Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 3

Capitulum tertium: De fricatione

Fricatio intentionem32 habet in superfluitatum tertie digestionis euacuatione sicut & exercitium. Et similiter in caloris membrorum confortatione & ad multa alia. Vnde sermonem de fricatione in precedenti capitulo inchoatum complere volumus in isto breui capitulo. Primo igitur dicemus fricationis vtilitates propter quas33 competere potest in sanitatis regimine. Secundo dicemus fricationis tempus et mensuram & modum. Tertio dicemus fricationis modos & species generales. [supra 3325] Sciendum igitur propter primum quod


p.165

preter vtilitates fricationis dictas in capitulo precedenti preparantis ad exercitium sunt ipsius fricationis plurime alie vtilitates. Est igitur ipsius et exercitii vna vtilitas communis: puta expulsio superfluitatum tertie digestionis.34 Vnde in his qui exercitari non possunt propter corporis debilitatem: vel propter infirmitatem alicuius membri specialis vel propter incarcerationem non est fricatio negligenda. Nam per fricationem materia subtiliatur: pori aperiuntur et calor in membris confortatur: & sic superfluitates liberius expelluntur. Et per consequens membra perfectius nutriuntur: & appetitiua vigoratur: siquidem naturalis appetitus incipit a membris tertie digestionis. [supra 3338] Amplius sciendum est quod per fricationem membra rara inspissantur35 & spissa rara fiunt: & dura mollificantur: & mollia indurantur | & temperata in sua naturalitate conseruantur. Corporibus igitur raris competit exercitium36 non solum propter expulsionem superfluitatum & reliqua que dicta sunt; sed vt aliqualiter inspissentur: & minus passibilia efficiantur. Et similiter suo modo intelligatur de corporibus spissis37 et duris et mollibus. Amplius est alia vtilitas fricationis. Nam per eam lassitudo a membris remouetur. Vnde hec fricatio est bona38 post exercitium immoderatum ex quo

p.166

[supra 3356] aliquis incurrit lassitudinem. Amplius fricatio iuuat cum tempus est dormiendi: quoniam corpus alleuiat et humiditates ad iuncturas fluere prohibet. Multum autem sollicitari debemus ne puerorum corpora fricentur cum duricia & asperitate | ne forsan ab augmento impediantur. Tempus fricationis que fit propter expulsionem superfluitatum idem est cum tempore exercitii. Et non loquor de fricatione preparante ad exercitium39: sed de fricatione supplente vices exercitii. Et est diligentur notandum quod secundum diuersitatem complexionum et habitudinum & ceterorum naturalium & non naturalium diuersus est vsus fricationis & mensura et modus: vt superius dictum est de exercitio. Vnde considerandum est non solum in ratione sed etiam in experientia: vt de exercitio est declaratum. [supra 3374] De speciebus autem fricationis in generali dicendum est quod sunt sex simplices: nouem composite. Sunt enim tres simplices secundum quantitatem: puta multa pauca et mediocris: & tres secundum qualitatem: puta aspera: leuis & mediocris. Vel possunt nominari si placet fortis | debilis et mediocris. Fricatio multa est causa maciei corporis & temperata carnem augmentat temperate: sed pauca in augmento operationem non habet: sed aliquantulum calefacit. Operatio fortis & aspere fricationis

p.167

est obturatio pororum & duricies corporum. Sed debilis & leuis operatio est apertio pororum & asperitatum corporum remollitio: & media medium tenet inter has. [supra 3391] Ex his simplicibus autem prouenit nouem compositiones. Nam fricatio multa potest componi cum forti debili et mediocri et sunt tres. Et similiter pauca potest componi ex forti debili et mediocri et sunt sex cum primis. Et similiter temperata inter paucam et multam potest componi cum debili forti et mediocri inter fortem et debilem: et sunt nouem cum primis. Et quid iste fricationes composite in corporibus operentur: satis haberi potest ex simplicibus. Que etiam species fricationis quibus corporibus competunt: satis haberi potest ex his que dicta sunt de exercitio in capitulo precedenti.