Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

p.165

chapter 19

Capitulum XIX: De animalium superfluitatibus

[supra 63] Consequentur dicamus de animalium superfluitatibus que sunt in vsu: puta de lacte ouis et sanguine. Primo ergo dicamus de sanguine. Sciendum igitur quod omnis sanguis est difficilis ad digerendum et maxime qui est grossus et melancolicus cuiusmodi est sanguis bouum. Sanguis autem leporis est aliis delectabilior. Et in multis est in consuetudine ipsum coquere cum epate et cum quibusdam aliis visceribus. Quidam etiam vtuntur sanguine porcorum iuuenum et magnorum castratorum: sed sanguis porcorum non castratorum est indelectabilis et difficilis digesitionis. Sanguinem autem capriolorum iuuenum quidam dicunt esse delectabilem. Amplius quidam dicunt quod bonus est sanguis gallinarum et columbarum impinguatarum1: et tamen est deterior quam porcorum non castratorum2 nec ad delectationem nec ad digestionem valet. Multum


p.166

tamen deficit a sanguine leporum: sed quia omnis sanguis est indigestibilis et superfluitus secundum quemcunque modum quis ipsum preparauerit non est vtendum eo in sanitatis regimine nisi in casu necessitatis.

3

De lacte

[supra 6328] De lacte sciendum quod lac est boni nutrimenti facilis digestionis & satis nutrit. Est autem eligendum lac mediocre & non subtilissimum cuiusmodi est lac cameli nec grossissimum & pinguissimum cuiusmodi est lac vaccarum & pecudum. Eligendum igitur est lac capre non enim habet tantum aquositatis sicut lac cameli quod non est aptum ad nutriendum ratione nimie humiditatis nec habet tantum pinguedinis et grossiciei seu caseitatis et butirositatis sicut vaccarum et pecudum. Et cum componentia lac sunt magis commensurata in lacte et minus excedentia et excessa4 magis est conueniens in sanitatis regimine. Lac enim humidissimum ventris est subductiuum. Et lac grossissimum & pinguissimum est venarum opilatiuum & ventositatum generatiuum et difficilioris digestionis quam sit necessarium in regimine sanitatis. Eligatur igitur lac capre5 non nimis propinque


p.167

partui nec nimis distantis a partu6 non pregnantis: [supra 6376] nutrite in bonis pascuis & in tempore quo reperiuntur meliora pascua in quo animalia sunt pinguiora. Et quia lac est facilis digestionis & corruptionis [supra 6426] non est comedendum cum aliis cibis & specialiter [supra 6395] cum piscibus. Similiter comedendum est cum trahitur ab vbere: si enim remanet per tempus [supra 6444] notabile corrumpitur a continente. Bonum est etiam quod admisceatur aliquantulum mellis vel zuccari vt ipsius corruptio in stomacho impediatur ventositatum in lateribus generatio et dentium & gingiuarum lesio et capitis grauedo. Vsus enim lactis capitis dolorem inducit & gingiuas laxas efficit & dentes putrefactibiles & corrusos7 causat. Vnde bonus est post assumptionem lactis transglutire aquam mellis et similiter gargarisare & est eo os & dentes lauare & secundo post aquam mellis vti eodem modo vino pontico & specialiter propter gingiuas et dentes. Et si dubitaremus capiti dolorem nullomodo post lac bibatur vinum nisi valde aquaticum. Qui autem magis grauantur ex vsu lactis sunt habentes capita debilia et venas epatis strictas: & stomachum debilem & immundum. Vsus continuus lactis serosi non est periculosus omnibus eo vtentibus sicut lactis non serosi sed caseati plurimum. Nam lac caseatum plurimum ledit eos qui sunt dispositi ad lapidis generationem & venarum opilationem. Pectori

p.168

autem est omne lac bonum & pulmoni. In quibus autem dubitatur fluxus ventris abstineant a lacte seroso quia ventrem facile subducit. De lacte autem coagulato siue ignito siue bullito & decocto sciendum quod lac bullitum & decoctum caret substantia serosa: & ideo efficitur difficulioris digestionis maioris opilationis & ventositatis & grossioris humoris: nec tantum conuenit in regimine sanitatis sicut & cetera.8 Et similiter intelligitur de lacte decocto cum ferro ignito vel lapidibus ignitis nisi quod lac isto modo decoctum acquirit quandam stipticitatem seu stipticam qualitatem ratione cuius stomachum confortat & viscera: & magis quam aliter coctum vel non coctum simpliciter. Vnde non ita cito corrumpitur in stomacho. Et est cibus conueniens satis his a quorum9 stomachis cito descendit cibus antequam digeratur perfecte. Et quia lac ventrem laxat ratione cuiusdam intrositatis10 in aquositate lactis qua totum lac participat et non solum aqua ipsius. Bonum est quod cum lacte permisceatur aliqua aqua mixta simul cum lactis serositate per ignitionem vel ebullitionem totaliter consumatur & sic preparatum lac erit ventris minime subductiuum. Lac autem coagulatum virtute coaguli distinguentis serum a caseo sine11

