Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 26
Capitulum vicesimumsextum: De confectionibus
Quia homines sani communiter vtuntur confectionibus & ante cibum & post & stomacho pleno & vacuo: et tempore calido & frigido bonum michi videtur de confectionibus hic facere vnum capitulum speciale. Sciendum igitur quod homines communiter vtuntur in sanitate eorum confectionibus magis ad voluptatem quam propter necessitatem. Vnde saluo iudicio saniori puto quod plus nocent in sanitatis regimine quam prosunt. Vnde114 si competunt per aliquem modum corporibus sanis hoc est ad preseruandum ab aliquibus malis contingere possibilibus. [supra 8249] Sed homines eis isto modo communiter non vtuntur: sed ad voluptatem & potus delectationem. Vnde si aliquis comederet confectiones ne potus vini noceret melius esset talibus panem comedere: quia tamen homines eis communiter vtuntur & hanc consuetudinem vtendi dimittere non possunt volo meliorem modum vsus earum patefacere. Sciendum igitur quod meliores confectiones que sunt in vsu & magis delectabiles sunt hee: zinziber conditum zinzibriatum cum zuccara vel cum melle & pineatum & fisticatum & auellane condite & anisum conditum & coriandrum conditum & dragea grossa & dragea in tabula &
p.242
zuccarum rosatum in tabula & dyaciminum et confectio que nominatur marcepan & nuces confecte cum zuccara vel cum melle et auellane condite cum zuccara & dactili. Harum autem confectionum quedam sunt conuenientiores in hyeme et complexione frigida et in senectute et huiusmodi confectiones sunt puta zinzibriatum & specialiter de India: et zinziber viride conseruatum cum melle et dragea grossa et in tabulis et nuces condite cum zuccara & gariofilis et melle et similes confectiones calide: et alie sunt minus calide multum vt zuccarium115 rosatum alexandrinum in pixide & in tabula et dyacitionium que magis conueniunt in estate & in complexione calida & in etate iuuentutis & pira condita & cucurbite condite & coriandrum conditum. Hec enim sunt confectiones minus calide aliis. [supra 8272] Amplius harum confectionum quedam sunt que magis competunt tempore ieiuniorum: puta quando stomachus est inanitus cibo in collatione de sero: & alie sunt que magis competunt post cibum immediate vel ante cibum de propinquo. Confectiones ieiunantibus magis conuenientes: sunt confectiones minus desiccatiue & minus acute116: in quibus magis reperitur de ratione nutrimenti sicut pineatum & fisticatum & zuccarum rosatum & confectio nominata marcepen117 & similiter auillane conclite & nuces condite cum optimo melle despumato &
p.243
paucis speciebus & similiter dactyli conditi. Si enim stomacho ieiuno bibatur vinum sine omni commestione in parua quantitate incitabit stomachum ad appetitum sequentis cibi quo non indigent ieiunare volentes: & si bibatur vinum in magna quantitate sine commestione leditur stomachus & cerebrum & totum corpus: & si de predictis speciebus comedatur vini nocumentum remouebitur nec stomachus ad appetitum sequentis cibi preparabitur: nec ex his confectionibus corpus desiccabitur: sed si comedantur alie confectiones acutiores & calidiores & magis desiccatiue & plus distantes a ratione nutrimenti non sic nocumentum vini remouebitur: & ad sequentem cibum stomachus plus incitabitur. Vnde zinziber conditum & specialiter de India & dragea grossa & carui conditum & anisum conditum ieiunantibus non multum congruunt: sed si quis post cibum immediate velit vti confectionibus ad digestionis confortationem in stomacho & specialiter in orificio stomachi quod est naturaliter frigidius & ad digerendum debilius: tunc zinziber conditum & zinzibriatum & zuccarum est eis conuenientius et debent recipi in pauca quantitate et parum valde superbibendum est bonum vinum: [supra 8316] et si quis post cibum immediate sumptum consueuerit sentire eructationes ventosas vel comederit cibos ventosos vniuersaliter habeat stomachum ventosum118: tunc
p.244
post cibum immediate bonum est vti aniso119 condito et carui120 condito et dragea grossa. Et si quis naturaliter habeat orificium stomachi debile tunc post cibum vtatur coriandro condito. In hyeme quidem cum puluere quarundam specierum et in estate sine speciebus. Hoc etiam coriandro condito potest quis vti tempore ieiunii in collationibus serotinis et ad obuiandum nocumento vini dato quod non tantum appropinquat nutrimento sicut confectiones superius nominate. Postquam autem stomachi orificium est clausum nullomodo bibendum nec comedendum species non obstante quod magnorum scilicet regum et regalium et diuitum consuetudo sit in contrarium: [supra 8327] nam ex isto duplex venit nocumentum. Primo quidem: quia ex hoc stomachi orificium aperitur si cum delectatione suscipiatur: & hec est causa corruptionis digestionis vel diminutionis ipsius in stomacho. Amplius tales confectiones citissime digeruntur: et sic digeruntur citius reliquo cibo & post earum digestionem non habentes exitum a stomacho manentes vltra debitum tempus corrumpuntur & totam massam corrumpunt: & sic121 omnino quis velit infra duas comestiones confectiones comedere & consuetudinem non mutare meliores confectiones sunt que magis
p.245
digestionem confortant & que sunt subtiliores in substantia & actione. Tales enim confectiones cum tota massa ptisanaria in stomacho existente citius permiscentur: & sic minus impediunt digestionem & cum aliis simul digeruntur. Vnde saluo iudicio meliori puto quod in tempore hoc marcepen122 & pineatum & fisticatum & dactyli conditi & nuces condite & auillane condite & similiter coriandrum conditum non competunt: sed zinzibriatum zuccarinum quod pasta regis nominatur et dragea grossa et in tabula & zuccarium rosatum: magis competunt & dyaciminum & confectio de citoniis hoc tempore minime conferunt. [supra 834] Amplius sunt quidam quorum digestiua est debilis in toto stomacho & quorum stomachus est frigidus & ventosus & calidus bonum est per modicam horam ante cibum calidas confectiones comedere & ventositatis dissolutiuas: & sic stomachus melius digerit cibum quem suscepturus est. Debent autem predicte confectiones sumi antequam suscipiatur sequens cibum per tantum spacium quod sint deducte de potentia ad actum a calore stomachi & quod iam stomachum calefecerunt & ad inferius descenderunt: & puto quod ad hoc potest sufficere spacium vnius hore cum dimidia: nam tales confectiones que sunt subtiles in substantia & actione123 & in pauca quantitate recipiuntur: citissime digeruntur &
p.246
stomachum cito preparant ad suscipiendum sequentem cibum et cum talibus confectionibus bonum est parum sumere vini boni et optimi confectiones autem ad hoc omnino valentes sunt que sunt calide subtiles in substantia et actione & stomachum confortant & ventositates dissoluunt: & huiusmodi sunt zinzibriatum: & specialiter de India & dragea grossa carui124 conditum & anisum: conditum et similes confectiones.