Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])
chapter 21
Capitulum XXI: De potibus naturalibus & artificialibus
Postquam determinauimus de cibis in speciali: consequenter est determinandum de potibus. Sciendum igitur quod quidam est potus qui est
p.185
medicina pure: quidam est potus pure: & quidam est potus & medicina similiter. Potus quidem pure medicina est: sicut syrupus digestiuus vel laxatiuus: vel nectar seu claretum ex forti vino & speciebus: quod datur in fine ad confortandum virtutem digestiuam in stomacho solum. Potus autem qui est potus & medicina simul. est (verbigratia) sirupus violarum rosarum vel nenufaris qui in estate exhibentur ad sitim compescendam: & malam discrasiam accidentalem remouendam. Potus autem pure potus est qui datur ad cibi delationem: vel permixtionem: vel estuationem: vel sitis a cibo inducte remotionem: sicut superius memini me dixisse in [supra 6772] capitulo de comestis & bibitis in generali. Potus autem pure potus est duplex. Naturalis & artificialis. Naturalis est duplex: scilicet vinum: & aqua. Isti potus sunt in vsu apud nos. Et inter potus de his sapientes Latini: Arabes: & Greci fecerunt mentionem: quamuis alique gentes vtantur lacte loco potus: & alique oleo: & alique sirupis quibusdam in sanitatis regimine. Sed quia hoc modo est38 consuetum apud nos: & puto quod non est artificiale: de his potibus nullam faciam mentionem. Potus autem artificiales qui apud quosdam nostrum sunt in vsu sunt hi: ceruisia vel ex ordeo vel ex
p.186
auena: pomerium: cerasium: boschetum seu mellicratum: potus artificialis: sed quia39 de aqua sufficienter dictum est in primo capitulo secunde partis huius operis: de ipsa ad presens nichil penitus est dicendum. Sed de vino: de quo superius in capitulo de comestis & bibitis dictum est in generali. Sciendum quod quamuis in sitis extinctione aqua sit conuenientior potus quam vinum: tamen omnibus consideratis vinum est potus conuenientior in regimine sanitatis quam aqua. Nam dato quod in sitis repressione que est appetitus frigidi: & huiusmodi aqua vniuersaliter melior sit: quia frigida & humida naturaliter: tamen in cibi permixtione & eiusdem delatione ad partes corporis extremas vinum preualet aqua. Nam vinum ratione sue subtilitatis in substantia & actione facilius cibis permiscetur: & specialiter quia natura magis delectatur in eo: ideo citius attrahit ipsum: & aliis cibis permiscet. Et specialiter quia hec permixtio fit per viam cuiusdam ebulitionis: quam vinum magis iuuat ratione virtualis calidi tatis: [supra 6808] & aqua impedit ratione frigiditatis. Et sic patet quod vinum preualet aqua in ciborum permixtione. Et similiter modo preualet in eorum delatione. Nam vinum est optimus penetrator: quod ei attribuitur ratione subtilitatis sue substantie: & ratione sue caliditatis virtualis. Talia
p.187
enim sunt multum penetratiua: & per consequens vinum est magis delatiuum quam aqua: in aqua non est virtualis caliditas: nec substantie igneitas & aereitas. Vnde aqua mora transeundo impedit omnem cursum: sicut memini me superius dixisse in capitulo primo secunde partis huius operis. Amplius motus alimenti ad membra est a virtute attractiua. Et quia membra magis diligunt vinum quam aquam: plus iuuabit ad delationem nutrimenti ad membra quam aqua. Amplius ex alio: aqua non est ita conueniens potus vt vinum: quia aqua impedit alimentum nutrire: eo quod non nutrit. Si igitur permisceatur cum eo quod nutrit: illud vtique minus nutriet. Vnde quanto cibus est magis aquaticus: tanto est minus nutritiuus. Bonum est igitur quod vinum permisceatur cum cibo quod non solum non impedit nutritionem immo multum iuuat: quia vinum est maxime nutritiuum: & maxime restauratiuum: [supra 6832] et velocissime nutrit. Amplius vinum confortat calorem naturalem & spiritum: & totum corpus calefacit que multum faciunt ad nutritionem. Et aqua ratione sue frigiditatis paralyticat: et mortificat: et omnes anime operationes destruit. Vnde non ponit pedes40 in operationibus nature per se. Vnde ipsius solius non videtur aliquis vsus: nisi forsan quod in acutis bibatur morbis. Amplius41 vinum habet alias bonitates quas non
