Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 4

Capitulum quartum: De balneo

Post considerationem exercitii et fricationis sequitur consideratio balnei: ex hoc quod balneum membra exteriora lauat a sorditie que in superficie membrorum per exercitium forsan est derelicta. Amplius si aliquid sit derelictum sub cute quod per exercitium et fricationem non sit sufficienter resolutum de superfluitatibus tertie digestionis:


p.168

per balneum resoluetur. Nam balneum resoluit ea que sunt propinqua cuti. Amplius in his qui exercitari non possunt vel propter membrorum debilitatem vel propter incarcerationem vel aliam impotentiam | balneum aliqualiter supplet vices exercitii. Amplius balneum membra exteriora calefacit et humectat temperate que forte per exercitium et fricationem fuerunt aliqualiter desiccata et infrigidata. Vnde satis est rationabile post exercitium et fricationem de balneo determinare. [supra 3423] Sunt autem ipsius balnei aliqua iuuamenta | puta somnum prouocare opilationes aperire: & ventrem soluere: & digestionem confortare: et nutrimentum ad cutis40 superficiem attrahere: et ventrem interdum constringere: et fatigationem remouere. Amplius balneum interdum calefacit: interdum infrigidat: desiccat & humectat. Calefacit quidem obuiatione prima sua actuali caliditate aeris & aque: et digestionem humoris frigidi confortando: sed infrigidat resoluendo plus debito calorem et spiritum essentiali frigiditate aque. Vnde & si aqua est actualiter siue accidentaliter calida: naturaliter tamen est frigida. Vnde ex longa sui applicatione ad corpus: corpus infrigidat & effeminatum facit. Amplius sua humiditate calorem suffocat naturalem et hebetat: & sic corpus infrigidat. Amplius balneum sua

p.169

humiditate corpus humectat: & similiter attrahendo alimentum ad membra: sed resoluendo desiccat & poros aperiendo ex qua apertione calor simul cum humido exalat. [supra 3448] Amplius scias quod balneum indebite administratum & quibus non oportet habet plurima nocumenta inferre homini: puta cor debilitare si multam quis moram in eo fecerit: et nauseam et sincopim inducere: & humores quietos mouere: et ad putrefactionem preparare: et cum hoc eos ad membra debilia declinare. Vnde accidunt apostemata in occulto membrorum: et in superficie eorum. Et comedendi desiderium deiicit: et coeundi debilitat virtutem. Vnde possumus concludere quod corpora humana multum repleta humoribus: et habentia stomachum et cor debilia & neruos debiles et iuncturas non debent longam moram in balneo trahere. [supra 3463] Amplius scias quod interdum balneo vtimur in regimine sanitatis ad carnem & pinguedinem minuendam: & interdum augmentandum. Balneum enim in ieiuno administratum corpore existente famelico corpora macrescere facit. Et balneum cito post cibum completa prima digestione et inchoata secunda multum iuuat ad impinguandum. Debemus autem eligere balneum cuius fabrica est antiqua: & cuius aer est amplus & aqua dulcis. Et debet balneator mensurare ignem secundum naturam illius qui

p.170

balneum vult ingredi. Et diligenter notandum est quod balneum suo aere calefacit & dissoluit: & sua aqua humectat: & interdum infrigidat. Vnde quamuis aer sit humidior aqua: tamen aqua plus humectat. Et hoc contingit ex hoc quod corpori perfectius adheret & applicatur. Et hoc etiam contingit: quia aer naturaliter est calidus: & etiam virtute stellarum semper aliquid resoluit a nostris corporibus coadiuuante eius subtilitate. Debent autem in balneo bene ordinato esse tres case. Quarum prima est infrigidans & humectans secunda calefaciens & humectans: & tertia calefaciens & desiccans. Corpora igitur temperata in quibus non queritur resolutio sed solum temperata calefactio & humectatio non indigent tertia casa: sed prima et secunda: sed corpora in quibus queritur resolutio & corporis maceratio vel desiccatio indiget tertia casa. Tempus autem balneandi in sanitatis regimine est post exercitium & ante cibum. Nec statim post exercitium aliquis est balneandus donec membra perfecte quiescant. Si autem queramus resolutionem superfluitatum morandum est plus in balneo: & quousque appareat aliqualis contractio in pulpis digitorum. Quod si solum queratur membrorum calefactio & humectatio: minor mora erit in balneo: & statim cum membra incipiunt rubere & notabiliter calefieri: cessabitur a balneo. Et non erit multum irrationabile

