Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 2
Capitulum secundum: De preseruando a pestilentia
Adhuc in regimine preseruatiuo quod debetur corporibus decidentium restat determinare de regimine corporum preseruandorum ab egritudinibus pestilentialibus nobis contingere potentibus ab aere propter153 naturam. Circa quod breuiter sic procedamus. Nam primo ponemus signa significantia pestilentiam presentem vel futuram. Secundo dicemus aeris rectificationem. Tertio dicemus modum preparandi corpora ne ledantur a pestilentia aeris quantum possible est. Propter primum sciendum est quod quando in estate multe eueniunt pluuie nubes quoque et multitudo pluuiarum die ac nocte permanserint: & meridionales venti perflauerint: vel aer ita quietus fuerit quod non moueatur et cum hoc meridionalis ventus turbidus existat. Hec omnia pronosticant epidimiam futuram in fine estatis. Amplius in nocte quando contingunt aeris apparitiones corruscationibus similes: & aeris color similis est ictericis154 venti quoque flauerint post quorum aduentum multa animalia & homines egrotant. Et in nocte videntur in aere radii: & splendor atque egrotantes cito mortem incurrunt: aer etiam difficulter attrahitur: & egrotantium ora fetidum emittunt odorem. Ipsi quoque infirmi multum angustiantur et sitim habent magnam et
p.260
ipsorum infrigidant extremitates vomunt & emittunt humores fetidos & corruptos. Ex his omnibus aeris corruptio vt pestilentia denotatur. Amplius scias quod multitudo muscarum et reptilium ranarum mortalitatem pronosticant: & similiter si vides mures et animalia que habitant sub terra fugere ad superficiem terre et exire manifeste: & videas animalia male nature fugere a nidis suis & dimittere oua. Amplius cum videris aerem alterari vno die multotiens & clarificatur aer die alio et oritur sol clarus: & alio die conturbatur: & oritur in velaminibus nebule que est vt puluis tunc indica quod pestilentia accidet. Amplius quando videris turbiditatem aeris et nebulositatem: & speraueris pluuiam & non pluat tunc scias quod complexio hyemis est corrupta. Pestilentiam autem estiuam malignam significat paucitas pluuie in vere cum frigore: deinde multiplicatur auster & conturbatur aer aliquot diebus & deinde post clarificatur aer ebdomada vna non simpliciter et accidit frigus in nocte: conturbatio et putrefactio et caliditas: tunc tam pestilentia venit & expectatur febris & variole et similia. Hec igitur sunt signa pestilentie vel future vel presentis. Rectificatio aeris duplex est in qualitate & substantia. In quaalitate quidem quando aer excedit in caliditate & frigiditate vel humiditate & siccitate. Sed rectificatio ipsius in substantia est quando in aere nos continente
p.261
accidit corruptio vel putrefactio vndecumque hoc contigerit. Si igitur aer in qualitate sit multum distemperatus eligenda sunt loca vmbrosa septentrionalia & alta ventosa: & reprimatur aeris caliditas frigiditate aque & foliis aromaticis frigidis & humidis: & sic suo modo intelligatur si aer sit distemperatus in aliis qualitatibus. Aer autem corruptus in substantia est rectificandus cum aromaticis calidis & frigidis: quod horum magis videtur corporibus expedire suffumigando aerem ex his intentio enim in his suffumigationibus est aeris exsiccatio: & vt aer fiat boni odoris et prohibeatur putredo. Calida autem rectificantia & desiccantia aerem & putrefactioni resistentia ex quibus potest aer suffumigari sunt hec: lignum aloes: thus: mirrha: muscus: costus dulcis: cinamomum: xilobalsamus: storax: terebentina: cypressus: laudanum155 : iuniperis: laurus: acorus: asarum: sauina: squinantum: mel: crocus: [supra 8839] & similia. Frigida vero rectificantia sunt hec: sandali: camphora: cortices: granatorum: citonia: ebanus: rosa. Ex his igitur oportet quod multiplicetur suffumigatio: & rectificetur aeris putrefactio. Amplius nullomodo aer sit inclusus non euentatus: nam aeris euentatio & specialiter a plaga septentrionis multum rectificat aerem. Hec igitur breuia sufficiant de aeris rectificatione. Et nos volumus hic apponere suffumigium
p.262
mirabile & expertum ad rectificandum aerem corruptum. Recipe bedegar: sandali: rubei: florum ante. partem semis: xilobalsami: xiloaloes: olibani ante. partem vnam & semis: seminis maiorane: cipri: gariofili: zuccari albi: musti añ. partem semis fudanith vnum terantur & bene dissoluantur in qua storacis ambre añ. pars semis fuerit dissoluta. Si quis autem voluerit corpora a pestillentia preseruare oportet vt extrahantur humiditates superflue: & inclinetur eorum regimen ad subtiliationem et desiccationem ex omni modo & minoratione cibi: sed non exercitio: oportet enim vt non administretur: nec balneum nec etiam tollatur sit is & rectificetur aer: vt diximus & declinet cibus ad acetosa & minoretur ex eo: & sit caro administrata decocta in acetosis. Amplius vtendum est succo limonum & agresta et aceto et iuuat etiam succus granatorum. Amplius cappares conditi cum aceto et similiter oliue valent ad idem. Et similiter zuccarum rosarum: tyriaca: & metridatum valent ad idem cum reliquo regimine. Amplius medicamen factum ex ligno156 aloes: croco et mirrha valet multum contra pestillentiam et sumatur in die ex eo circa dragmam vnam. Amplius est sciendum quod quando aer corruptus