p.188
habet aqua. Est enim bonus penetrator in toto corpore: et fleuma grossum incidit: et resoluit ipsum: et coleram rubeam cum vrina et sudore extrahit: et coleram nigram calefacit & facit exire: et flectit ipsius nocumentum: et materias coagulatas42 dissoluit. Amplius ingenium clarificat: iram compescit: tristiciam remouet: gaudium inducit: libidinem incitat et immundicias expellit: audaciam causat: auariciam fugat: liberalitatem inducit. Et vt sit ad vnum dicere: vinum reddit hominem virilem & [secundum animam &] secundum corpus: et aqua femineum. Vnde ceteris paribus non bibentes vinum sunt 43 effeminati respectu bibentium vinum. Vnde compertum est quod quidam non bibens vinum primo: et postea consuetus bibere vinum: melior secundum animam et secundum corpus effectus est. Sic igitur potus vini conuenientior est in sanitatis regimine quam potus aque. Immo non approbo potum [supra 6862] aque simplicis in sanitatis regimine. Has bonas proprietates vinum habet debito modo exhibitum. Et si indebite exhibeatur vsque ad ebrietatem: rationem rationalis anime & lumen extinguit: & virtutem bestialem irrationabilem inducit: concupiscibilem & irascibilem confortat: & rationi inobedientem reddit. Et sic remanet corpus sicut nauis in mari sine gubernante: propter quod
p.189
fauet cui non est fauendum: & laudat quod non est laudandum. Et interdum facit loqui pessima cum ira & superflua superbia: & finaliter facit operari pessima: puta adulteria & turpissima homicidia. Amplius indebite sumptum cerebrum & neruos mirabiliter ledit: & paralysim: & stuporem & ceteras humorales egritudines inducit. Et vt sit ad vnurn dicere: cito tales moriuntur & senescunt: & talibus melius esset quod biberent aquam quam vinum. Vt igitur non cadat error ex vini administratione: cuius debite administrati tot sunt iuuamenta & indebite non minora nocumenta: ponende sunt regule [supra 6883] que obseruande sunt in potu vini. Prima regula est quod vinum stomacho ieiuno & corpore famelico non est bibendum. Facit enim cadere in spasmum: & mentis lesionem & alienationem. Et si aliquem contingat sitire ieiuno stomacho: sciat hanc sitim non esse veram: nec naturalem. Nam sitis vera & naturalis est propter estuationem factum a cibo preassumpto: quod in proposito esse non potest. In tali igitur siti non est bibendum vinum: nisi simul aliquid comedatur. Potest tamen ad sedationem sitis bibi iulep: aut aliquis sirupus appropriatus: vel zuccarum rosatum cum aqua. Stomacho vacuo igitur nullomodo [supra 6896] bibatur vinum. Secunda regula est quod inter duas comestiones cibo sumpto adhuc in
p.190
stomacho non digesto: vinum non est bibendum: tum quia digestionem interrumpit: tum quia facit indigestum cibum de stomacho descendere. Tertia regula est quod post forte exercitium non est bibendum vinum. Nam hoc multum ledit neruos & cerebrum. Quarta regula consideranda in vino est quod vina mixta cum aqua pauca citius inebriant: & ad cerebrum & ad neruos citius penetrant: & specialiter si 44 sint vina grossa. [supra 6904] Quinta regula est quod malis cibis & fructibus comestis & digestis in stomacho non debet bibi bonum vinum & subtile eo quod faceret