Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 12

Capitulum duodecimum: De fructibus

De fructibus sciendum quod quamuis in via nutrimenti non competunt in sanitatis regimine: quia nutrimentum fructuum112 non est laudabile: generant enim sanguinem putrefactibilem et parum nutriunt et sunt multarum superfluitatum tamen multi homines existentes in latitudine sanitatis vtuntur interdum fructibus propter vtilitatem quam sperant consequi in eorum vsu. Ex quo concluditur quod non debent sumi in quantitate magna: illud enim quod medicinaliter sumitur & non via cibi: non debet sumi in quantitate magna: nec debet eius vsus continuari. Sunt autem quinque vtilitates propter quas fructus comedi113 possunt in sanitatis regimine preseruatiuo. Quarum prima est colere mitigatio: & feruoris sanguinis extinctio: & corporis humectatio seu infrigidatio. [supra 5025] Fructus autem ad hoc deputati sunt fructus frigidi & humidi: & specialiter recentes & huiusmodi fructus sunt pruna: persica: ficus: & vua: & specialiter melones: cucumeres:


p.227

& citruli: & si velimus hunc sanguinis feruorem mitigare in partibus pectoralibus & specialibus vtemur cucumeribus & melonibus post cibum: & specialiter cum dubitamus estuationem in pectoralibus: & in cerebro ex aliquo cibo suscepto: sicut ex assaturis et frixis contingere consueuit. [supra 5038] Si autem velimus coleram114 que est in venis alterare: & feruorem sanguinis in epate et splene & aliis membris mittigare tunc predicti cibi115 sumantur ante cibum: & superbibatur aqua frigida vt citius116 transeant ad venas et magis infrigident: vel vinum limphatum quod magis approbo: tales autem fructus maxime competunt in estiuo tempore & tempore autumni. Hiis enim temporibus corpora sunt magis sitabunda & magis inflammata: & magis abundantia in humere colerico. Et similiter conueniunt magis colericis et iuuenibus et sanguineis. Est autem diligenter notandum quod melones citruli & cucumeres sunt multum difficilis digestionis: & eorum humor est paratus ad putrefactionem & generat febres cronicas. Vnde verum est quod sitim sedant et feruorem sanguinis mitigant & stomachum confortant: & cucumer melius valet quam melon & citrulus. [supra 5064] Aduertendum est tamen quod predicti fructus non sint immaturi & vetustate corrupti117: & hoc est obseruandum in

p.228

omnibus fructibus. Sunt autem quidam fructus qui proueniunt ad perfectam maturitatem supra arborem ex qua perfecta maturitate nigrescunt: & efficiuntur arenarum118 cibus: & talium vsus non est conueniens aliquo modo. Preparant enim humores ad corruptionem: & bubones: carbunculos & antraces multiplicant in corporibus eis vtentibus: & huiusmodi sunt mora celsi quando diutius quam oportet supra arborem dimittuntur: & huiusmodi sunt vna maneries cerasorum grossum que vocantur galesionis119 in lingua nostra. Vnde cum percipimus fructus predictos vel alios ad tantam maturitatem peruenisse quod ex hiis arenee nutriantur nullo modo vtendum est eis. Et vniuersaliter dico quod non est vtendum aliquo fructu in cuius interioribus inueniantur vermes: & ille annus est epidimialis vt plurimum in quo fructus inueniuntur vermibus pleni. [supra 5082] Secunda vtilitas propter quam interdum vtimur fructibus est ventris subductio & laxatio. Sunt enim quidem qui naturaliter & accidentaliter sunt constipati plus quam oportet quibus conuenit vti quibusdam fructibus ventrem laxantibus: & huiusmodi fructus sunt ficus: vua: pruna: & mora celsi et cerasa matura & persica mollia. Hiis autem fructibus vtendum est ante cibum: nec statim

p.229

eis comestis est comedendus alius cibus sed aliquantulum est immorandum: & suprabibendum est brodium vel vinum limphatum: vel aqua frigida vt quidam dicunt quod forte verum est in hominibus colericis & habitantibus regionem calidam & in iuuenibus & tempore calido: sed communiter melius est superbibere aliquod brodium carnium laudabilium vel vinum limphatum dulce.

