Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 1
Capitulum primum: De paratis cadere in egritudinem
[supra 8375] Deinceps determinare volumus de regimine corporum que parata sunt cadere in egritudinem non quidem ratione naturalis lapsus in complexione quia de regimine talium corporum sufficienter dictum est in prima parte huius. Volumus autem in hoc capitulo mentionem facere de corporibus paratis cadere in egritudinem de propinquo propter causam accidentalem in eis existentem quam causam per quidam accidentia contra naturam
p.247
inuenta percipimus & vocamus talia corpora neutra desinentia125 que tamen adhuc sunt in latitudine sanitatis: vnum autem sermonem conuenit preseruare in omnibus talibus corporibus quod similis est custodia futurorum & curatio presentium: per eandem enim medicinam per quam curantur egritudines actuales: curantur etiam parati ad126 eas de propinquo: & sic istorum regimen127 sufficientius habetur per regimen curatiuum. Ne igitur transeamus nostri propositi limites: scilicet regiminis conseruatiui: de regimine talium corporum et de modo succurendi eorum accidentibus dum adhuc permanent in latitudine sanitatis breuiter pertranseo: & qui de hoc plus scire curauerit legat antiquorum libros de sanitatis regimine vniuersales et particulares. Sciendum igitur quod qui sunt parati [supra 8409] cadere in egritudinem aut sunt parati propter repletionem sui stomachi aut propter cruditatem seu maliciam humorum qui in eis existunt. Quo ad primum temperanda est humorum quantitas: & quo ad secundum corrigenda est humorum qualitas per contrarium: vel ad hunc finem quod corpus ex his possit nutriri vel quod obediant expulsioni: humorum autem quantitas temperatur cum equalitate quantitatis nutrimenti & augmento exercitii & fricatione & balneo & vt cibus eis
p.248
parciatur & non vna vice suam compleant satietatem & si de facili sudent fiat vt aliquibus diebus sudent & tardetur comestio post balneum ad spacium quattuor horarum: nisi dubitemus motum colere rubee ad stomachum: tales enim cibandi sunt ante balneum: & si tales sic balneati & cibati sentiant in lateribus opilationes: vtantur opilatiuis notis & appropriatis eorum complexioni. Posset autem esse tanta humorum multitudo & plenitudo quod predicta non sufficerent sed essent [supra 8437] necessaria fleubothomia & farmacia. Posset etiam tantum peccatum esse in qualitate humorum quod alteratiua contraria non sufficerent: sed essent necessaria euacuantia. Et quia parati cadere in egritudinem habent quedam accidentia & signa egritudinis prognosticantia128 de his signis accidentibus & de eorum remediis generalibus volo in hoc capitulo pertransire: nam de hoc specialius tractare pertinet ad librum de ingenio sanitatis. Incipiamus igitur ab vna mala aptitudine egritudinis pronosticatiua que est generalis et ponamus eius remedium: et est illa mala aptitudo labor spontaneus: quando enim aliquis sentit se multum fatigatum ac si fecisset magnum exercitium et membra confracta et dolorosa: ac si membra eius essent percussa proculdubio significari potest egritudo129 futura nisi remedium adhibeatur: nec
p.249
remedium huius aptitudinis male coincidit cum cura egritudinis alicuius particularis: et ideo de remedio huius accidentis diffusius est tractandum quam de remediis aliarum malarum aptitudinum quarum cura coincidit cum remediis aliquarum egritudinum specialium. Vnde etiam sapientes loquentes de regimine sanitatis de remedio huius accidentis longum faciunt sermonem. Est enim hec aptitudo non ad egritudinem specialem vnam: sed ad multas: nec etiam est aptitudo ad egritudinem huius130 membri determinati: sed totius corporis & omnium partium eius tam interiorum quam exteriorum. Bene igitur expedit de hac aptitudine mala & de eius remediis longiorem facere mentionem. [supra 8449] Sciendum hoc quod spontaneus labor triplex est quantum spectat ad propositum. Vlceratiuus qui est ex humorum mala qualitate acuta & mordicatiua: vel grauatiuus vel extensiuus qui est ex humorum immoderata quantitate: vel apostemosus qui prouenit ex humoribus peccantibus in quantitate & qualitate. In omnibus his laboribus spontaneis indigemus alterantibus vel euacuantibus aut vtroque modo. Quo ad laborem vlceratiuum indigemus alterantibus & corrigentibus maliciam humorum. Quo ad extensiuum indigemus euacuantibus. Quo ad apostemosum indigemus vtrisque. Alteratio & digestio fit a natura & cum