p.171

corpori bene carnoso: etate media: & sufficienter calida superinfundere aquam non calidam: sed tepidam. Ex hoc enim caliditas & humiditas roborantur in membris. [supra 3524] Multum autem caueri debet quod in exitu balnei non bibatur aliquid vehementer calidum: nec vehementer frigidum. Nam primum perducit ad ethicam & paralysim. Secundum autem corrumpit virtutem membrorum principalium: & forsan perducit ad hydropisim. [supra 3524] Amplius in exitu balnei sollicitus esse debet de capitis coopertura et totius corporis: & specialiter in hyeme: ne corpus exponatur ad recipiendum frigiditatem: ad quam paratum est propter pororum aperitionem inductam a balneo. Sunt autem quidam qui ingredi balneum in ieiuno dubitant: ex eo quod colera in eorum corporibus augeatur: & his competit ante ingressum balnei recipere buccellam panis intinctam in succo granatorum vel in vino multum lymphato. Et sunt alii qui ex ingressu in balneum: & specialiter post cibum opilationes incurrunt: & his competit bibere oximel: vel syrupum acetosum cum radicibus si sint calide complexionis: vel dyatriompipereon: vel dyamentastrum si sint frigide complexionis.

[supra 3540] Notandum quod columne pedum ad conseruationem visus & auditus & memorie sepe lauari debent atque fricari cum aqua moderate caliditatis


p.172

& talis lotio fieri debet in sero circa introitum lecti longe a cibo & specialiter diebus illis quibus non cenare41 contingit. Amplius capitis lotio non tardetur vltra viginti dies: nec fiat in hebdomada plusquam semel & nunquam stomacho repleto sed ante prandium vel longe post ipsum & ante cenam si proponatur cenare.42

Balneum autem ex aquis sapientibus naturam farmacorum vel metallorum nullo modo competunt in sanitatis regimine: sed bene competunt in cura multorum morborum. Sed quia non intendimus de egritudinum cura: de his balneis nullam faciemus mentionem. [supra 3558] Amplius est diligenter notandum quod in sanitatis regimine interdum fit stupha: & interdum balneum. Balneum non potest fieri sine aqua sed stupha bene fit in aere sine aqua. Et huius proprietas est magis resoluere quam humectare: immo talium stupharum proprietas est multum resoluere: & maxime superfluitates exterius existentes. Et quia in talibus stuphis interdum ponuntur herbe secundum diuersitatem herbarum in eis positarum diuersi sunt earum effectus: quandoque enim multum calefaciunt: & similiter exsiccant: & competunt in multum frigidis & humidis. Quando que multum calefaciunt: & non multum


p.173

desiccant. Quandoque non multum calefaciunt: sed multum desiccant: secundum quod sit medicus ordinare cognoscens virtutes simplicium ingredientium stuphas & modum mensurandi ignem secundum exigentiam eius qui stuphari debet. Sed bene scias quod nullo modo debet fieri stupha corpore existente plectorico: nec immediate post cibum: nam corpore existente plectorico per stuphas humores discurrunt & ebuliunt: & preparantur ad putrefactionem: & possunt apostemata causari in membris occultis & manifestis. Et si aliquis stuphetur post cibum immediate impeditur cibi digestio ex eo quod calor mouetur a centro ad circumferentiam. Et sic calor mouetur a loco digestionis et per consequens digestio debilitatur & alimentum trahitur indigestum ad membra & possunt causari opilationes: apostemata: febres & cutis defedationes & hydropes. Vlterius diligenter notandum quod balneum quo indiget corpus temperatum supposito conuenienti exercitio & sufficienti & similiter fricatione non est nisi ad abstergendum sudoris vestigia per exercitium derelicta & ad calefaciendum & humectandum membra temperate. Vnde tale balneum debet esse ex aqua tepida vel quam solis feruoribus estas calefacit. Non enim debet esse notabiliter calida. Et bonum est quod in balneo proiiciantur rose vnico feruore bullite.


p.174