De vuis

[supra 5099] Bene est autem diligenter notandum quod vua est triplex immatura: & fit agresta ex ea: & matura viridis & recens ex qua fit vinum: & sicca que passula vocatur. Prima quidem ventrem non subducit sed restringit magis & appetitum reducit & stomachi calorem refrigerat & multum valet in fluxu ventris colerici120. Sed vua matura specialiter alba & recens valde & sine nucleis & cortice ventrem laxat & ceteris fructibus plurimi & melioris nutrimenti existit sicut & ficus. Vnde verum est quod ventositatem generat & inflationes & ventris dolorem: & si remanserit per duos dies vel tres suspensa melius nutrit & minus laxat nec tantum inflat: & habentes stomachum plenum cibo & immundum malis humoribus nullo modo comedant vuas specialiter recentes & sine arillis: velociter enim in stomacho immundo


p.230

corrumpuntur & in stomacho pleno cibis quia nimis cito digeruntur & *non poterunt exire de stomacho post earum digestionem: quia alius cibus nondum digestus est: & sic in stomacho corrumpuntur et alium cibum corrumpunt: & similiter intelligitur de aliis fructibus laxatiuis: et si aliquis velit sumere vuam121 viridem et recentem: bonum est quod primitus infundatur in aqua122 feruenti per horam: et deinde ponatur in aquam frigidam: sed vua passa magis attinet caliditati et confortat stomachum et epar et opilationes remouet: et dicitur quod epar impinguatur ex eis et maxime si mundentur ab arillis.

De ficubus

[supra 5133] Quo ad ficus diligenter est notandum quod humida et recens velocius nutrit et citius transit de stomacho ad epar et magis humectat epar. Sed sicca minus est inflatiua et magis aperiens opilationes. Vnde verum est quod propter suam dulcedinem si ex eis multum comedatur citius generant opilationem. Vnde bene nota quod ficus sicce & passule pulmonem & pectus mundificant & leniunt.


p.231

De moris celsi & bathi

De moris celsi & pathi sciendum quod mora immatura non laxant ventrem sed magis constringunt ventrem: & habent virtutem repercussiuam & stipticam. Sed matura laxant ventrem & declinant ad humiditatem et caliditatem et nullo modo debent comedi post cibum propter passibilitatem substantie sue. Dubitantes humorum putrefactionem non vtantur moris celsi nec bathi: est enim fructus valde febrilis. Vnde non approbo eorum vsum in febribus123 quicquid alii dicant. Et similiter non approbo vsum eorum in dispositis ad febrem.

De prunis

[supra 5161] Quo ad pruna sciendum: quod pruna matura sunt in vsu et non immatura. Pruna autem matura magis conuenientia sunt magna et figure oblonge habentia carnem paucam et duram ad aliqualem siccitatem declinantia et corticem exteriorem tenuem: et debent esse in sapore non vere dulcedinis: sed debet esse eorum dulcedo attinens alicui acredini: et huiusmodi sunt pruna damascena: talia enim pruna infrigidant et humectant: et ideo multum conueniunt


p.232

febricitantibus et ventrem laxant vt dictum est. [supra 5172] Sunt autem multe alie maneries prunorum quorum vsum non approbo. Sunt etiam quedam prunella siluestria parua rotunda que crescunt in sepibus que non sunt ventris subductiua: sed sunt restrictiua ventris et ex his fit acatia que ventris restrictionem causat: debent autem pruna que sumuntur propter ventris laxationem primo poni in aqua frigida per horam: tunc enim perfectius infrigidant & humectant & coleram quam inueniunt lubricando soluunt: & sic stomachus melius disponitur ad cibum recipiendum. Et est diligenter notandum quod pruna humida recentia sunt magis alteratiua & laxatiua: quamuis sint peioris nutrimenti & plurium superfluitatum. Sed pruna sicca magis confortant & melius nutrimentum dant corpori: & sicut dictum est de prunis sic suo modo intelligatur de cerasis: verum est quod cerasorum humiditas est subtilis124 & minus viscosa: vnde minus nutriunt quam pruna.

