Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 25

Capitulum XXV: De transfretantibus

Oportet qui vult mare intrare antequam mare intret per aliquos dies cibum eius minuere et minus comedere consueto et quod vtatur cibis roborantibus stomachum et illa cibaria dicta sunt superius in capitulo de conseruatione stomachi et ceterorum membrorum. [supra 8200] Amplius volens mare intrare muniat se pomis granatis et citoniis cum aceto & macianis et optimo vino odorifero piscibus paruis salsis et pomis cytrangulis et limonibus et optimo composito ex piris et coctanis cum aceto et speciebus: et similiter deportet secum cappares et alia que appetitum confortant112 et reducunt et valent contra vomitum: et similiter deportent


p.240

secum oliuas salsas et radicem que comesta post cibum multum resistit vomitui et specialiter si comedatur cum aceto et sale in pauca quantitate & prima die qua quis nauem ingreditur non intueatur aquam nec caput teneat eleuatum113 nec bibat nisi forte valde parum: & hec sunt que stomachum confortant et vomitum refrenant et si contingit dolor & subuersio in stomacho et vomitus: permittendus est vomere aliquibus vicibus: hoc enim ei non nocebit qui si forte vomitus superfluat retineatur cum his que vomitum refrenant puta cum pomis granatis et citoniis et macianis et cum odore panis tosti infusi in aceto optimo. [supra 8221] Et scias quod semen apii bibitum nauseam sedat & specialiter si sit torrefactum & in aceto infusum & abscynthium bibitum & emplastratum & odoratum est ex his que idem prohibent. Amplius bonum est quod nutriantur ex acetosis confortantibus os stomachi & vaporem ne ad caput ascendat prohibentibus & hoc quidem est sicut lentes cocte & frixe cum aceto comeste vel cum agresta & addatur parum de puluere calamenti. Amplius panis assatus & infusus in vino bene redolente comestus valet ad idem. Amplius mice panis assati lote in aqua frigida comeste cum vino vel simplici aqua valent ad idem & si superfluus inuaserit vomitus queras curam in libris de cura egritudinum.


p.241