[Amplius tempore calido antequam dieta incipiatur & dato quod aliquis non fuerit famelicus bonum est omnino aliquid comedere conueniens ad resistendum tempori puta ius hordei & syrupum de fructibus & similia. Cum enim equitant & in eorum interioribus nichil existit multum debilitantur ex resolutione et non erit quod restauret. Sumatur igitur aliquid ex predictis vel similibus & non incipiant dietam antequam descendat ab orificio stomachi.]
T: comedat hordeatum, aut de fructu aut ius hordei, antequam viam ingrediantur, non ingrediantur priusquam cibus ab orificio descenderit.