Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 2

Capitulum sextum: De comestis & bibitis

Ordo naturalis expostulat vt post predicta determinetur de comestis & bibitis si quidem post exercitium & balneum et coitum cibus est necessarius similiter & potus. Primo igitur determinabitur de cibo et potu in generali. Secundo autem de singulis maneriebus ciborum et potuum in speciali vt nostra doctrina sit sufficientior & vtilior. [supra 3695] Post enim exercitium coitum & balneum corpus remanet inanitum cui debetur refectio. Vnde videmus quod post talem inanitionem sequitur cibi appetitus & desiderium. Naturalis enim appetitus incipit ab inanitione membrorum & terminatur ad inanitionem factam versus orificium stomachi ad quam sequitur sensus talis inanitionis que fames appellatur &


p.179

desiderium. Et huiusmodi fames inducitur ad ostendendum necessitatem cibationis. Post hoc ergo desiderium non est tardanda cibatio eo quod famem46 tolerare: stomachum replet malis humoribus. Attrahit enim stomachus ex vicinis partibus quae47 retinent quod melius et vtilius est: et dimittunt abire quod peius est & inutile. Vnde videmus manifeste quod famem48 tolerantes multas aquositates emittunt ab ore & satis cito desinit eorum appetitus propter repletionem malam & innaturalem in stomacho causatam. Vnde appetitu deficiente non est comedendum sed accipiendum iulep49 vel syrupum acetosum vel aquam calidam & tantum est ieiunandum donec appetitus venerit vel excitetur & redeat: quibus recte peractis commestio subsequi debet. [supra 37] Et est valde cauendum ne stomachus adeo repleatur quod tendatur siue torqueatur & multum grauetur & anhelitus angustietur & pulsus velocitetur. Et similiter repletio nauseatiua & fastidium inducens multum est euitanda & specialiter ex malis nutrientibus. Nam si fastidium sit ex grossis nutrientibus proueniunt iuncturarum dolores & renum et podogra et asma et grossicies

p.180

splenis et epatis & vniuersaliter egritudines fleumatice et melancolice. Et si fastidium sit ex humoribus subtilibus proueniunt febres acute et maligne et apostemata multum acuta. Multum igitur euitanda est repletio nauseatiua. [supra 3729] Non igitur est comedendum quin locus remaneat vacuus in stomacho: nec ex toto debet desiderium sopiri: sed retineri50 debent alique reliquie appetitus et hoc specialiter est obseruandum in habentibus appetitum fortem. Sunt enim quidam quorum appetitus naturaliter inclinans eos multum sopitus est. Et isti forte plus debent comedere quam appetunt. Et in hoc multum consideranda est experientia que omnium rerum secundum dictum commune magistra est considerando hoc est auertendo circa subtilitatem et quantitatem cibi quam quantitatem aliquis perfecte et etiam meliori modo sine corruptione potest digerere secundum plures dies. Nam quantitas offerendorum non potest certis litteris denotari. Et si aliquis forsan hanc repletionem nauseatiuam incurrat statim euomat. Et si forsan euomere non possit somni et exercitii incrementum recipere debet. Et sumenda sunt que ventrem soluunt: & sequenti die parum sumendum est de cibo. [supra 3744] Amplius multum considerari debet quod appetitus

p.181

non sit ebriosi vel fastidiosi. Talis enim appetitus non est preco51 suscipiendi cibum: vnde recurrendum est ad alia signa scilicet quod sentiat stomachum vacuum & quod expulse sint egestiones cibi prioris & quod vrine sint digeste. His enim apparentibus tempus est recipiendi cibum dato quod non vigeat appetitus & specialiter si aduenerit hora in qua consueuit cibari & non acciderit error in priori cibo vel in aliqua quod digestionem impediuerit prioris cibi. [supra 3756] Et est diligenter notandum quod quidam sunt indigentes plurimo cibo & quidam pauciori & quidam mediocri. Nam habentes calorem fortem & corpus magnum & multum exercitantes & vniuersaliter habentes virtutes naturales cibatiuas fortes indigent multo cibo. Et per oppositum quorum calor est debilis & corpus paruum & virtutes cibatiue sunt debiles & parum laborantes indigent pauco cibo. Et mediocres inter istos indigent mediocri cibo. Hoc igitur est quod potest declarari de cibi quantitate per rationem. Non tamen debet pretermitti experientia sicut prius de fricatione & exercitio dictum est: & sicut dictum est de multo & pauco sic suo modo intelligatur de subtili & grosso. Nam habentes calorem fortem & membra dura et virtutes cibatiuas fortes & multum laborantes indigent cibis grossioribus cuiusmodi sunt carnes bouine porcine & annatum & similia.

