti cauteriis sicut verbigratia ad lepram & ad guttam rosaceam faciei: & vniuersaliter ad egritudines deturpantes faciem propter humiditates corruptas in cerebro retentas que non habent spiraculum: nam tales humiditates descendunt ad faciem et ad totum corpus & causant lepram: talibus in quam ad preseruandum: & similiter ad curandum cauterisatio est bene vtilis. Et si antequam materia descenderit cauterisatio fiat in quattuor quartis capitis quousque cauterisatio perueniat ad os cranei multum est vtilis & humiditates corrupte euentationem habeant & spiraculum & ad cetera membra corporis & similiter ad faciem non decurrant: sed talis cauterisatio in quam peruenitur

p.324

ad craneum multum subtiliter est fienda ne cerebrum ebulliat & pia mater & dura ledantur & sit error nouissimus priore peior . Et omnia ista cauteria in capite facta preseruant & curant ab omnibus egritudinibus causatis vel causari possibilibus per viam reumatis descendentis a capite & sic preseruant ab vlcere pulmonis tussi asmate244 et squinantia: & vniuersaliter ab aliis egritudinibus quarum mater potest esse reuma descendens a capite: & specialiter si humores sint valde corrupti & in cerebro coartati. [supra 10,330] Et sicut dictum est de humoribus corruptis in cerebro: & in capite coartatis quod per cauteria capitis mundificantur & desiccantur: sic suo modo intelligendum est de aliis membris corporis. Nam in quocunque membro corporis sint tales humores corrupti per talium membrorum cauterisationem: mundificantur et desiccantur: et membrum illud purificatur. Vnde si tales humiditates corrupte sint coartate in splene: vel epate: aut stomacho: vel pectore: super membris illis fiant cauteria. Et similiter intelligatur si humiditates corrupte fuerint coartate in iuncturis.245 Fiant enim cauteria in circuitu iuncture. Sic

p.325

igitur patent tales vtilitates cauteriorum. Nunc restat ponere quasdam regulas obseruandas in cauteriis. Prima quod nunquam fiat cauterium: nisi corpore prius mundificato per farmatiam: vel fleubothomiam: vel per vtrumque istorum sicut medico videtur expedire. Secunda regula obseruanda est quod quando cauterium fit ad euacuandum: detineatur cauterium apertum: sed quando fit ad retinendum sanguinem: locus cauterisatus non teneatur apertus. Tertia regula quod cauterium quod fit ad euacuandum: ad minus teneatur apertum quadraginta dies: & quolibet die mundificetur locus semel: vel bis: secundum quod plus vel minus de ipso: & secundum materia est plus vel minus corrupta. Interdum lauetur locus cum decoctione foliorum hedere terrestris & arboree: vt locus cauterisatus non feteat. [supra 10,360] Quarta regula est quod non fiant cauteria in infantibus vel valde senibus. In infantibus quidem propter membrorum nimiam molliciem. In senibus autem propter nimiam membrorum siccitatem.246 In his etiam etatibus membra sunt debilia: non potentia bene sustinere cauteria. Quinta regula est quod non fiant cauteria in temporibus valde247 calidis: nec frigidis: nec siccis. Sexta regula est quod non fiant super

p.326

musculos & lacertos: sed in fine vel in principio musculorum. Septima248 regula quod interdum fiant super membrum mandans: interdum super membrum per quod tamquam per medium249 mandatur: & interdum fiant super membrum cui mandatur. Verbigratia. Si materia existens in cerebro renatitaret250 ad oculos per arterias & venas timporum : antequam materia fluat fiant cauteria super caput: & cum actu fluit: fiant cauteria in timporibus . Et cum tota materia fluxa fuerit ad lachrymale: oculi fiant in lachrimali. Interdum fiant cauteria sub membro ad quod fluit materia. Verbigratia. Si materia fluat ad faciem: potest fieri cauterium sub mento ad mundificandum faciem. Octaua regula obseruanda in cauteriis: [supra 10,367] est quod cauteria que fiunt sub genibus sunt vtiliora ad mundificandum totum corpus & humiditates corruptas a toto corpore. Vnde talia cauteria satis deberent esse vtilia in cura lepre& morphee: et sic de aliis. Hoc ego fui expertus in vno ex principibus huius mundi.


p.327