p.263
est in substantia: & putrefactus est habitandum est in locis cauernosis subterraneis: et quando in aere est magna caliditas habitandum est in montanis ventosis vento septentrionali.157 Amplius sciendum quod bolus armenicus terra sigillata aere pestilentiali prebent magnum iuuamentum. Amplius in aere epydimiali propter corruptionem & putrefactionem aeris: euitandi sunt fructus humidi & olera & pisces & lac & carnes exceptis carnibus volucrum in montanis degentium et vituli et hedi: et similiter perdicum: et vniuersaliter res ventrem lenificantes hoc tempore competunt: quemadmodum sunt tamarindi: pruna: cassia fistula: manna et viola: quando estas fuerit disposita sicut superius dictum est in principio huius capituli. Infantes et iuuenes & corpora habentes grossa: et colorem rubeum maxime sunt custodiendi ab aeris pestilentia. Et quando estas totaliter consimiliter disposita fuerit tunc abstinendum erit a carne & vino & a confectionibus de melle factis: et fructibus specialiter recentibus et dulcibus a balneo & lauacro aque calide abstinendum erit omnino: et aceto vtendum in omni commestione et agresta et succo fructuum acetosorum: et si necessitas cogat comedere carnes superius nominatas comedantur cum aceto et succo vne acerbe: et similibus superius in hoc capitulo nominatis: et
p.264
si in corpore sit sanguinis repletio festinemus inanitionem si etas: complexio: consuetudo et reliqua particularia concurrant. Mansiones quoque frigide eligende sunt in quibus est morandum et foramina a parte septentrionis sint aperta. Est enim possible vt hoc regimine vtentes Deo auxiliante aeris pestiferi dispositionem euadant. Quando autem in fine estatis multus fuerit calor: et autumnus valde siccus et puluerulentus et frigus et pluuie venire tardauerint: tunc eligende sunt frigide mansiones: et rectificandus est aer cum infrigiditantibus et humectantibus: puta cum pannis canabinis aqua asperis et appensis. Amplius pauimentum mansionis aqua frigida irrorabitur sepe et a labore et coitu et sollicitudine abstinendum est. Amplius hoc tempore aqua calida quis lauandus erit et aqua infrigidata in potu sumenda: et a nutrientibus calidis et vino abstinendum erit nisi vinum sit lymphatum cum multa aqua. De cucumeribus autem & cytrullis et his similibus multum erit vtendum: summopere cauendum erit ne in sole sedeatur & nullomodo ieiunetur nec comestio post famen tardetur et nullomodo toleranda est sitis: in dormitione specialiter meridiana eligat loca frigida: pisces quoque si comede voluerit super carbones assatos comedat: vuas quoque in quibus est acetositas sumat in talibus temporibus: singulis diebus bibere aquam ordei confert multum et specialiter habentibus
p.265
corpora multum calida et sicca: hoc enim regimine vtentes febres acutas calidas & pessimas egritudines hoc tempore contingere potentes euadent. Quando autem in aere apparitiones coruscationibus similes que in capitulo isto dicta sunt apparuerint fructus & olera que in tali tempore nascuntur sunt euitanda: et aqua que in superficie terre est: non est bibenda: aer quoque calidus est fugiendus: et domus qualibet die aceto et aqua mixtis est irroranda: et si in aere sint odores fetidi rectificetur aer cum his que sunt boni odoris vt superius dictum est: et fumigetur homo cum sandalo et camphora. Nutrientia: sint lentes: acetum & sumac et succus vue acerbe et similia: acetum cum aqua temperatum bibendum et vinum dimittendum. Amplius in hac dispositione multum est sollicitandum in rectificatione aeris modo que superius dictum est. Accidit quoque in multis annis vt squinantia in vere multos inuadat que mala et periculosa existit. Oportet igitur preuenire cum minutione et ventosis in cruribus positis et ventris solutione et gargarismis que singulis diebus et noctibus fieri debent cum aqua rosarum in que sumac madefactum fuerit & cum rob mororum et nucum: et cum his homo preseruabitur a squinantia si Deus voluerit et contingit etiam quod aliqua hyeme appoplexia & paralysis et egritudines & his similes eueniant. Est igitur necesse cum talis
p.266
fuerit annus frequenter purgare corpus cum pillulis ad hoc appropriatis quas inuenies in libris particularibus & gargarismis et sternutationibus inunctionibus totius corporis que omnia inueniuntur in librorum locis particularibus. Amplius eorum nutrimentum est minuendum et subtiliandum. Hec breuiter sufficiant de preseruatione a pestilentia.