p.182

Et per oppositum quorum membra sunt debilia: mollia: humida: & rara: & calor debilis: indigent cibo subtili cuiusmodi sunt oua sorbilia & aqua carnis. Et mediocres indigent mediocri cibo. [supra 3777] Etiam dico quod quidam sunt indigentes cibo multi nutrimenti: quidam pauci: quidam mediocris. Homines macilenti quorum calor est multum resoluens et laborantes multum indigent cibo multum nutriente cuiusmodi sunt oua sorbilia et oua dura et aqua carnis. Et per oppositum homines pingues pleni fleumate habentes carnes humidas non multum laborantes et habentes calorem obtusum et lentum: indigent cibis pauci nutrimenti cuiusmodi sunt olerum genera et fructuum & caseus et mediocres indigent mediocri: sicut enim se habet extremum ad extremum ita medium ad medium. Amplius sciendum est quod omnes homines indigent cibo boni nutrimenti. [supra 3789] Vnde si aliquis vtatur cibis mali nutrimenti quamuis eis forsan in presenti non noceant vel propter consuetudinem vel virtutum fortitudinem et digestiue bonitatem imposterum tamen ad malas veniet egritudines. Quidam tamen sunt qui propter consuetudinem et quandam nature proportionabilitatem preeligere debent cibum parum deteriorem. Vnde si quis consuetus sit vti malo cibo non subito debet mutare consuetudinem sed paulatim. Quod si forsan consuetudinem mutare non possit propter aliquam

p.183

causam specialem bonum est quod sollicitus sit in purgando humores qui generantur a tali cibo et sic preseruabitur ab infirmitate. Si autem cibus consuetus et desideratus non sit malicie notabilis non mutetur. Nam maliciam paruam corrigit natura52 bonitate digestionis et longitudine consuetudinis. Sed si fuerit malicia notabilis et magna non est corrigibilis a natura. [supra 3808] Vnde falsum opinantur credentes malum cibum notabiliter longitudine temporis & bonitate appetitiue posset corpus in sanitate debita conseruare sine operationum sensibili lesione. Dicamus igitur recapitulantes de compositis quod in simplicibus dictum est quod quidam sunt indigentes cibo multi nutrimenti facilis digestionis & boni chymi cuiusmodi sunt oua sorbilia & aqua53 carnis et vinum odoriferum & subtile. Et talia cibaria competunt habentibus digestionem debilem & a quorum corporibus facta est plurima resolutio cuiusmodi sunt conualescentes et indigentes augmento & vniuersaliter debilem digestiuam habentes | & quorum corpora sunt multum resolubilia & calore extrinseco & intrinseco. Alii sunt quibus competunt cibi multi nutrimenti & difficilis digestionis: boni chymi cuiusmodi sunt caro annualis agni & oua dura & similia. Hec enim competunt hominibus quorum calor est fortis valde et multum exercitantibus & habentibus

p.184

fortem digestiuam et membra dura & spissa. Est autem tertium membrum his continuum quod nullis conuenit iudicio mea puta cibus multi nutrimenti facilis54 digestionis et mali chymi puta caro equina et anatum & vaccina. Sunt etiam alia cibaria que sunt difficilis digestionis et mali chymi & pauci nutrimenti que etiam in sanitatis regimine non conueniunt et huiusmodi est caro salita55 & salsi pisces. Amplius sunt quidam indigentes cibi facilis digestionis & pauci nutrimenti et boni chymi cuiusmodi sunt lactuca & mala granata & similia. Et hec cibaria competunt corporibus repletis et humidis debilem digestiuam habentibus a quorum corporibus non multa sit resolutio habentibus tamen appetitum bonum. Sunt etiam alia cibaria que sunt subtilis nutrimenti & non multi & mali chymi que non competunt in regimine sanitatis cuiusmodi sunt pulmo et caro animalium brutorum et sic de similibus de vtero nouiter egredientium. [supra 3809] Amplius est consideranda cibariorum qualitas actualis & virtualis. Actualis quidem quia in hyeme recipiuntur cibaria actu calida et in estate frigida et in mediocribus temporibus mediocria. Et similiter intelligatur de virtuali qualitate. Nam calida virtualiter competunt in hyeme: & frigida in estate: & in temporibus mediocribus mediocria.


