Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 3
Capitulum tertium: De sanguisugis
Consequenter est dicere de sanguisugis. Circa quas cadunt quinque considerationes. Prima est de earum electione. Secunda de earum virtute. Tertia de ipsarum preparatione antequam applicentur. Quarta de ipsarum applicatione. Quinta de ipsarum remotione. Potest addi consideratio sexta de his que fiunt post ipsarum remotionem. Propter primam sciendum quod debent eligi sanguisuge de aquis mundis currentibus & participantibus laudabilibus conditionibus aquarum bonarum superius enumeratis in primo capitulo secunde partis: & in capitulo de balneis: & in capitulo de regimine sanitatis. Et sunt aque in quibus reperiuntur rane munde quamuis quidam asserant oppositum huius. Amplius sanguisuga
p.319
debet esse subtilis sicut cauda muris parui capitis non coloris viridis: nec nigri: nec alterius mali coloris nec super eas debent esse fila coloris azuli. Eligantur igitur ruffe quasi coloris epatis vel habentes ventres rubeos & dorsum coloris similis aeri super quam existit viriditas & non sit simpliciter viridis. Si enim sint magne & magni capitis & coloris nigri & diuersorum colorum & sint ex aquis frigidis flantibus in quibus reperiuntur animalia venenosa. Tales inquam sunt venenose & ex eis inquam contingere consueuit sincopis & apostemata mala sanguinis239 fluxus et febris & membrorum laxitas & vlcera fraudulentia. Propter secundam sciendum quod sicut per fleubothomiam & ventosas euacuatur plenitudo totius membri particularis: sic240 etiam per sanguisugas. Verum est tamen quod fleubothomia euacuat magis a241 profundo quam sanguisuga et ventosa: & similiter sanguisuga attrahit sanguinem a magis profundo quam ventosa. Nam attractio que fit per ventosam est a calido & a vacuo. Sed attractio que fit per sanguisugam est a virtute anime & tota specie cum spiritu & calore: & ideo attractio est fortior: quia etiam attractum maiorem habet conuenientiam cum attrahente
p.320
maiorem enim conuenientiam habet sanguis attractus cum sanguisuga quam cum ventosa. Sic igitur sanguisuga est conuenientior ad euacuandum plenitudinem & similiter a profundo quam ventosa. Et est diligenter notandum quod dicunt quidam quod sanguisuga attrahit bonum sanguinem & non malum: & secundum hanc viam non competunt nisi in sanguinis multitudine & non in sanguinis corruptione. Sed istorum opinioni non consentio quia sapientium dictis non concordat. Nouerunt enim sapientes quod sanguisuga valet in morphea et in petigine & in serpigine quod nullomodo esset si attraheret sanguinem bonum et relinqueret malum. Sic enim plus noceret quam prodesset. Vnde puto saluo meliori iudicio quod sanguisuga plus euacuat malum sanguinem & corruptum & attrahit quam bonum propter duo. Primum quidem quia natura corporis retinet bonum & dimittit malum quo non indiget. Secundo quia malus sanguis est proporcionabilior sanguisuge quam bonus. Non enim rationabile quod sanguis qui habet similitudinem et proportionem in tota specie cum membro nostri corporis habeat proportionem et similitudinem cum sanguisuga quia sanguisuga est multum distans a corpore nostro: sed rationabilius est quod malus sanguis & corruptus qui nullam habet proportionem cum membris corporis nostri
p.321
vel paucam habet proportionem cum sanguisuga & sic sanguisuga attrahit malum sanguinem qui est magis ei proportionatus & relinquit bonum. In omnibus igitur egritudinibus subcutaneis que sunt de sanguine corrupto multum valent sanguisuge & plus quam ventosa. Nam ventosa attrahit indifferenter bonum et malum sanguinem: & sanguinem : & sanguisuga non. Sed eligit malum sibi conuenientiorem relinquendo bonum. Propter tertiam sciendum est quod antequam applicentur debent seruari per vnum diem & procuretur quod euomant per constrictionem sic quod emittant quod est in eorum ventribus & parum sanguinis agni vel anatis proiiciatur, & inde nutriantur et deinde earum immunidicies cum spongia vel cum panno aspero remouetur. Propter quartam sciendum quod quando volumus applicare sanguisugas in loco ante fricetur locus & fomentetur intantum quod rubeat et pori aperiantur et sanguis subtilietur & deinde proiiciatur sanguisuga in aqua dulci & mundetur et loco applicetur. Et si applicari noluerit inungatur locus cum aliquantulo sanguinis agni vel luti aque in qua morari consueuit et permittatur attrahere sanguinem quousque appareant vene plene. Propter quintam sciendum quod quando volumus eas remouere a membro cui sunt applicate: hoc potest fieri cum seta caude equi aut cum aceto tepido aut cum
p.322
aqua salsa aut ligno aloes: & demum abluatur locus cum vino puro & melle & securius est quod apponatur ventosa super locum & si forte sanguinis fluxus non cessaret aspergatur locus gallis combustis & mastice et sanguine draconis & similibus.