De persicis

[supra 5195] De persicis autem sciendum quod humorem generant putrefactibilem. Verum est quod appetitum confortant nec debent recipi post cibum: quia tunc corrumpuntur: & alium cibum


p.233

corrumperent. Sed debent recipi ante cibum sicut pruna: tunc enim bene digeruntur & stomachum colericum calidum confortant quia infrigidant & humectant. Et scias quod eorum odor125 valet contra cardiacam126 passionem: multum enim confortant habentes eam: & habent proprietatem mirabilem resistendi fetori prouenienti a stomacho. [supra 5206] 127Si quis autem habet stomachum frigidum vel debilem: vel plenum malis humoribus: si sumpserit persica in ieiunio bonum est superbibere aliquantulum vini veteris odoriferi vt facilius digerantur & persicorum malitia corrigatur: & specialiter si sint dura. Et sciendum quod persica matura ventrem soluunt & immatura constringunt. In omnibus autem predictis fructibus hoc est obseruandum quod non simul recipiantur diuerse maneries fructuum vnde qui comedit ficus non comedat vuas & sic de aliis. Sicut enim diuersitas ciborum est vitanda in regimine sanitatis: sic multo magis diuersitas fructuum: sic patet igitur secunda vtilitas propter quam corpora in regimine sanitatis vtuntur fructibus & modus vtendi eis. [supra 5225] Tertia vtilitas propter quam homines in latitudine existentes sanitatis vtuntur fructibus quibusdam est ventris constipatio. Sunt autem aliqui qui naturaliter

p.234

vel accidentaliter habent ventrem magis fluentem quam oporteat. Et isti debent vti quibusdam fructibus constipantibus ventrem: & huiusmodi sunt coctana128: pira: mespila: poma: & sorba. Hii enim fructus cum sumuntur ante cibum ventrem constipant: nec debent recipi predicti fructus in magna quantitate quia sunt difficilis digestionis et mali nutrimenti. Vnde cibus post eos sumptus citius digeritur quam predicti fructus: & permanet in stomacho vltra debitum tempus: & sic corrumpitur129 digestio: sicut patet in carnibus perfecte coctis si posterius in potu130 bulliant. Tales igitur fructus recipientur in principio mense & in pauca quantitate. Sed si queramus ventris laxationem recipiantur in fine mense.

De coctanis

[supra 5245] Inter hos autem fructus coctana sunt laudabiliora. Nam cum stipticitate & ponticitate quam habent sunt odorifera: & ideo sunt stomachi confortatiua magis: et similiter cordis. Vnde multum competunt in reducendo appetitum ex dominio colere defedatum. Bonum est quod inuoluantur stuppis: & decoquantur in prunis


p.235

seu in calidis cineribus: & tunc frigantur per frustra & ponantur in optimo vino odorifero: & isto modo melius nutriunt & minus grauant stomachum & citius digeruntur. Et sic debent exhiberi habentibus stomachum debilem: sed coctana cruda sunt maioris stipticitatis & difficilioris digestionis: & ab habentibus stomachum debilem & frigidum nullo modo debent sumi.

De piris

[supra 5261] De piris autem sciendum quod quanto pira sunt magis odorifera & coctanis in sapore & substantia & colore131 propinqua: tanto sunt stomacho conuenientiora: & pira minus dulcedine participantia cum predictis conditionibus minus sunt apta nutrimento: & magis sunt conuenientia ad ventrem constringendum ante cibum: sumpta: vel ad laxandum si sumantur post alios cibos: & econuerso pira dulciora & substantie melioris132: sunt nutrimento magis apta: & specialiter decoquantur sicut superius dictum est de coctanis. [supra 5269] Et nota quod pira et coctana ieiuno stomacho comesta sunt causa fortis colerice133 et incurabilis: & si contingat quod comedantur in ieiuno in aliquo casu superbibatur vinum vetus odoriferum in pauca quantitate sicut de persicis dictum est.


p.236

De pomis

[supra 5276] De pomis autem sciendum quod poma dulcia possunt comedi ante cibum & post et magis competunt ad nutriendum quam pontica acetosa vel stiptica de quibus ponticis similis est ratio: sicut de coctanis & piris quo ad operationes & quo ad modum exhibendi. Poma autem odorifera confortant cor & cerebrum & habent proprietatem confortandi principalia membra si sint temperata134 in caliditate: & hoc est verum de pomis acetosis & ponticis. Sed poma dulcia non multum competunt colericis135 conuertuntur enim in coleram. Et nota quod poma habent malam proprietatem in generando ventositatem in secunda digestione & tertia: propter quam dictum est a sapientibus quod possunt generare ethicam136 & ptisim. Nam ventus generatus ex his habet malam proprietatem ad exsiccandum arterias pulmonis.