p.185

Amplius qui multum lapsi sunt in calido indigent cibis frigidioribus et econtra. Et similiter intelligatur in aliis qualitatibus. [supra 3823] Amplius dico quod illa que possunt esse causa corruptionis digestionis sunt euitanda: puta voracitas commestionis & mala masticatio: ferculorum multa interruptio diuersorum ciborum & potuum in eadem mensa sumptio & multa potatio: & mala ciborum ordinatio puta si grossa cibaria recipiantur ante subtilia: nam ex hoc corrumpitur digestio: nam subtile digeritur ante grossum & non habens exitum in stomacho permanet plus debito & sic in stomacho corrumpitur & alium cibum nondum digestum corrumpit. Vnde rationabilius est primo recipere subtilia cibaria et post grossa. Si enim digerantur ante grossa descendent a stomacho & grossa remanebunt in stomacho vsque ad perfectam digestionem. Nam via que patet subtiliori non patet grossiori. Sed hic est diligenter notandum: quod si aliquis parum comedere velit de grossioribus & multum repleri de subtilioribus tunc puto rationabilius esse pretermittere cibaria grossa. Nam in pauca quantitate eque56 cito digeri possunt sicut subtilia in magna quantitate. Vnde in tali casu non est inconueniens premittere grossa. [supra 3849] Si quis autem sciret proportionare passum ad agens vniformiter ita quod tanta esset diuersitas


p.186

inter grossum & subtile: sicut est inter calorem fundi stomachi & eius oris tunc melius esset ponere grossum in fundo et subtile in orificio: sed quia hoc quasi est impossibile & error qui potest contingere premittendo subtile est minor & magis corrigibilis: ideo subtilis premittendus est grosso. [supra 3850] Amplius considerandum quod cibus primus non sit lubrificatiuus nam postquam erit digestus vel ante digestionem trahit se cum alium cibum indigestum. Amplius est aduertendum: quod in principio non sumantur fructus stiptici puta coctana mespila: nam ex hoc possit impediri descensus cibi a stomacho. Vnde verum est quod habentibus ventrem fluxibilem interdum talia competunt in principio commestionis. Et vniuersaliter considerandum est quod sanitatis conseruator: nec fructibus nec oleribus vti debet nisi in pauca quantitate. Generant enim sanguinem aquosum vaporosum & putrefactioni aptum. Si tamen fructibus vti contingat in sanitatis regimine fructus stiptici sunt postponendi aliis cibis sicut coctana: pira: amygdala: castanee: mespila: auilane. Et fructus laxatiui sunt premittendi: puta vua: ficus: pruna: persica: mora & similia: nec post tales fructus est immediate comedendus alius cibus sed parum immorandum & superbibendum aliquid subductiuum ventris puta mellicratum vel vinum dulce vel aliquod

p.187

brodium subductiuum. Tales autem fructus maxime competunt his qui aliqualem estuationem sentiunt in stomachis corum vel propter naturalem complexionem vel propter laborem vel balneum vel aliqualem infirmitatem. Nolumus autem plus loqui de fructibus: quia de his inferius specialiter loquetur. [supra 3879] Amplius scias quod in regimine sanitatis non57 multum competunt saporum diuersorum delectamenta ex quibus homo plus de cibo recipit quam deberet: vnde talia saporum delectamenta plus conueniunt egris quam sanis. Amplius scias quod in regimine sanitatis non competit aliquod medicinale nisi forsan ad preseruandum sed non ad conseruandum. Nam sicut de proprietate cibi est conseruare sic de proprietate medicine est alterare. Caueat igitur sanitatis conseruator ne vtatur aliquo sapiente naturam medicinalem ad conseruandum licet bene ad preseruandum. [supra 3893] Amplius hora commestionis eligatur frigida: & si non sit possible eligatur locus frigidus & sint hore commestionis tales quod post eas homo possit quiescere & tandem dormire. Non etiam immediate post cibum est exercitandum sed primitus quiescendum & dormiendum non tamen vituperatur sed laudatur lenta post cibum deambulatio ante somnum vt cibus descendat ad fundum stomachi in quo fit cibi melior digestio. Quod autem iuuat ad cibi digestionem est primitus