p.250
medicinis conuenientibus & cibis qui habent humorem corrigere & aliquando somnus & quies & fames iuuant ad hoc. Euacuatio fit cum medicinis que prouocant vrinam & sudorem & ventrem & fleubothomia & cxercitio. Hic igitur est modus generalis remediandi labori spontaneo. Et vt laboris vlceratiui specialius curam & remedium videamus. Sciendum quod humor acutus mordicatiuus est causa huius modi laboris: & iste humor mordicatiuus non solum est colericus: sed melancolicus & fleumaticus. Colera namque mordicat propter suum acumen: & melancolia propter suam acetositatem: fleuma propter ipsius salsuginem. Isti autem humores que sunt causa laboris: vel sunt sub cute & in porositatibus membrorum vel sunt profundati in musculis vel sunt in venis. Amplius autem cum istis humoribus vel sunt humores muscillaginosi et grossi et viscosi vel non. Et si sint muscillaginosi vel sunt in venis cum sanguine vel in spongiositatibus membrorum & musculorum131 cum predictis humoribus in venis: vel est multus132 sanguis vel paucus: paucus quidem cum tales humores sunt multi & multum elongantur a natura sanguinis & multus cum sunt propinqui nature sanguinis & fuerint pauci. Si igitur humores qui sunt causa vlcerosi laboris sunt sub cute sufficit exercitium & fricatio
p.251
& balneum & syrupus acetosus & cibus subtilis. Si autem isti humores causantes laborem vlcerosum sint locati in carne & musculis indigemus quiete & abstinentia a cibo. Ista enim adducunt digestionem nec tunc indigemus exercitio: & in sero balneantur in aqua calida & cibentur cibis subtilibus & vtantur syrupo acetoso. Et si accidens sedetur cum isto regimine bene quidem cognouimus causam & locum. Si autem humores sint in venis magnis quia scilicet133 sunt propinqui nature sanguinis et cum multo sanguine & non sunt humores muscillaginosi fiat statim fleubothomia. Et si sint cum pauco sanguine et non sint humores muscillaginosi. Et sint longinqui a natura sanguinis exhibeatur farmacia humori appropriata: & si in venis sint humores muscillaginosi & grossi nullomodo fiat fleubothomia: sed ante subtilietur sanguis cum subtiliantibus leuibus: nam fortia subtiliantia134 spergunt humores ad membra subtiliatione. Si sit multus sanguis & humores predicti sunt propinqui nature sanguinis fiat fleubothomia: & si paucus sanguis & humores distantes a natura sanguinis post predictorum humorum subtiliationem fiat euacuatio cum farmacia appropriata. Si autem humores muscillaginosi non sint in venis: sed in membris tunc possunt securius exhiberi fortia subtiliatiua: & que sunt illa scitur ex libris simplicium medicinarum
p.252
& compositarum. Signa etiam significantia humorem peccantem & locum humoris scias ex libris signorum. Consideratis igitur vrinis & pulsibus ceteris signis et regimine precedente & complexione etate & tempore consuetudine & similibus leuiter deueniemus in cognitionem humoris peccantis & loci et quantitatis: sic igitur patet quomodo obuiandum est labori spontaneo vlceratiuo. Sed labor extensiuus et apostemosus ex necessitate veniunt a sanguine multo: ideo conueniens est pacientem primitus fleubothomare si particularia concurrant. Quantitas autem fleubothomie accipitur secundum tempus anni etatem & complexionem & maiorem & minorem plenitudinem: et sunt distinguenda membra in euacuatione huius humoris. Si enim sentiatur in capite grauedo fiat fleubothomia de cephalica & si in membris inferioribus de basilica & si in vtrisque membris sentiatur grauedo fiat de mediana. Sic igitur satis est manifestum quomodo obuiandum est labori spontaneo qui potest pronosticare diuersas et multipharias egritudines futuras: sunt etiam alie aptitudines male et malam egritudinem pronosticantes que pronosticant aliquem egritudinem specialem et in loco speciali que cum remediis earum generalibus valde communiter enumerande sunt. Dicamus igitur primo quod cum dolor capitis fortis et permanens