p.169

serositate sumptum est minus conueniens quam lac simplex propter ipsius grossiciem: nec est ita stomacho conueniens & ceteris visceribus sicut lac per ferrum ignitum decoctum: sed si comedatur serum simul cum caseo in lacte sic coagulato: quia est eadem ratio de lacte simplici & coagulato nisi quod ratione coaguli minus laxabit ventrem & plus morabitur in stomacho & erit maioris caliditatis: & ratione distinctionis partium lactis natura magis laborabit in digerendo. Vnde omnibus consideratis minus competit in regimine sanitatis quam lac non coagulatum. Preter maneries lactis enumeratas est vna maneries lactis acetosi et est grossioris substantie: difficilioris digestionis: frigidioris complexionis aliis maneriebus lactis & minus conueniens corporibus sanis & ad frigiditatem declinantibus: & specialiter secundum ipsorum viscera non competit: sed dentibus et gingiuis et capitibus sanorum corporum minus obest. Non enim sic capitis dolorem inducit nec gingiuas laxat nec dentes ad putrefactionem corrosiuam disponit: ratione tamen sue frigiditatis dentes ledit & neruos sicut alia frigida. Nam frigidum inimicum est neruis dentibus & ossibus: & specialiter si tota complexio corporis ad frigiditatem declinet & tempus et etas frigida fuerit: & eo magis si cerebrum & orta ab eo a radicali complexione declinet ad frigidum. Et vt sit ad vnum dicere corporibus sanis non

p.170

competit via cibi & minus corporibus frigidis & specialiter tempore frigido & etate senili. Corporibus tamen colericis & specialiter secundum eorum viscera & tempore & etate & regione calidis hoc lac satis est conueniens & sufficienter digeritur & conuenienter nutrit. nec in eorum stomachis acetosabitur. Amplius nec in fumos colericos conuertetur. Calidis igitur corporibus lac acetosum non solum non obest sed sufficienter prodest. Sed habentes renes calidos & meatus strictos non debent hoc lacte vti. Nam vsus12 eius est causa generationis lapidis in talibus corporibus et opilationis venarum. Si autem habet meatus13 amplos specialiter secundum renes et vesicam: improportionabiliter caliditati generationis lapidis periculum totaliter est sublatum.

De caseo

[supra 6457] De caseo vero est sciendum quod caseus recens est frigidus & humidus & grosse substantie & difficilis digestionis & opilatiuus & lapidis generatiuus & non multum competit via cibi in regimine sanitatis. Et caseus vetus est calidus & siccus propter sal & tendit ad adustionem14 & difficile digeritur. Parum nutrit & male & minus competit quam recens. Et si aliquis caseus est


p.171

bonus: medius est inter nouum & veterem viscosum & frangibilem durum & mollem & parum declinans ad aliqualem dulcedinem non nimis salsus nec nimus parum nec albi coloris nec spongiosus nec lachrymosus cum inciditur: nec cedens15 tactui comprimenti ad modum panis bene fermentati non leuis sed ponderosus: saporis delectabilis et boni16 odoris: cuius in stomacho mora non est diuturna: ex bono lacte conuenienter factus sufficienter vnctuosus. Talis vtique caseus bonus est & inter alios magis est eligendus: & post17 cibum sumptum non multum nocere18 potest in regimine sanitatis. Multa vera quantitate quicumque caseus sumptus in via cibi vniuersaliter est malus: stomachum grauans: & inobediens digestioni: et opilatiuus et lapidis in renibus generatiuus: & humorum grossorum in corpore causatiuus. Solus igitur ille caseus est sanus. quem dat auara manus.

De butiro

[supra 6487] De butiro autem sciendum quod ratione sue19 humiditatis & vnctuositatis plurime non competit via cibi: immo si quis eo vtatur in quantitate notabili abominationem inducit & facit cibum


p.172

supernatare in officio stomachi & ventrem plus debito laxat & vomitum inducit. Nullo ergo modo butirum est comedendum via cibi: & in quantitate notabili et specialiter non comedatur post alios cibos sed ad condimentum cibariorum satis conuenit sicut oleum oliuarum quamuis butirum sit calidius oleo et multum humidius. Et quando vtimur butiro ad comedendum cum aliis cibariis siue ad condiendum non est tantum decoquendum sicut oleum. Nam est maioris passibilitatis quam oleum. Vnde magna ebullitione virtus eius totaliter exhalat: sed oleum est magis viscosum & minus resolubile | & ideo plus sustinet de ignis acuitate | quapropter ex eo perfectius cibaria condiuntur quam ex butiro | sed carentes oleo vtuntur butiro loco olei.

