Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 22
Capitulum XXII: De indumentis
Quia possunt homines vti vestibus et indumentis debito modo et indebito: et talis indumentorum [supra 7183] vsus est necessarius in sanitatis regimine determinandum est in isto capitulo de indumentis et
p.208
vestibus quantum sufficit in proposito. Vestes autem et indumenta vel sunt de lino: vel de bombace: vel de serico: vel de lana: vel de pellibus. Regule igitur seruande in vestibus et indumentis sunt hee. Prima regula est quod vestes et indumenta sunt propter membra exteriora defendere a nocumento exteriori: puta calore vel frigiditate76 plus tamen a frigiditate. Tempore enim calido nudum incedere membra denigrat et cutem adurit: et totum corpus plus debito calefacit. Et similiter tempore frigido si quis sine vestibus vel cum paucis incedat: multum grauatur corpus sicut consideranti est manifestum. Bene igitur considerandum est quod tempore frigido homo non incedat sine vestibus corpus defendentibus a frigore continentis. Et similiter in estate quod non incedat cum vestibus corpus plus debito calefacientibus: vel sine vestibus totaliter: vel cum ita paucis vestibus vel subtilibus: quod corpus a calore continentis possunt [supra 7196] minime defensare. Est igitur diligenter notandum quod vestes et indumenta defensant corpus a frigiditate continentis tripliciter. Primo quidem quia prohibent applicationem frigiditatis continentis ad corpus: quia fragilitas continentis non attingat corpus immediate: sed mediantibus indumentis. Secundo quia humores & vapores
p.209
calidos circa superficiem corporis retinent: & sic ibidem multiplicati calefaciunt corpus exterius. Tertio calefaciunt corpus nostrum suo calore essentiali & virtuali: qui calor quoddammodo de potentia ad actum reducitur a calore & spiritu corporis nostri: sicut piper puluerisatum supra manum: calefacit manum sua essentiali caliditate que reducitur de potentia ad actum a caliditate nostri corporis. Interdum indumenta possunt calefacere suo actuali & formali caliditate: puta quando vestes calefiunt77 ab igne: & sic calidi induuntur. Hec tamen caliditas actualis cito recedit: & remanet virtualis & potentialis caliditas quoddammodo reducta a calore corporis nostri de potentia ad actum. Secunda regula consideranda circa vestes & indumenta: est quod quanto tempus est frigidius & ventosius & aer subtilior: tanto pluribus indigemus vestibus. Et specialiter quando corpus est rarum multum et passibile: & cum hoc frigidioris complexionis. In hyeme igitur ceteris paribus indumenta plura sunt necessaria: & in nocte quam in die: & flante78 vento quam non flante:79 & in tempore pluuioso80 quam sereno. Nam tempore sereno sol magis potens est calefacere quam pluuioso. Amplius
p.210
homines rare complexionis puta quorum musculi non sunt densi: sed multum porosi: & quorum carnes non sunt dure: sed molles: tales vtique plus timent frigus: & pluribus indigent vestibus. Similiter etiam ceteris paribus senes & fleumatici & melancolici pluribus vestibus indigent. Nam tales maxime leduntur a similibus sue crassi: & a contrario inuantur & sic colerici & sanguinei: paucioribus indigent vestimentis quam fleumatici [supra 7241] vel melancolici. Sed tu diceres contra: colerici sunt rariores & per consequens passibiliores: & sic indigent pluribus vestibus quam melancolici: quorum compositio est durior. Dicendum ad hoc quod non est inconueniens aliquem colericum quo ad membra exteriora esse compositionis durioris: & minus passibilis aliquo melancolico. Vnde dato quod regulariter compositio sequatur complexionem & eidem proportionetur: interdum tamen contingit contrarium. Sic igitur stat simul quod aliquis sit colericus & non rarus melancolicus & non densus. Ceteris igitur paribus ex parte complexionis regula compositionis posita est vera: & maxime esset vera si cum caliditate complexionis esset duricies compositionis: & cum frigiditate complexionis esset raritas compositionis. Potest etiam dici quod regula compositionis dicta non simpliciter tenet: nisi supposita eadem complexione: vel quod non sit repugnantia ex
p.211