p.253
fuerit vel emigraneus135 timendum est ne aqua descendat ad oculos et dilatetur136 pupilla et causetur cataracta. Si igitur talis dolor perseuerauerit nec medicinis alleuietur infirmus infirmati subueniendum est vt arterie que in tympanibus pulsant extrahende sunt & sic per illas humor ad oculos non descendat. Amplius saltus faciei perseuerans & fortis: torturam oris significat cui est subueniendum & cum medicinis ventrem soluentibus: & cum medicinis vomitiuis comestio parua danda erit & a vino abstineat: fortibus etiam euacuationibus & fricationibus: necnon & gargarismatibus137 & sternutantibus vtendum erit et facies ex forti aceto in quo mentastrum bullieris fricari debet: fortis saltus in toto corpore pronosticat spasmum: & talibus expedit subtiliare regimen: & fortiter euacuare et fricare corpus cum medicinis acutis. Amplius paralisis parua magnam portendit & expedit subtiliare regimen: & fortiter euacuare & cum medicinis acutis fortibus que scribuntur in cura paralisis magne. Similis enim est custodia futurorum & cura presentium. Amplius faciei & oculorum rubedo & venarum oculorum manifestatio & mobilitas & luciditas & lachrymarum descensus: & claritatem luminis pati non posse: omnia hec
p.254
si cum forti dolore capitis fuerint138 frenesim futuram pronosticant. Succurendum igitur cum minutione & clisteribus & medicinis euacuatiuis: & ligatione inferiorum & fricatione dolorosa: caput quoque oleo rosato et aceto infundendum erit. [supra 8697] Incubus perseuerans epilentiam portendit cui obuiandum est cum medicinis epylentie scriptis in capitulo de epylentia. Tristicia | timor | pusillanimitas | melancoliam significant quibus succurendum est: vt in capitulo de cura melancolie scriptum est. [supra 8685] Cum aliquis quasi muscas volare ante oculos vel aliquid simile percepit: cataractas oculorum futuras pronosticat. Reumatismus est corisa et si frequenter acciderit139 passiones pectoris & pulmonis portendit140 vnde succurendum est cum minutione et nutrimenti paucitate. Si sudor mali fuerit odoris significat quod egritudo vel febris de colera est propinqua. Quapropter danda sunt que coleram rubeam soluunt. [supra 8735] Cordis tremor frequens et fortis mortem subitam pronosticat: ideo oportet succurrere cum minutione & medicinis soluentibus ventrem leuiter. Repletio superflua emoptoycam vel appoplexiam vel vene rupturam pronosticat vel subitam mortem: vnde statim cum minutione subueniendum est. Si sensuum perturbatio & motuum debilitatio cum repletione affuerint ne superueniat
p.255
appoplexia minuendum erit. Succurendum igitur cum minutione et gargarismo: si grauitas fuerit in dextro latere: & punctura: & tensio: epatis lesionem significat cui subueniendum est: vt in capitulo de egritudinibus epatis dictum est. Egestio magis tincta solito significat quod colera multiplicatur in corpore: & minus tincta solito significat opilationem oris ad cistim fellis. Isti subueniendum est vt in capitulo proprio ad hoc scribitur. [supra 8718] Facies palpebre inflate idropisim futuram significant quibus subueniendum est vt in capitulo de idropisi. Egestionum fetor magnus fastidium vel humorum corruptionem significat. Fetor vrine magnam putrefactionem sanguinis significat & febres futuras: fatigatio141 & dissolutio cum destructione appetitus febrem significat. Appetitiue destructio & fastidium significat vel colicam vel colericam passionem futuram quibus subueniendum est cum longo somno142 & cibi abstinentia & aliis que nominantur in propriis locis: grauitas et tensio in inferioribus ventris cum permutatione143 vrine a dispositione naturali nocumentum in renibus inchoatum demonstrat: ideo cito succurendum erit vrine ardor diu perseuerans vesicam et virgam pustulis hereditabit. Subueniendum igitur est vt dictum est in suo
