Non solum autem homines vtuntur fungis sed etiam idiis seu trufflis. Sic autem nominantur ab aliquibus. Alii autem nominant tuberas & sunt radices in terra sine truncho & foliis figure rotunde coloris rubei: saporis insipidi: dulcedini aliquali appropinquantes & puto quod alimentum dant frigidum & humidum & grossum: generant enim humorem non multum malum & comeduntur crude167 & cocte. Substantia eorum est multum terrea propter quod si comedantur post alium cibum iuuant ad eius descensum ab orificio stomachi. [supra 5866] Et dicunt quidam quod generant humorem melancolicum & nichil est eis par. Bonum est quod primitus elixentur in aqua cum vitello oui postquam primitus sunt excorticati & deinde condiantur cum oleo dulci et addatur puluis quarundam specierum: & post trufflas debet bibi bonum vinum. Vsus autem continuus est periculosus corpori humano ex eo quod inducit paralisim & appoplexiam: colicam: stranguriam: & sunt dure digestionis grauantes168 stomachum & multum appropinquant ad naturam fungorum sed minus mali sunt quam fungi. Eligantur autem