p.188

parum dormire super dextrum latus vt cibus descendat ad fundum stomachi deinde longiori tempore super sinistrum vt digestio perficiatur. Nam decubitus super sinistrum latus plus confert digestioni omni alio decubito. In hoc enim decubitu epar amplexatur cibum in stomacho sicut gallina ouum in pulli generatione: & sic cibus in stomacho perfectius digeritur. Sed in fine somni iterum iacendum est supra dextrum vt facilius cibus transeat ex stomacho ad epar & superfluitates digestionis prime facilius descendant58. [supra 3915] Et est diligenter notandum: quod si contingat aliquem a proposito vel casu recipere cibum alicuius male qualitatis: puta acetosum vel salsum vel ponticum satis est rationabile post eundem recipere cibum qualitatis contrarie ad corrigendum maliciam primi: verbi gratia si quis recipiat cibaria acuta vel salsa & post talia recipiat ante eorum digestionem res humectantes & dulces vel saporem non habentes erit conueniens regimen similiter59 intelligatur in aliis. [supra 3926]Amplius summopere est cauendum quod post cibum digestione inchoata non bibatur aqua vel vinum in quantitate notabili. Hoc enim est de his qui digestionis ebulitionem interrumpunt: sicut patet in potu bulliente si super infundatur aqua frigida: nam ab ebulitione desistit. Non est igitur bibendum donec cibus de stomacho descendat. Quod si

p.189

sitis necessitatem inferat modicum aque suggendo paulatim bibat. Et quanto plus fuerit frigida tanto minus de ea sufficiet. Amplius scias quod bibere vinum post cibum digestione iam inchoata facit cibum descendere de stomacho indigestum & facit accidere opilaciones & earum egritudines & similiter putrefactionem. [supra 3940] Amplius scias quod vehementer famelicus non debet primo recipere cibum subtilem quod si contingat stomachus terrebitur a grosso nec postea grossum recipere aut digerere potest: & sic cibus grossus corrumpetur. In tali igitur casu premittendus est cibus grossus paulatim ante subtilem: non enim postea terrebitur stomachus a subtili. Causa autem huius accidentis est ex eo quod in stomacho vehementer vacuo & inanito est calor intensus cui cibus subtilis non est proportionatus. Vnde recepto cibo subtili propter stomachi forte desiderium & cibi subtilis paucam resistentiam dispergitur cibus ad omnes partes stomachi & sic quedam repletio fantastica causabitur: & sic os stomachi claudetur & terrebitur natura a cibo superueniente grosso nisi tantum interueniat spacium quod predicta repletio fantastica sedetur que non causabitur si cibus grossus recipiatur primitus in stomacho vehementer vacuo & famelico. Nam cibus grossus non dispergitur propter eius inobedientiam ad singulas partes parietum stomachi sicut dispergebatur subtilis.


p.190

[supra 3962] Amplius sollicitandum est in numero comestionum: & in hoc est multum consideranda consuetudo: & obseruanda vel paulatim si sit mala omittenda. Qui igitur in die semel comedere consueuit non subito se transferre debet ad duas comestiones nec econtra: subita enim mutatio nocet. Et in hoc multum considerare debet medicus: verum experimentum illud quod potest ratione sciri: hic breuiter est dicendum. Quidam enim sunt quibus vnica comestio in die naturali60 videtur sufficere. Verbi gratia quorum virtutes sunt satis fortes & membra non multum resolubilia. Et parum exercitantes se & qui sufficientem cibum vnica comestione sumere possunt: & in humoribus fleumaticis habent abundantiam. Et vniuersaliter quorum corpora humida sunt et cum hoc cibaria quibus vtuntur sint aliqualiter grossa et viscosa et multum nutrientia et non faciliter resolubilia. Talibus enim sufficit cibus semel in die naturali: nisi consuetudo sit ad contrarium. [supra 3982] Sunt autem alii quibus non sufficit vnica comestio in die naturali: sicut illi quorum virtutes sunt debiliores & calor est fortis ad digerendum & resoluendum: & quorum corpora sunt resolubilia & macilenta61 & ad siccitatem naturaliter vel accidentaliter declinantia & vtentia