De ovis

[supra 6524] *De ouis est sciendum20 quod oua gallinarum & fasianorum iuuenum & pinguium sunt bona in sanitatis regimine et aliis21 ouis simpliciter meliora supposito quod sint recentia. Et inter oua


p.173

recentia gallinarum ceteris paribus oua paruula oblonga sunt meliora. 22 Vnde versus:
    1. Regula23 presbyteri iubet pro lege teneri.
      quod bona sunt oua candida longa noua.

Amplius oua tremula sunt meliora duris et sorbilibus | et talia oua sunt multi nutrimenti | et boni et facilis digestionis | et generant sanguinem maxime proportionalem cordi. Vnde conualescentibus senibus et debilibus maxime conueniunt specialiter vitellum.* 24 Et albumen oui non est malum si non sit induratum. Album tamen durum simpliciter est euitandum. Oua autem in cineribus indurata et frixa in patella quousque sint indurata respectu tremulorum | pessimum dant corpori nutrimentum | et sunt difficilioris digestionis et multarum superfluitatum. Sorbilia autem sunt facilis digestionis et leniunt pulmonem et pectus et ventrem subducunt et minus nutriunt [supra 6543] quam tremula. Cocta autem et indurata sunt difficilioris digestionis et mali nutrimenti | et tarde pertransiunt. Meliora autem coctis et assatis sunt que vocantur suffocata seu | in aqua et oleo preparata cum aliqua portione salis vsque ad aliqualem consistentiam decocta et non indurata. Nam indurata sunt similia coctis et


p.174

assatis. Sic igitur preparata nostris corporibus in regimine sanitatis sunt magis conuenientia. Oua anetum | anserum | strutionum | et aliorum volatilium in regimine sanitatis predictis sunt minus conuenientia | vel simpliciter euitanda. Amplius oua que dicuntur oua venti | que sunt sine coitu masculi minora sunt aliis | et minus conuenientis saporis | quoniam non completa | nec ita digesta sicut alia. Vnde puto quod in regimine [supra 6551] sanitatis sunt minus conuenientia.

De melle et zuccaro

Quia in regimine sanitatis vtimur melle & zuccaro: ideo de istis duobus consequentur est aliquid dicendum: quam tum sufficit ad regimen sanitatis. Sciendum igitur quod parum nutriunt: sed eorum nutrimentum est satis laudabile. Et nutrimentum mellis calidius est nutrimento zuccari & senibus & fleumaticis & natura frigidis conuenientius. Corporibus autem calidis natura & iuuenibus non conuenit mel. Nam in corporibus talium in coleram rubeam faciliter conuertetur: & corpus non nutriet: sed a sua complexione naturali distrahet: zuccarum etiam talibus corporibus ratione sue passibilitatis in coleram conuerti consueuit. Corporibus igitur in caliditate notabiliter lapsis non competit mel: nec corporibus etiam temperatis in etate: tempore: & regione calidis: quamuis zuccarum possit talibus corporibus


p.175

aliquando conuenire. Colericis tamen iuuenibus & in estate non competit: sed in aliis competit: puta fleumaticis: & melancolicis: & sanguineis: & temperatis: in quibus non est tante caliditatis dominium quod zuccarum in eis ad coleram conuertatur. Eligatur autem mel vernale: saporis dulcis: coloris palearum inter album & rubeum: substantie non liquide: sed viscose: & sit mel roris quod est melle apum temperatius. Hoc tamen mel apud nos non colligitur nec inuenitur: sed in partibus meridiei valde calidis: & specialiter in Monte Pessulano. Multum etiam consideranda est natura arborum: super quibus inuenitur mel roris. Nam secundum quod arbores sunt alterius & alterius nature: sic & mel. Si25 enim inueniatur mel super arboribus calidis erit calidius: & si super temperatis vel frigidis: erit minus calidum. Et similiter intelligatur de melle apum. Multum enim consideranda sunt loca habitationis apum: & ex quo rore: & super qua specie floris vel arboris nutriuntur. Est autem quoddam genus mellis quod est acre: cuius natura est venenosa: quod est simpliciter euitandum. Mel coctum cum aqua vel sine aqua & despumatum: plus nutrit & minus subducit: & est minus ventosum. Et si quis assiduet mellis crudi comestionem: inducit vomitum. Mel autem cum aqua coctum est magis vrine prouocatiuum quam decoctum sine aqua.


p.176