maliciam ciborum ad membra citius penetrare. Et hoc est verum in quantitate notabili: sed si bibatur in quantitate pauca ad intentionem permixtionis: corriget maliciam ciborum malorum: & digestionem confortabit. Sexta regula est quod si in eadem mensa vinum forte45 bibat & debile incipiendum est a debili: & vltimo forte est bibendum. Nam digestio in orificio stomachi est debilior que vino forti confortabitur. Amplius vinum forte cum maiori delectatione suscipitur: & sic stomachus totum cibum perfectius amplectitur: et os stomachi perfectius clauditur. Amplius si vinum forte reciperetur ante: dubitandum esset ne ratione
p.191
subtilitatis et actionis ante perfectam digestionem descenderet a stomacho et reliquum cibum indigestum secum trahere . Et specialiter quia cetera membra diligunt vinum forte plus quam debile et sic citius traherent quam esset opportunum. Septima regula est quod vinum [supra 6924] quod bibitur ad cibi permixtionem: debet recipi simul cum cibo: nec debet expectari sitis: quia vinum quod bibitur ad sitis inducte a cibo extinctionem debet sumi in fine totius digestionis: & plus vel minus secundum quam maior vel minor est sitis. Sed vinum quod est potus delatiuus sumi debet completa prima digestione & parum ante horam suscipiendi alium cibum sequentem. Et talis potus specialiter competit quando cibaria primitus sumpta fuerint grossa in substantia & actione. Nec debet expectari sitis ad talem potum suscipiendum. Nam talis potus preparat stomachum ad suscipiendum sequentem cibum & iuuat transitum cibi ad epar: nec debet esse talis potus magne quantitatis: vt cito possit digeri. Non enim ymaginandum est quod ante digestionem ipsius in stomacho transeat ad epar. Sed si talis potus delatiuus esset aqua non oporteret expectare eius digestionem ante penetrationem ad epar. Octaua regula est quod quando cibus est grossior & siccior: & frigidior : potus permixtiuus
p.192
& delatiuus debet esse maior: & econuerso quando cibus est calidior: subtilior: & humidior: potus permixtiuus et clelatiuus debet esse minor. Et specialiter46 quanto cibus est grossior: & frigidior: & digestioni inobedientior: tanto vinum permixtiuum vel delatiuum debet esse subtilius & fortius. Et quanto cibus est subtilior: & calidior & digestibilior: tanto potus debet esse debilior. Vnde fortius vinum bibendum est cum carnibus bouinis quam pullinis: & fortius bibendum est cum piscibus quam carnibus regulariter. Nona regula quod quando quis est valde sitibundus: tunc vinum eius debet esse subtilius et colore remissius.47 Et quanto aliquis est minus sitibundus: eius vinum potest esse fortius et rubicundius. Vina enim fortia conuenientia non sunt ad [supra 6957] extinguendum sitim. Decima regula est quod pueri et nutrices non debent bibere vinum: nisi parum & valde debile: & aquaticum. Senibus autem competit vinum forte: & odoriferum: & saporosum. Vnde pueris dare vinum specialiter forte: est ignem addere igni. Et48 est alia ratio. Nam pueri habent neruos debiles: & cerebrum valde passibile & debile: vnde cito leduntur a vino. Etiam vinum non est bene proportionabile complexioni eorum ratione siccitatis vini. Sunt enim pueri valde humidi nec comedunt fortia
p.193