p.191

cibo subtili facile resolubili & digestibili & in quantitate minori & cum hoc multum exercitantia. His igitur competit bina comestio in die naturali. Mediocribus vero & temperatis sufficit comedere ter in duobus diebus sic quod inter vnam commestionem et aliam & aliam interueniat spacium sedecim horarum. [supra 3990] Sunt autem quidam quibus non sufficit bina commestio in die naturali. Sed debent cibari ter vel quater in die: sicut senes a senio & conualescentes & pueri & vniuersaliter debiles. Senes enim sunt sicut lucerna extinctioni parata. Vnde si eis cibus non sepe administretur calor consumitur & extinguitur62 & si vna vice multum administretur eorum calor suffocatur vnde isti indigent sepe comedere & parum. Conualescentes sunt huiusmodi: indigent enim cibo vt deueniant ad proprium statum: sed quia eorum calor est debilitatus non possunt multum cibum simul digerere. Bonum est igitur quod parciatur63 eorum cibus vt corpus confortetur & calor naturalis non laboret in digerendo & eadem ratio est in pueris. [supra 4407] Complexionibus igitur hominum consideratis dicemus quod fleumatici melius possunt ieiunare & colerici minime: sanguinei autem & melancolici mediocriter nisi quod melancolici magis se tenent ex parte fleumaticorum: & sanguinei ex parte colericorum.


p.192

Et inter hos omnes temperati mediocres existunt. De etatibus etiam patet quod infantes & specialiter animosi minus possunt ieiunare & senes a senectute maxime & mediocres se habent medio modo. Hec igitur sunt que secundum rationem dicere possumus de numero commestionum. [supra 4023] Est autem diligenter notandum quod sunt quedam cibaria que non sunt simul edenda puta lac & acetum & vniuersaliter acetosum: nec lac & pisces: nec lac acetosum cum raphano: nec carnes volatilium post risum conditum cum lacte: nec vti debemus oleo vel pinguedine in condimento ciborum que in ereo extiterunt vase. Amplius multum est considerandum quando competunt cibaria grossiora in mane vel in vespere. Et saluo iudicio meliori puto quod nisi reuma impediat quod vespere grossior cibus et maior in quantitate competit & specialiter supposita noctium longitudine sufficienti et quod homo dormiat de nocte. Nam digestio fit in quiete: & in somno quiescunt virtutes animales & fortificantur naturales. In somno enim melior fit digestio in stomacho in epate & in toto corpore sed suspecti de reumate abstineant a cena aut parum cenent et longe a somno. [supra 4045] Amplius diligenter est notandum quod aliquis volens sanitatem conseruare non multum bibere debet: nec in principio mense nec in medio sed differre debet potum vsque prope finem comestionis & tunc tantum bibendum est quod vera sitis


p.193

sedetur. Est autem vera sitis quedam estuatio in stomacho causata ex cibo recepto qui habet quodammodo stomachum calefacere & exsiccare. Est enim fames appetitus calidi & sicci: & sitis frigidi & humidi: & quia talis estuatio maxime contingit circa finem comestionis: ideo tunc est bibendum et non ante nisi parum. [supra 4058] Sciendum autem quod triplex est potus: quidam enim est permixtiuus alius sedatiuus: & alius est sitis delatiuus. Potus igitur permixtiuus potest recipi simul cum permixtiuo cibo. Vnde saluo meliori iudicio puto quod talis potus non debet differri vsque ad finem comestionis sed debet recipi in principio medio vel64 fine. Et iste potus maxime competit quando sumuntur cibaria grossa actualiter sicca & virtualiter sicut patet in laborantibus comedentibus panem siccum. Sed potus sitis sedatiuus regulariter & in hominibus bene dispositis debet differri vsque ad finem comestionis: tunc enim est vera sitis propter estuationem cibi calidi & sicci. Non enim multum rationabile est quod simul vigeat sitis et fames quia sunt appetitus ad contraria: [supra 4075] Potus autem delatiuus maxime competit completa prima digestione: & tunc regulariter non est malum bibere vt cibus facilius transeat a stomacho ad epar et preparetur

