Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 14

Capitulum quattuordecimum: De radicibus

Radices quibus homines sani communiter vtuntur his temporibus sunt hee: porri: allea: raphanus:


p.258

cepe: radix pastinaca159: napi seu rapa: & corne. De porris alleis & cepis breuiter est sciendum quod via cibi non competunt temperatis corporibus nec calidis: et specialiter cruda: parum enim nutriunt: & male nutriunt: & generant sanguinem acutum & pungitiuum: grossos tamen subtiliant & viscosos incidunt & postquam decocta sunt perdunt pungitiuitatem & adhuc remanet virtus incisiua et subtiliatiua. Vnde magis cocta competunt quam cruda.

De porris

[supra 5744] Porri autem sunt calidi & sicci et dant corpori alimentum laudabile & oculis nocent et generant sanguinem nigrum & melancolicum & generant somnia terribilia et neruos ledunt ratione pungitiuitatis eorum: nocent dentibus et gingiuis et nullus colericus nec melancolicus eis vtatur & specialiter crudis.

160

De cepis

[supra 5752] Cepe calide sunt & habent humiditatem superfluam terrestrem cum humiditate aquosa subtili indigesta. Si comedantur crude generant in stomacho humores malos & putrefactibiles & corruptibiles et generant somnia mala et terribilia & dolorem capitis. Vnde nimius vsus earum disponit hominem ad memoriam deperdendam &


p.259

perturbat intellectum & perducit ad dementiam. Sed si comedantur cocte cum aqua laudabilium carnium laudabiliter iuuant digestiuam & minuuntur earum nocumenta & temperant cibaria frigida cum quibus decoquntur sed melius est eis non vti.

De alleis

Allea calida sunt & declinant ad aliqualem [supra 5765] humiditatem sed minus quam cepe: valent contra ventositatem et valent in tussi & bene screare faciunt: sed nocent visui & dolorem capitis inducunt. Vnde allea sunt tyriaca rusticorum. Predicta acrumina solum competunt his qui fleumaticum aut grossum viscosum humorem habuerunt. Colerici a predictis generibus acruminum abstineant. [supra 5775] De raphano autem et radice que sunt propinqua et in complexione et proprietate. Sciendum est quod non161 multum competunt via cibi: specialiter corporibus colericis generant enim sanguinem acutum & pungitiuum & est raphanus malus stomacho faciens eructuationem & generat humorem grossum & si digestiua sit debilis humorem crudum habet162 tamen virtutem subtiliatiuam & incisiuam. Quidam autem comedunt radicem & raphanum post alios cibos ad confortandum digestionem: de quo admiratur


p.260

Gali. Vnde verum est quod experientia docet & dicunt sapientes quod si comedatur post alium cibum iuuat ad descensum & ventrem laxat. Sed si comedatur ante alium cibum impellit cibum ad superiora & vomitum inducit. Bonum est autem163 quod comedatur cum acceto & sale post alios cibos et in pauca quantitate verum est quod oculis nocet et capiti et valet contra morsum scorpionis sumptus intus et extra applicatus et ad coitum incitandum.

De rapis et napis

[supra 5795] De rapis autem et napionibus sciendum quod inter radices magis conueniunt ad corporis nutritionem quod satis ostenditur ex amicabilitate sui saporis. Hoc enim commune est omnibus eduliis quod amara & pungitiua minus alimentum dant corpori quam dulcia. Et quia napi164 et rape sunt ceteris radicibus dulciores et minus pungitiue magis competunt via cibi sed generant sanguinem grossum melancolicum et sunt difficilis digestionis et ventose et generant humorem crudum si digestiua debilis: habent tamen proprietatem mirabile ad confortationem visus & bonum est quod depurentur a prima aqua et nullo modo comedi debent cruda et napiones165 sunt rapis


p.261

laudabiliores. Et incitant ad coitum et ventrem molliunt & vias mundificant vrinales.

De pastinacis

[supra 5815] De pastinacis autem sciendum quod si fuerint albe poterunt cocte cum carnibus sumi vel sine: quoniam conferunt eadem iuuamenta ventri et renibus sicut rape: sed expedit vt post sumantur sed minus nutriunt quam rape et napiones et indigestibilitas inest eis sicut aliis radicibus et generant humorem grossum et crudum si digestiua sit debilis & humor qui generatur ab eis est mediocriter malus. Corne166 autem meliores sunt pastinacis sed multum nocent capiti humido et pulmoni.