cibaria ad digerendum: & cum hoc habent digestiuam fortem: & spirituum multitudinem. Et sic pueris & nouiter natis nullomodo est vinum exhibendum: nisi valde parum: & sic ad vinum paulatim assuescant. Et quanto magis procedunt in tempore: tanto magis & securius potest eis ministrari vinum. Et specialiter cum commedunt cibaria grossa: & ad digerendum difficilia: & ad membra difficilius transeuntia: & in eis colera multiplicatur: quam vinum extrahit cum sudoribus [supra 6976] & vrina. Vndecima regula est quod habentes cerebrum debile: naturaliter siue accidentaliter: non bibant forte vinum odoriferum in quantitate notabili: sed vinum debile & aquaticum. Et similiter habentes epar calidum & stomachum: abstineant a vinis fortibus & calidis. Et similiter habitantes in regione calida. Similiter qui sunt complexionis calide ex complexione totali : minus indigent vinis fortibus: & calidis: & subtilibus. Et contrarium est de eis qui sunt frigide complexionis et habitant regionem frigidam. Duodecima regula est quod vina aquatica49 valde sunt euitanda via potus. Magis enim sunt medicinalia quam potatiua: & vina noua sunt adhuc indigesta: & impura: & ventosa: & opilatiua: & dissenteriam inducunt. Sed vina mediocria etate: non defecata sunt magis
p.194
[supra 7048] ceteris eligenda. Decimatertia regula est quod inebriari vino semel vel bis in mense competit in regimine sanitatis: vt quidam asserunt tum propter somni prolixitatem ex quo virtutes quiescunt animales: & fortificantur naturales: tum quia sequitur sudor & vrina vel vomitus: ex quibus superfluitates a corpore resoluuntur 50 & remanet corpus mundum. Hanc tamen regulam non approbo: nisi in his qui vtuntur malo regimine. In vtentibus bono regimine hic regula non est obseruanda. Et circa hanc regulam obseruandum est quod inebriatio non sit fortis: cuius nocumentum in cerebro sit notabile. Nam talis inebriatio plus debilitat virtutes animales: quam quies sequens confortaret easdem. Debet igitur inebriatio esse debilis que somnum inducat & sollicitudinem penitus ammoueat. Fortius enim inebriari vituperabile est moribus & natura. [supra 6995] Decimaquarta regula est quod si bibatur vinum non solum in ratione potus: sed ad corporum nutritionem: & restaurationem: & impinguationem: sicut contingit in macillentis naturaliter vel accidentaliter tunc competunt vina dulcia & grossa sufficienter colorata. Talia enim vina sunt sufficienter nutritiua: & deperditi restauratiua: & corporum impinguitiua. Vnde conuenientiora ad impinguandum corpora macra. Et per oppositum si intendamus non nutritionem:
p.195
nec deperditorum restaurationem: nec impinguationem: sed magis consumptionem: macilentiam: & desiccationem: vt contingit in his qui sunt multum carnosi & pingues: tunc vina subtilia in substantia & actione non dulcia: sed sapore [supra 7009] acuta modicum colorata sunt eligenda. Et similiter apertiua si sint venarum subtilium & strictarum. In habentibus enim venas strictas dubitandum est exhibere vina grossa: que sint opilatiua. Vnde si quis esset macilentus & cum hoc haberet venas strictas: non esset securum ei exhibere vina dulcia grossa & rubea. Decimaquinta regula est quod si vinum detur propter cibi permixtionem tunc vina subtilia non dulcia: sed sapore amicabilia: odorifera: non austera: nec pontica: colore mediocria: ad albedinem aliqualem declinantia: sufficienter fortia eligenda sunt. Talia enim vina bene sunt cibariis permiscibilia & sufficienter penetrantia: & digestionem non impedientia: & stomachum ad sequentem cibum melius preparantia. Et talis potus cibi debet esse permixtiuus & delatiuus. Si autem detur vinum ad sitis extinctionem: tunc vinum album: subtile: debile nature: aque propinquum est eligibilius. Tale enim vinum magis humectat: & infrigidat & per consequens melius extinguit sitim. Et quanto sitis est maior: tanto tale vinum est conuenientius. Et in isto casu in fine
p.196