De mespilis

[supra 5297] De mespilis autem & sorbis sciendum quod minus competunt nutrimento inter ceteros fructus superius nominatos: quod satis ostendit austeritas sui saporis & duricies sue substantie postquam sunt in arbore maturata: igitur ex his minus est


p.237

comedendum quam de superius nominatis & magis recipi debent via medicine quam via cibi. Virtus autem horum fructuum est stiptica valde: & ideo satis competunt in fluxu ventris. Sorbe tamen sunt delectabiliores mespilis: sed quia mespile in arbore non mollescunt mollicie sufficiente ad esum. Ideo antequam comedantur remolliantur: & tunc magis sunt delectabiles gustui et minus stiptici. Sic igitur patet tertia vtilitas comedendi fructus in latitudine sanitatis. Quarta [supra 5310] vtilitas comedendi fructus in latitudine sanitatis est compressio cibi de orificio stomachi ad fundum. Sunt autem quidam fructus comprimentes sua ponticitate et stipticitate de quibus superius sufficienter dictum est. Et alii sunt comprimentes grauitate et ponderositate et grossicie sue substantie: et huiusmodi sunt auelane: castanee. Nam isti duo fructus non habent ponticitatem nec stipticitatem propter quam comprimunt cibum nec aromaticitatem ratione cuius confortant stomachum: sed deprimunt cibum ratione grauitatis et grossiciei substantie que est in eis: et tales fructus non multum competunt corporibus sanis debilitant enim stomachum: quia difficilis digestionis sunt et mali chimi: nec habent dulcedinem ratione cuius stomachus in eis delectetur nec stipticitatem et ideo auelane humide et virides maxime sunt euitande licet possunt

p.238

cibum sumptum comprimere: quia nec dulcedinem habent qua placeant ori stomachi nec aromaticitatem qua confortant et coroborant spiritus nec stipicitatem nec ponticitatem qua roborent et forticent stomachi orificium aggregando partes: et ideo generaliter sunt nociue ori stomachi: quia sua frigiditate et grauitate percutiunt: nullum conferendo iuuamentum.

De castaneis

[supra 5330] Sciendum quod sunt digestionis difficilis: et generant humorem grossum melancolicum137 et opilant venas sed inter fructus siluestres castanee vt distinguntur a glandibus notabile alimentum dant corpori et habent aliqualem stipticitatem: et specialiter dum assantur: et ideo competunt post cibum.

De auellanis

[supra 5336] Sed auellane sunt minus nociue & si auellane aliquantulum torreantur acquirunt quandam stipticitatem & dulcedinem ratione quarum stomachus in eis delectatur & ab eis confortatur sicut & castanee quando assantur acquirunt stipticitatem & dulcedinem maiorem et sic a proprietate magis competunt post cibum.


p.239

De nucibus

[supra 5343] Et est diligenter notandum quod nuces sicce peiores sunt auellanis. Nam magis vnctuose sunt ratione cuius in coleram conuertuntur et inducunt capitis dolorem: & oculos turbant et vertiginem generant: & specialiter sumpte post cibum et lingue paralysim inducunt & vomitum prouocant & habentes stomachum colericum maxime debent euitare nuces siccas: & quanto antiquiores tanto peiores. Recentes autem minus male sunt: quia non sunt tante vnctuositatis: & ideo non generant dolorem capitis nec vertiginem & similia sicut sicce & ratione humiditatis lubricantis laxant ventrem & si aliquantulum torreantur & commedantur post cibum comprimunt cibum sumptum: & si138 sicce sumantur ante cibum cum ficubus & ruta valent contra venenum. Sic igitur patet quod nuces recentes sunt magis convenientes corporibus sanis quam sicce: & contrarium est de auellanis.

De amigdalis

[supra 5366] Amigdale autem dulces medie sunt inter auellanas & nuces nisi quod melioris sunt nutrimenti stomacho magis convenientes: & puto quod virides sunt meliores ad esum quam sicce &


p.240

antique. Nam sicce habent quandam vnctuositatem ratione cuius possunt inducere nocumenta que inducunt nuces. Amigdale tamen dulces & sicce non sunt adeo male sicut nuces: quia non tantam habent vnctuositatem. [supra 5375] Vnde diligenter notandum quod lac amigdalorum siccorum antiquorum non multum competit febricitantibus propter vnctuositatem eorum: ratione cuius inducit dolorem capitis & ad coleram139 possunt conuerti. Sed lac amigdalorum viridium est eis conuenientius. Et si velimus ex antiquis lac facere carens vnctuositate. Primo torrefiant aliquantulum: & deinde infundantur in aqua frigida & deinde pistentur140 & distemperentur cum aqua laudabili: & deinde commoueatur lac fortissime & spuma post agitationem remoueatur et lac sine vnctuositate remanebit. Est diligenter notandum quod amigdale dato quod habent multas bonas proprietates tamen inimicantur stomacho: & similiter nuces: auellane: & fistici ut dicunt quidam & pinee fistici tamen minus offendunt141 stomachum in sua essentia. Et similiter intelligatur de amigdalis & nucibus: sed pinee & auellane sunt in contrarium. Nam cum modicum exsiccatur minus nocent stomacho. [supra 5391] Amigdale

