Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 10

Capitulum decimum: De granis panificis

[supra 4791] Quia sermones vniuersales in operationibus sunt inutiles nisi applicentur ad particularia. Superius autem determinatum est de nutrientibus in generali: intendo consequenter determinare de nutrientibus in speciali. Et primo de cibis: secundo de potibus tam naturalibus quam artificialibus.


p.219

Quo ad cibos erunt nouem capitula. Primum capitulum de granis panificum & pane secundum de leguminibus: tercium de fructibus: quartum de oleribus94: quintum de radicibus: sextum de animalibus: septimum de animalium superfluitatibus: octauum de piscibus: nonum de saporibus & condimentis. [supra 4809] Sciendum igitur quod panis potest fieri ex frumento et ordeo & auena & siligine & milio & panico & riso. Non solum autem ex his granis fit panis: sed ex illis potest fieri panicium. Fit autem panicium ex grano decocto in aqua vsque ad consistentiam similem panibus: vnde granum decoquitur in aqua perfecte vsque ad spissitudinem: & tunc optime permiscetur cum aqua & reponitur in scutellis vel in scissoriis: & dimittitur infrigidari & tunc habet quasi figuram panis & potest incidi95 sicut panis: hoc autem panicium melius potest fieri & conuenientius ex granis minutis: puta ex milio et panico96 & riso: ex eo quod perfectius commisceri possunt cum in aqua decoquuntur: hoc autem panicium non est multum in vsu: nec etiam multum competit in regimine sanitatis propter defectum fermenti et salis. Vnde puto quod idem est iudicium de panicio sicut de potagio ex hiis facto. Frumentum autem coctum in aqua non competit [supra 4827] in seruando sanitatem . Nam opilationes et

p.220

lumbricos multiplicat & ad calculum preparat. Et similiter intelligatur de pultibus & de omni [supra 4837] cibo facto ex pasta azima. Sed amidum leuius est ceteris propter maiorem desiccationem ipsius frumenti et humiditatis perfectiorem digestionem. Predictus cibus est multi nutrimenti & difficile resolubilis: vnde multum exercitantibus & fortius minus nocet sed temperato97 corpori nullatenus competit. Et si interdum contingat vti ferculo de frumento: primitus frumentum decoquatur in aqua: deinde condiatur in brodio carnium laudabilium: vel lacte amigdalano: & erit cibus conueniens illo98 modo ieiuniorum tempore: quia tarde resoluitur & digeritur & multum nutrit. Et similiter potest fieri ferculum ex hordeo et auena et riso et sunt laudabiliora fercula quam de frumento: sed tale ferculum de milio vel panico non approbo: quia milium et panicum pauci sunt nutrimenti et difficilis digestionis et generant humorem melancolicum et stringunt ventrem. [supra 4857]Verum est quod si post decoctionem in aqua ponatur vinum et bibatur abstergit stomachum: et eius superfluas humiditates desiccat et sudorem prouocat: sed quando ex milio et panico fit talis cibus oportet quod sint excorticata: et tunc vocatur pistum in lingua nostra: sed coctum permixtum cum vino et aliquantulo salis vocatur pistum in vino seu pistinum: et

p.221

iste cibus est in vsu apud illos de ciuitate vnde fui oriundus: et est ciuitas Mediolanensis. [supra 4864] Laudabilior panis est qui fit ex frumento et deinde ex hordeo et post ex auena. Panem ex aliis granis non approbo in regimine sanitatis. Cauendum est autem ne predicta grana vetustate corrupta sint igitur non debet esse frumentum antiquum nec immaturum: nec nimis nouum: nec ex mala messe collectum: et debet granum esse frumenti grossum et ponderosum ad rubedinem declinans: et debet esse panis cum quantitate aque moderata: sic quod non sit minus mollis nec minus spissus siue durus et debet esse fermentatus cum aliquantulo salis ne opilationes generant & vermes & lapides in renibus et vesica & vt facilius digeratur: & non debet calidus esse nec vetustate induratus. Sit igitur coctus in priori die. Multum caueri debet quod ignis coquens non sit nimis fortis nec nimis debilis: & quod sit ex lignis conuenientibus non sapientibus naturam farmacorum vel metallorum. Et si queras nutritionem maiorem & puriorem mundificetur a furfure totaliter: & si velimus ventris subductionem aliqualem dimittamus aliquam partem furfuris. Furfur enim parum nutrit & ventrem subducit & farina econuerso. [supra 4890] Amplius sciendum est quod mica panis est melioris et maioris & velocioris nutri[m] enti quam exterior crusta. Hec enim generat humorem

p.222

melancolicum & non multum competit sanis nisi habentibus stomachum humidum et volentes demacrari: et in fine comestionis plus competit: iuuat enim cibi99 descensum & confortat orificium stomachi.100