comestionis eligibilius est vinum dare album aquosum et subtile51 quando scilicet vinum bibitur ad cibi permixtionem & sitis sedationem. Et si vtrunque vinum bibatur ad vnam intentionem tunc semper incipiendum est a debili: vt in isto [supra 7010] capitulo superius dictum est. Decimasexta regula est quia si vinum detur ad spirituum confortationem & fortiori eiusdem reparationem et virtutis eiusdem confortationem: tunc deoet dari vinum subtile52: odoriferum: saporis delectabilis: mediocris coloris sufficientis fortitudinis. Et tale vinum debet sumi cum pauco cibo. Et debet esse depuratum53 ab vtraque superfluitate: & debet sumi in pauca quantitate. Decimaseptima regula est quod si exhibeatur vinum ad stomachi & viscerum contentiue fortificationem: eligemus vina grossa: pontica nigra vel rubea: sicut contingit in habentibus fluxum ventris propter debilitatem contentiue stomachi. Sed si intendamus confortationem digestiue stomachi competunt vina subtilia: vel mediocria in substantia & colore: boni odoris: & continentis54 saporis: & sufficientis vigoris & aliqualis stipticitatis. Decimaoctaua regula est quod vina alba sunt debiliora & magis aquosa: deinde nigra
p.197
frigidiora ratione terrestreitatis: & non aqueitatis.55 Et rubea & rufa sunt calidiora ceteris. Et hoc est verum comparando56 vina eiusdem territorii adinuicem et non aliter: vnde vina rubea & rufa Gallicana non sunt ita fortia sicut sunt multa vina alba que reperiuntur: sicut consideranti est manifestum. Debet igitur fieri comparatio inter vina eiusdem maneriei & territorii. Vnde videmus quod vinum primitus est valde album: & in temporis processu cum defecatur & purificatur efficitur minus album. Et vinum quod in principio est minus rubeum: in temporis processu efficitur magis rubeum. Et hoc est manifestum signum quod nigredo & albedo attestantur minori [supra 7036] caliditati vini & rubedo & rufedo maiori. Decimanona regula est quod vinum factum debile per admixtionem aque laudabilis eligibilius est quam naturaliter debile: supposito eodem gradu debilitatis in vtroque. Et specialiter quando debilitas vini est valde magna: sicut est debilitas vinorum Gallicanorum. Nam vina sic naturaliter debilia multum sunt corruptibilia & putrefactibilia: sed vina debilia per admixtionem aque non sunt putrefactibilia: sicut manifeste possumus experiri. Nam si dimittatur vinum Gallicanum in vitro per noctem: in mane sentitur sapor corruptus: & apparebit color corruptus.57 Sed non sic erit de
p.198
vino debilitata per aque admixtionem. Sed secus esset vbi non esset tanta debilitas naturalis: sicut per aque admixtionem: tunc enim eligibilius esset vinum debile naturaliter: quia natura magis laborat in digerendo: quod est minus homogeneum. Et vinum debilitatum per aquam est huiusmodi respectu vini debilis naturaliter. Et hanc regulam memini me superius dixisse in capitulo de comestis [supra 7036] & bibitis in generali. Vicesima regula consideranda est quod cum vinis fortibus: subtilibus: & fumosis bonum est quod admisceatur aqua: que sufficit ad repressionem fumositatis vini: que tamen non facit substantiam vini ad cerebrum velocius58 penetrare. Vnde pauca aque quantitas sufficit ad repressionem fumositatis que tamen non sufficeret subtiliare substantiam vini vt facilius penetraret ratione cuius penetrationis contingit inebriatio. Sic igitur appositio paucissime aque impedit fumationem ad caput: ratione cuius potest contingere capitis grauedo et dolor: & nichil iuuat ad penetrationem substantie vini ad cerebrum et neruos: ratione cuius posset contingere inebriatio. Sed maior quantitas predict a iuuabit ad vini penetrationem ad neruos: & specialiter si vinum sit grossum & forte & non impedit vini fortitudinem quin posset inebriare. Et si plus apponatur de aqua: virtus vini totaliter destruetur: sic quod inebriare non poterit. Sic igitur approbo