p.241

sicce nullo modo competunt post cibum: nec ante nisi ad prohibendum ascensum vaporis vini ad caput vnde ebrietatem prohibent. Pinee plus inimicantur stomacho & plus prosunt pectori. Fistici autem minus stomacho nocent: sed prosunt vt dicunt alii: prohibent enim nauseam et stomachi subuersionem & confortant os eius vel non habent iuuamentum vel nocumentum in stomacho vt quidam dicunt. [supra 5406] Quinta vtilitas vtendi fructibus in regimine sanitatis est tempus necessitatis: & in casu in quo alii cibi pro nutricione corporis non sufficerent . Inter fructus humidos ficus & vua sunt melioris nutrimenti & maioris. Reliqui autem fructus humidi: puta pruna: poma: & pira: & similia minus competunt nutrimento, similiter fructus succosi puta poma, pira, & similes parum competunt via nutrimenti: et specialiter in hyeme. Amigdalis & pineis & auellanis & fisticis & nucibus vti possumus tempore neccessitatis in via cibi: & specialiter in hyeme. Amigdale enim recentes [supra 5391] corpus impinguant: & estuationem stomachi suo tempore possunt aliqualiter temperare & cum exteriori cortice sumpte stomachi humiditates consumunt seu mundificant ebrietatem prohibent & sumpte post cibum ascensum vaporis142: ad caput

p.242

prohibent. Amplius visum confortant & pectus mundificant & opilationes laterum aperiunt143 & superfluitates vniuersitaliter a visceribus abstergunt & substantiam cerebri augmentant et matrici multum conueniunt: bene nutriunt et suauiter dormire faciunt: et vias vrine aperiunt: et gingiuas confortant & constringunt cum cortice exteriori masticate: [supra 5405] & quando sicce aliquantulum torrefiunt sunt conuenientiores stomacho: quia earum vnctuositas remouetur & recentes amigdale magis competunt post alios cibos quam sicce et econuerso de siccis. Melius enim est quod ante alium cibum comedantur: tantarum igitur vtilitatum fructus non est negligendus. Nuces autem offendunt stomachum et caput et visum et linguam: et solum habent vnam bonitatem quod a veneno piscium tuentur ante comeste. Non ergo comedantur nisi tempore piscium et tunc comedantur ante pisces cum ficubus et ruta vel cum piscibus vel post pisces: et omnibus modis prosunt sed credo quod plus prosunt ante sumpte: & in casu magis approbo siccas quam virides: quamuis via nutrimenti & quo ad alia virides sunt minus nociue. Euitentur igitur fructus isti quantum possible est. Auellane epar confortant sed nocent stomacho et capiti: & sunt secundum aliquos ita nociue sicut nuces: & secundum aliquos parum differunt a nucibus nisi quod non

p.243

sunt boni chimi. Non est autem auellana tante caliditatis sicut nux & est maioris nutrimenti et minus vaporosa & ventrem stringit: et nuces magis laxant quam stringunt. Fistici autem epar confortant et secundum aliquos stomachum vt superius dictum est: et possunt comedi ante cibum et post quia non laxant ventrem nec stringunt quidam dicunt quod ventrem laxant. [supra 5421] Granum pini est difficilis digestionis et multi nutrimenti: et plus ceteris fructibus oleaginosis et eius nutrimentum forte: et bene mundificat renes: et precipue membra spiritualia; sed ceteris fructibus plus stomacho inimicantur.

De dactilis

[supra 5427] De dactilis autem sciendum quod sunt indigestibiles & caput grauantes et generant humores grossos et viscosos & venas opilant et pectus leniunt & screare faciunt: tussim mitigant & dentes & gingiuas putridas efficiunt vt quidam asserunt. Dactili autem participantes quandam stipticitatem stomacho sunt boni & ventrem stringunt. Si autem predicti fructus condiantur cum melle vel zuccara stomacho minus nocebunt: sed tamen corporibus temperatis eis vti non


p.244

conuenit: & precipue cum magis condiantur ad voluptatem quam necessitatem144.