p.256
capitulo. Mollis egestio ani adustionem144 & puncturam [supra 8770] faciens dissenteriam portendit. Amplius pruritus ani significat venturas emorroidas si non contingat causa vermium paruorum ibidem existentium. Apostemata parua multa pronosticant apostema145 magnum. Ex multis paruis glandulis magne glandule146 suspitio oritur: morphea parua alba magnam portendit147 que adeo intenditur [supra 8709] vel lepra putetur. Multus148 faciei rubor cum quadam offuscatione & difficultate anhelandi & vocis raucedine lepram significat. Et vt sit ad vnam dicere si aliqua dispositio149 corporis sani mutata fuit scilicet vt appetitus fortior vel debilior existat: vel exeuntia a corpore plura vel pauciora: vel somnus longior vel breuior: vel etiam insomneitas assit vel sudor preter solitum a corpore decurrat: vel ea que a corpore decurrere solebant retineantur vt emorroyde & sanguis menstruus: & vomitus qui statutis horis venire solebat: vel sanguis qui ex naribus fluere consueuit: vel si totius corporis dissolutio fiat: vel ingenii ebetudo: aut in ore sentiatur sapor extraneus: aut ea que non consueuerunt delectationem afferre afferant vel econuerso: aut coeundi desiderium sentiat quis augmentari vel diminui: vel in somno occurrat somnium quod
p.257
non consueuit: vel corporis color conuertatur & mutetur: aut actus preter solitum vel ad vltimum cum alicui non consueta acciderint & augmentari ceperint. Hec omnia egritudinem futuram pronosticabunt. Quamobrem cuius libet predictorum: & causa subtiliter est inuestiganda & ad eius saluationem festinandum. Amplius quia hic loquimur de regimine preseruatiuo addenda sunt aliqua quibus homo potest a multis egritudinibus preseruari: & per consequens in sanitate perseuerare. Sciendum igitur quod comedere similiter pira siue poma & oua colicam generant & ventositates: iliorum150 dolores & emorroydas: vinum & lac simul sumpta podagram generant. Caseus & piscis simul sumpta colicam generant passionem: oua frigida sumpta maculas generant & ventositates in quarum remotione stupor accidit: balneari stomacho pleno generat colicam. Coire ante euacuationem vrine generat arenulas. Coire cum duabus mulieribus immediate generat lepram. Vnctio cum oleo violato in introitu balnei preseruat a scabie. In comestione aquam non bibas: nam potus aque relaxationem siue mollificationem causat in stomacho. Tres haustus aque calide in introitu lecti sumpti preseruant a siti.151 Cum pisces comederis non dormias donec in stomacho sint quasi digesti quoniam torturam faciunt accidere: quod si somnum fugere non
p.258
potes152 parum mellis sume vel optimi vini. Si sero comederis: parum comede & mane te inuenies leuem. Vnde si quolibet mane vuas passas comederis proiectis arillis bonum erit. Si etiam semel in septimana mirabolanos grossos cum zuccara alba comederis a colericis sanguineis egritudinibus preseruaberis: & dicunt experimentores quod si vngues in die Iouis prescindantur a fissuris & aliis egritudinibus preseruantur. Si semel in septimana vnum haustum aceti sumpseris a dolore splenis preseruaberis. In calciando primo calcia dextrum pedem & inde calciando sinistrum: quoniam valet contra dolorem splenis & apostemata lateris. Si vis vt dentes non alterentur munda eos cum ligno persici. Ad vitandum surditatem mitte in aures semel in septimana aliquantulum de aceto intinctum in oleo de lilio. Si vis viuere sanus obserua vt cibus tuus sit equalis & non plus recipias vna vice quam alia: & cum appetitu comedere desinas & cum sitieris bibe ad medium satietatis: hoc enim corpus conseruat stomachum confortat: & cibum ad digerendum iuuat: & cum existens in lecto vigilaueris decuba in dextro: & cum dormieris decuba in sinistro: somno vtere duabus partibus noctis: & cum mane surrexeris frica dentes cum ligno aloes & sale nitro & roseis adustis puluerisatis. Hoc enim dentes mundificat & dealbat gingiuas: & a fleumate liberat & fetorem oris remouet.
p.259