p.199
quod in omnibus vinis: specialiter fortibus & fumosis: si indigeamus fortitudine vini sine fumositate aliquid ponatur de aqua. Vnde etiam potest sustineri quod cuiuscunque quantitatis aque appositio: iuuat substantie vini penetrationem. Vnde si bibatur vinum in quantitate immoderata: iuuaret ad inebriationem: sed si bibatur59 in quantitate moderata non inebriabit. Et sic iuuabit ad inebriationem: & tamen faciet ad fumositatem vini recipiendum. Bene enim stat simul substantiam vini esse magis subtilem: & ratione illius magis penetratiuam. Et sic indebite sumptam magis inebriatiuam: & tamen eandem substantiam esse minus fumosam. Nam fumositas plus debetur vino ratione qualitatis que repressa est per admixtionem aque pauce: & inebriatio ei debetur ratione substantie imbibentis60 substantiam cerebri &61 neruorum: cuius penetrationem iuuat admixtio aque modice. Et in hoc [supra 7066] est materia subtilis considerandi. Vicesimaprima regula quod si intendamus pectoris & pulmonis mundificationem et ventris laxationem: tunc vina mediocris substantie sapore dulcia sunt magis eligibilia & specialiter si non dubitamus opilationem venarum. Vicesimasecunda regula consideranda est quod vinum eligibilius & melius in sanitatis regimine est vinum medium seu
p.200
equale inter vetustatem & nouitatem: clarum ad rubedinem trahens62: bonum habens odorem & equalis saporis: quod nec acre63 nec acutum: nec dulce nec fumosum: nec grossum nec valde subtile sed ad subtilitatem declinans sit quod etiam inter fortitudinem & debilitatem obtinet mediocritatem: quod etiam non cernit in saxosis & lapidosis montibus: nec in terra simpliciter plana et arabili: sed in terra montuosa sicca a sole: versus meridiem discooperta. Quod etiam non cernit64 in regione nimis calida nec nimis frigida. Et ex his concludi potest quod vina Cyprina: nec Greca: nec Garnacina conueniunt in sanitatis regimine via potus. Nec vina Gallicana & eis similes65 sed talia vina sicut sunt vina de Belua: & de Bersilitico : & de Sancto Portiano. [supra 7082] Hec66 enim vina sunt conuenientia via potus in regimine sanitatis: consideratis eorum coloribus: substantiis odoribus: saporibus: & locis in quibus creuerint: & consideratis eorum effectibus quos homines in seipsis iamdudum experti sunt. Vicesimatertia regula est quod homines qui vtuntur multo vino: vel ex natura: vel ex consuetudine: vel ex quacunque alia necessitate: non debent vti multo cibo. Vinum
p.201
enim est cibus & potus. Vnde videmus potatores tabernas quotidie sequentes67 respectu aliorum hominum pauci victus. Quomodo enim natura potest digerere multum cibum et multum potum. Pro certo male. Et bonum est quod talis qui vult repleri vino in suis cibis68 quibusdam69 diureticis vtatur: vt vinum citius transeat de stomacho: & non accidat repletio nauseatiua: que si accidat prouocetur vomitus: & hydromel bibatur: deinde euomat iterum: deinde lauet os suum aceto & melle. Nec70 dentes & gingiue propter vomitum remaneant infecte: & faciem cum aqua frigida: vel aqua rosarum irroret parum. Amplius volens repleri vino non comedat rem dulcem: sed vnctuosam: puta micas panis vnctuosas et carnes pinguedine mixtas: & post cibum cum bibere voluerit amigdalis vtatur & capparibus. Amplius caules cocte71 cum carne et oliue preparate: & condite cum sale eisdem conueniunt: vt vino repleri possint72 sine lesione. Et vniuersaliter omne quod vaporem vini alleuiat valet ad idem: sicut semen caulium ruta sicca calementum: ameos & similia. Amplius sciendum quod cibaria grossa in quibus est viscositas: conglutinatio: & dulcedo ebrietatem impediunt: quia tarde penetrant: & sic impediunt
p.202