p.194

stomachus ad recipiendum alium cibum: & si forsan contingat aliquem sitire non precedente comestione & sine fame potest prenosticari a medico sitis illa esse innaturalis: et in tali casu interdum potest competere ante cibum: sed quia hoc exigit limites regiminis sanitatis non plus loquimur de isto. Potus autem qui regulariter competit in regimine sanitatis non est aqua sed vinum vel aliquid proportionabile vino: puta seruisia65 vel cerusarium vel pomerium vel mellicratum vel aliquid simile: quibus omnibus vinum est melius. Et quia de his omnibus inferius [supra 4092] tractabitur in speciali volo transire. Vinum autem quo vti debemus in regimine sanitatis non sit acutum nec igneum: nec grossum: nec dulce. Et in estate sit album vel roseum: & in hyeme rubeum vel subrubeum & sit clarum & subtile & saporis amicabilis & odoris suauis. Et est hic diligenter notandum quod quorundam magistrorum opinio est quod magis eligendum est vinum debile sine aque66 admixtione: quam vinum forte cum aqua fractum & specialiter corporibus temperatis colericis & sanguineis: sed istorum opinioni nullatenus acquiesco. Nam vina debilia cuiusmodi sunt gallicana multum sunt corruptibilia. Vnde facillime corrumpuntur. Et huius rei signum est quod si vinum debile gallicanum dimittatur in aere per noctem in mane

p.195

invenitur corruptum. Vnde puto quod vinum forte factum cum aqua multa est conuenientius in sanitatis regimine: nisi casu in quo vinum debilius non sit adeo debile quod sit nimis corruptibile in natura sua sicut vina gallicana. Ex his igitur patet quod nectar non competit in regimine sanitatis in via potus. Et vniuersaliter vina sapientia naturam alicuius farmacorum vel ratione vasis vel ratione permixtionis. Etiam patet quod vinum nouum defecatum seu clarificatum magis competit in regimine sanitatis quam vinum antiquum. [supra 4105] Et est notandum diligenter: quod interdum aliquis patitur sitim mendosam in qua non estuat orificium stomachi sed guttur & pulmo arescit & os & palatum vel propter puluerem aut motum aeris & calorem & siccitatem. Et in tali casu non expedit bibere sed sufficit gargarizare vinum bene lymphatum aut aquaticum propter partes predictas humectandas: vel si magis placet succosos fructus masticare & abiicere vel modicum succi deglutire propter guturis asperitatem & ariditatem erit expediens. Amplius scias quod in tali siti interdum iuuat attractio aeris frigidi per os & nares. [supra 4117] Et est diligenter notandum: quod secundum diuersitates complexionis etatis & sic de singulis attenditur diuersitas in administratione vini vel potuum aliorum. Quibusdam enim complexionibus competunt vina fortiora & quibusdam debiliora: &

p.196

quibusdam plus quibusdam vero minus: & quibusdam grossiora & quibusdam subtiliora. Et similiter intelligitur de etatibus & aliis. [supra 4126] Homines igitur calidiores complexionis indigent vinis debilioribus & subtilioribus & indigent maiori quantitate. Et homines frigidioris complexionis indigent vinis fortioribus & minoris quantitatis. Amplius habentes neruos debiles indigent vinis debilibus: & habentes cerebrum forte & neruos fortes securius possunt vti fortioribus. Amplius debiles indigent vinis & potibus magis nutritiuis & fortes minus. Amplius melancolici indigent bonis vinis. Tum quia frigidi & vinum calefacit. Tum quia tristes & vinum letificat. Tum quia habent paucos spiritus & eos vinum multiplicat. Quantitas autem mediocris potus quam67 homo habet recipere in mensa ad sitim sedandam68 & ad cibi permixtionem est quattuor librarum minutarum: sicut quidam sapiens testatur & experientia docet. Sed quantitas potus offerendi sicut nec aliorum potest litteris certis scribi: sed69 coniectura veritati propinqua. [supra 4145] Quidam enim sunt quibus sufficit minor quantitas & quibusdam maior: & in hoc multum debet attendi quantitas cibi & qualitas. Nam secundum aliam & aliam cibi quantitatem & qualitatem diuersificabitur potus quantitas: sicut etiam diuersificatur sitis naturalis. Vnde qui

p.197

plus competunt & cibaria maiorem estuationem in stomacho inducentia plus sitiunt & indigent pluri potu. Et quanto sitis est maior & intensior ceteris paribus potus debet esse debilior et in quantitate maior & econuerso. Amplius in exhibitione potus debet multum considerari qualitas & quantitas stomachi capientis. Habentes enim stomachum siccum multum sitiunt & magnam quantitatem potus sustinere non possunt. Et contrarium est de habentibus stomachum humidum. Nam isti parum sitiunt & magnam quantitatem potus sustinere possunt. Hec igitur generalia sufficiunt de cibo & potu: quia inferius de his tractabitur in speciali.