parte complexionis: sed respectu compositionis simpliciter tenenda est. Plus enim facit caliditas complexionis ad hoc vt aliquis minus indigeat calefacientibus quam raritas compositionis ad hoc quod ledatur ab infrigidantibus. Vnum81 enim contingit in ratione actiui resistentis: puta complexionis caliditas: & aliud in ratione passiui [supra 7242] puta compositionis raritas aut densitas.82 Tertia regula est quod homines qui plus exercitantur ceteris paribus paucioribus indigent indumentis. Nam per exercitium calefaciunt membra exteriora: & superfiue humiditates membrorum consumuntur: membra aliqualiter indurantur: & impassibilia efficiuntur. In quiescentibus autem membra exteriora sopita sunt & calor in eis: & ideo83 oportet quod per indumenta confortentur: & quodammodo de potentia ad actum reducantur. [supra 7252] Quarta regula est quod seruientes in stuphis & qui in earum domibus commorantur : quando contingit quod se exponunt continenti aeri frigido: indigent pluribus vestibus: tum quia plus leduntur a frigore: quia consueti sunt in calore. Sicut enim ab assueto non fit passio: sic ab eo quod est contrarium assueto corpora nostra maxime patiuntur: & hoc contingit in proposito: tum quia eorum porositates sunt aperte & rare: & sic frigiditas continentis potest perfectius & citius
p.212
subintrare & membra ledere. Et propter hanc causam in primis frigidioribus84 indiget homo plurimis cooperimentis: propter hoc quod subita mutatio ad frigus nocet: & pori inueniuntur [supra 7268] aperti. Quinta regula est quod in somno aliquis indiget plurimis cooperimentis quam in vigilia. Nam in somno calor trahitur ad interiora ad loca digestionis: & membra exteriora remanent calore & spiritu denudata respectu vigiliarum: & sic apta nata sunt magis ledi frigiditate continentis. Et membrum maxime frigidum: maxime indiget cooperimento: & hoc est cerebrum. Vnde caput in somno maxime est cooperiendum: & specialiter quia in somno eleuantur vapores ad caput: infrigidantes ipsum: quia85 in cerebro conuertuntur in substantiam86 aqueam. Vnde puto quod in somno magis est caput cooperiendum quam alia membra sed in vigilia magis cooperienda sunt alia membra: quia in vigilia multus calor & spiritus mittuntur ad cerebrum propter virtutes animales interiores et exteriores quarum operationes vigent in eo & sic in vigilia calidum est sufficienter: sed in somno caliditas non est ita [supra 7292] fortis: immo est contrarium vt dictum est. Partes autem spirituales scilicet pectorales maxime debent cooperiri non solum in somno sed & in vigilia. Nam partes pectoris difficile est tueri a frigore: quia aer frigidus continue inspiratur & expiratur &
p.213
reuma continue descendit a cerebro ad partes pectoris & pulmonis. Etiam est in illis partibus magna quantitas ossium que frigida sunt: non obstante igitur cordis caliditate propter predictas causas partes pectorales sunt maxime cooperiende. Extrema autem puta manus paucioribus indigent cooperimentis: & specialiter in vigilia quia sunt quasi in motu continuo. Sunt enim organa deputata ad operationes transeuntes: & adhuc manus paucioribus indigent cooperimentis quam pedes ex eo quod sunt in motu magis continuo & eorum opus cooperimentis impeditur & sunt propinquiores fonti caloris scilicet cordi: & prope manus sunt arterie multe in quibus inuenitur pulsus fortis in quo significatur calor fortis & magna influentia cordis. Vnde quia operationes manuum ad quas sunt deputate a natura que sunt valde multe exercentur multo calore & spiritu: ideo ad easdem manus natura corporis regitiua mittit multum calorem & spiritum & sic non indigent tot cooperimentis sicut alie partes. [supra 7557] Pedes etiam sunt in multo motu: & operationes ad quas deputati sunt exerceri non possunt cum multis cooperimentis & sic non indigent pluribus cooperimentis sed indigent adhuc plus quam manus & sic a principio et communiter assuetum est ex causa finali hoc & hec consuetudo iam redacta est in naturam. Membra autem faciei nullis cooperimentis indigent vel paucis nisi magna
p.214