transitum vini & eius vaporem ingrossant: quamuis sint cibaria cum quibus non potest recipi vinum sine lesione que est nauseatiua repletio. Cibaria igitur subtilia & vnctuosa non dulcia sunt cum quibus sine repletione nauseatiua & stomachi grauamine plus potest homo repleri vino. Sed cibaria grossa: dulcia et viscosa sunt cum quibus potest plus recipi de vino sine ebrietate: non tamen sine grauamine stomachi & repletione nauseatiua. Si igitur homo velit bibere multum vinum: & dubitet ebrietatem: vel propter cerebri debilitatem: vel propter vini fortitudinem: vel propter humorum plenitudinem: vel propter ciborum paucitatem | tunc talis cibus grossus dulcis glutinosus & viscosus est maxime necessarius & non pinguis subtilis et vnctuosus. Sed si quis non dubitet ebrietatem et velit multum bibere respectu cibi: & dubitet repletionem nauseatiuam: & stomachi grauedinem tunc cibus pinguis subtilis vnctuosus est maxime necessarius. Est breuiter hic notandum quod amigdale specialiter amare ciminum | sal semen caulium | sal napticus ameos in ieiuno sumpta cum aqua frigida impediunt ebrietatem. Et potus aque frigide cum aceto vel cum vino granatorum paulatim exhibitus | ebrietatem remouet | & similiter odor thuris | camphore & sandalorum.
p.203
Sed quia iam sumus extra regimen sanitatis | ad propositum redeamus. [supra 7083] Vicesimaquarta regula est de vinis artificialibus que apud aliquos homines sunt in vsu puta vinum saluiatum | & enulatum & rosatum. De his igitur sciendum quod cum sapiant naturam medicinalem | non competunt in regimine sanitatis nisi in pauca quantitate. Vinum igitur saluiatum aliquis bibere potest in hyeme in pauca quantitate. Nam vinum a saluia acquirit quandam caliditatem & stipticitatem & aromaticitatem | ratione quorum parum sumi potest in hyeme ad stomachi calefactionem & eiusdem & cerebri & neruorum & aliorum ratione stipticitatis & aromaticitatis confortationem. Sed multum ex eo sumptum non est conueniens | nec ad sitis extinctionem quia saluia calicla est et sicca in tertio, nec ad cibi delationem & permixtionem: quia totum cibum ad nimiam siccitatem et caliditatem faceret declinare. Cum enim vinum de se sit calidum & siccum & saluia sit multum calida & sicca: totum agregatum multum declinabit ad siccitatem & caliditatem: quod non est bonum in sanitatis regimine. Amplius si bibatur vinum saluiatum in magna quantitate: quia vinum a saluia acquirit quandam diureticitatem73 et substantie subtilitatem: intantum quod eius decoctio prouocat vrinam: & menstrua erit causa descendendi cibum a stomacho ante ipsius
p.204
digestionem perfectam: & causa transitus vini ad cerebrum & neruos ante digestionem eius in stomacho & epate. Saluiatum igitur vinum in magna quantitate nullo modo est bibendum: sed habentes neruos debiles vtantur eo in pauca quantitate: quia in magna quantitate plus lederet quam vinum simplex. Est autem hominum consuetudo tale vinum bibere ante alium cibum: quod forte ex hoc fit: quia saluia habet virtutem incitandi appetitum. Et sic vinum saluiatum primo sumptum incitabit appetitum ad cibum qui sumi debet. Amplius vinum saluiatum multum confortat neruos totius corporis: quod melius ex eo fiet si sumatur in principio quam in [supra 7117] fine. Amplius vinum quod recipitur in processu: debet sumi ad cibi permixtionem: vel sitis extinctionem: propter quorum nullum debet bibi vinum saluiatum. Nam quantitas que ex eo bibi debet: debet esse minor quam oportet ad predicta. Si tamen post omnem cibum parum sumeretur ex eo cum nebula: vel pane tosto ad orificium stomachi roborandum: & digestionem in eo confortandum: forte esset laudabilius quam sumere claretum vel alia vina acuta valde: vel alia que multum sunt fumosa & capitis repletiua. Bene autem considerandum est quod vinum saluiatum fiat ex saluia que in loco creuerit vbi serpentes non fuerint nutriti & conuersati. Libenter enim consueuerunt serpentes
