Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 15

Capitululum decimumquintum: De fungis

[supra 5823] Volo autem post tractatum de radicibus aliquantulum loqui de fungis quia maiorem habent similitudinem radicibus quam cum herbis vel fructibus. Sciendum autem quod est vna maneries fungorum qua homines vtuntur & specialiter Ytalici via cibi postquam elixiati sunt vel frixi vel conditi cum quibusdam speciebus


p.262

& sunt saporis delectabilis et vocantur apud Gallicos causa panioli & nascuntur in pratis et in terra non corrupta vbi etiam animalia venenosa non conuersantur. Nascentes autem iuxta cauernas animalium venenosorum & in locis putridis iuxta plantas seu arbores mortiferas sunt mortiferi. Sunt etiam quidam qui a tota specie sunt mortifera. [supra 5837] Fungi non mortiferi meliores sunt sicci quam virides & bonum est quod cum piris prebuliantur in aqua et cum pulegio frigantur & cum oleo oliuarum dulci et superaspergatur puluis quarumdam specierum: puta zinziberis albi et cynamomi & sic corrigitur corum malicia: sunt etiam frigidi & humidi & talem humorem generant: & eorum substantia est multum putrefactibilis. Et similiter humor generatus ab eis. Male igitur nutriunt & sunt difficilis digestionis & digerantur si comedantur: sed generant colicam & ex eis interdum prouenit suffocatio anxietatis & sincopis & sudor frigidus: & cura eius est per oximel diureticum cum decoctione hyssopi & pulegii & sunt mala stomacho valde & bonum est post eos bibere bonum vinum. Vsum igitur fungorum omnino vitupero salua reuerentia Ytalicorum: qui eis vtuntur ad voluptatem.


p.263