imminente necessitate. Nam ad faciem natura multum mittit calorem propter operationes sensuum que vigent maxime in partibus faciei. Que etiam operationes cooperimentis communiter exerceri non possent. Sexta regula sumitur ex parte habitudinis. Nam habentes membra exteriora carnosa paucioribus indigent cooperimentis habentibus ea denudata a carne: minus enim omnes tales leduntur a frigore quam denudati [supra 7575] a carnibus ceteris paribus. Septima regula sumitur ex parte indumentorum et vestium in quibus plurima diuersitas inuenitur. Quedam enim indumenta sunt magis calida quedam minus alia vero mediocriter. Indumenta enim de pellibus communiter et vt in plurimum sunt aliis magis calefacientia & inde indumenta ex pannis laneis subtilibus et mollibus densis sufficienter grossis: deinde indumenta de bombace: & deinde de serico & vltimo indumenta linea. Omnibus enim indumentis sunt minus calida: & de bombacinis et sericis que minus lixata est & magis pilosa est magis calida. Vestis enim serica lixata multum est frigida et similiter bombacina et similiter de vestibus laneis que magis est subtilis et rara et lixata & non lenis sed aliquantulum aspera est minus calida: et que minus subtilis et satis densa & lenis nullomodo lixata est talis vtique lanea vestis calidior est inter omnes. Et de vestibus lineis similiter dicendum quod quanto subtilior
p.215
rarior asperior minus pilosa tanto minus calida: et per oppositum quanto grossior densior lenior magis pilosa: tanto calidior. Et de pellibus similiter quod quanto pellis habet pilum densiorem maiorem leniorem: tanto est calidior. [supra 7603] Et est notandum quod pelles diuersificantur secundum diuersitatem animalium a quibus sumuntur. Sciendum igitur quod consideratis conditionibus supradictis et animalium naturis pellis caprina est minoris caliditatis et deinde pelles de griffo. Pelles aut em vulpine sunt multum calide et sicce et sic multum confortant neruos vnde multum competunt paralyticis87 et artheticis et vniuersaliter omnibus passionibus neruorum et competunt etiam his qui sunt valde pingues et volunt eorum corpora macrefacere et desiccare. Pelles autem cuniculorum & leporum sunt his proportionales nisi quod non tantum desiccant. Vnde puto quod in regimine sanitatis sunt magis congruentes pelles de biuria88 consideratis conditionibus prius enumeratis: satis est calida: nam pellis est satis grossa et habet pilos multos & densos et lenes sufficienter magnos et cum hoc est nitida valde et pediculorum minime generatiua et habet pilos fortissime adhesionis: vnde tales pelles satis apud me commendande sunt. [supra 7616] Pelles autem ouine
p.216
sunt calide & humide consequentes complexionem animalis cuius sunt. Vnde multum confortant corpus et calorem naturalem et corpus impinguant: vnde melancolicis et siccis et macillentis multum competunt sed est pellis inter omnes nitida minime et multorum pediculorum generatiua. Vt igitur sit89 ad vnum dicere pellis ouis sequitur complexionem animalis cuius est que cum sit cutis dense et spisse pilositatis: fortis adhesionis et multe pilositatis plus calefacit: et per oppositum si sit rare cutis et rare pilositatis et minus calefacit et si habet pilos asperos et duros desiccat: & si humiles et lenes impinguat et humectat et hoc est vniuersaliter verum in omnibus indumentis. [supra 7632] Ex dictis igitur satis concludi potest quod homines calide complexionis iuuenes tempore calido regione calida sufficienter pingues et carnosi indigent indumentis subtilioribus raris pauce pilositatis & rare: et per oppositum frigide complexionis senes et tempore et regione frigidis macillenti et rari indigent indumentis grossioribus multe pilositatis et dense. Amplius si queramus corporis desiccationem et macillentiam vel superfluitatum in membris consumptionem bonum est quod indumenta sint dura aspera et non multum rara et specialiter indumenta que prope cutem ponuntur. Vnde volentes se macrefacere & membrorum suorum superfluitates clesiccare vti debent indumentis
p.217
lineis asperioribus durioribus et grossioribus et talia indumenta sepius mutare. Et per oppositum quorum membra sunt macillenta et paucarum superfluitatum volentes impinguari debent vti indumentis lineis mollibus sufficienter densis. Ex dictis autem elici potest quod quanto indumenta sunt leniora & minus pilosa & magis lixata tanto induantur immediacius carni: & quanto asperiora & duriora et minus frangibilia tanto induantur longius a carne: vnde vestes linee et similes induuntur magis prope carnem et vestes lanee induuntur longius sic enim minus leditur corpus & vestes melius conseruantur.