p.205
morari vbi crescit saluia. Quare vbi saluia sit apponatur ruta: quia serpentes fugiunt rutam. Non igitur recipiatur saluia: nisi in loco vbi est magna copia rute. Vinum autem rosatum in estate est conueniens propter temporis feruorem & in complexione calida & in habentibus viscera calida: & in his qui dispositi sunt ad fluxum vel vomitum colericum. Sed in sanitatis regimine vinum simplex est magis conueniens. Quidam autem plus bibunt tale vinum propter voluptatem quam propter necessitatem. [supra 77118] Vinum autem enulatum multum confortat cor & membra adiacentia. Habentes autem cor debile & stomachum & specialiter propter frigiditatem & humiditatem: vtantur vino enulato in pauca quantitate: sicut dictum est de vino saluiato. Et sine dubio enulatum in multis esset conuenientius quam saluiatum. Et hec sufficiant de regimine vini.
De ceruisia & aliis potibus
De ceruisia autem consequenter est notandum & de aliis potibus: puta boscheto: & pomerio: & ceraseto: & similibus si qui sint alii. Sunt enim quidam qui propter penuriam vini vtuntur predictis potibus non tamen potus adeo conuenientes in sanitatis custodia sicut vinum. Sciendum ergo quod ceruisia potest fieri ex auena: & ordeo: & frumento. Et secundum quod fit ex alio
p.206
et alio grano: est alterius & alterius complexionis. Omnis tamen ceruisia de quolibet grano facta grossior est quam vinum: & multum difficilis ad digerendum opilationes in visceribus facit: & maxime cum est noua. Inflationem & ventositatem generat & capitis dolorem inducit. Et interdum fluxum ventris & appetitum deiicit. Sed bene verum est quod multum nutrit: & [supra 7144] corpus impinguat si bene digeratur. Que autem conficitur ex rebus inebriantibus: puta ex grano quod nominatur lolium pessima est inter omnes dolorem capitis maxime generans: & neruos ledens. Diuersificatur enim secundum granorum diuersitatem. Nam que fit ex ordeo plus attinet frigiditati: & que fit ex frumento plus attinet caliditati. Amplius que fit ex ordeo & auena minus opilat: & minus generat ventositates: & minus nutrit. Et que fit ex frumento magis nutrit & magis opilat. Et quanto ceruisia est grossior: tanto deterior: et quanto subtilior et clarior tanto melior. Alii autem sunt potus artificiales que fiunt cum melle: qui sunt calidi et sicci: et multum opilatiui venarum: epatis & splenis: et generant multas inflationes: & maxime quando est quantitas in eis maxima mellis: et maxime quando mel non est coctum sufficienter: et ventrem laxant. In colericis igitur non competit talis potus: et similiter si epar et splen fuerint opilata. Sed talis potus congruus est habentibus
p.207
complexiones frigidas: maxime si habeant in intestinis et stomacho74 multum flegma quia virtute sua incisiua et abstersiua incidit et mundat et ventrem euacuat. Vnde in his soluit ventrem. Et hec memeni me dixisse cum de melle tractaui: Cerasarinum autem & pomerium sunt propinquiora nature vini quam ceruisia. Et puto quod in regimine sanitatis sunt congruentiora sicut patet considerantibus colorem: odorem et substantiam potuum: in quibus sunt magis congruentes75 cum vino quam ceruisia. Isti tamen potus sunt minoris caliditatis aromaticitatis: et confortationis membrorum: et nutritionis quam vinum: et ideo minus congruentes in sanitatis regimine. Vnde hos potus et similes si qui sint: ore possumus laudare: sed corde et opere nos et nostros dilectos vino optimo copulare.