Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 7

De regulis regiminis sanitatis appropriatis sexui femineo

Consequenter dicamus de regimine sanitatis mulieribus appropriato. Sunt enim quattuor230 appropriata mulieribus231: puta impregnatio: parturitio: lactatio et per consequens232 mamillarum conseruatio & menstruorum euacuatio233: de quibus


p.201

breuiter dicamus: supra 2153 et primo de impregnatione. Sunt enim quedam mulieres simpliciter steriles & maleficiate quibus hoc capitulum non deseruit. Et alie que non sunt steriles sed non de facili impregnantur & tamen sunt sub latitudine sanitatis. Primo ergo nos ponemus regimen talium mulierum antequam impregnantur ad hunc finem quod facilius impregnantur. Secundo earundem ponemus regimen postquam sunt impregnate vt fetus possit ad debitum finem venire. Tertio eorundem ponemus regimen cum actu parturierint & parturierunt. Quarto ponemus regimen lactantium. Quinto ad hoc ponemus regulas quibus scitur matricis conseruatio ex menstruorum debita euacuatione & aliis. Quantum ad primum notandum quod quedam mulieres non sunt bene fecunde per accidens: ratione alicuius maleficii a quo bonum est precauere quantum est possible. Et interdum propter maliciam ftgure aut compositionis matricis & colli eius. Et etiam propter malum motum commixtionis viri cum muliere. Et etiam propter vsum quarundam rerum conceptionem impedientium. supra 2176 Primo ergo nos ponemus aliqua ex quibus maleficia potuerunt precaueri & euitari: Si enim serapinum in camera posueris siue hypericon omnia demonia fugabuntur. Vnde hypericon dicitur a multis fuga demonis.

p.202

Item lapis magnetis portatus ad idem valet & concordiam facit inter virum & mulierem. Ad idem valet adamas quem quidam false dicunt esse magnetem. Amplius cor turturis portatum fugat demonia & portantem reddit hominibus gratiosum. Item pirus auis comesta incantatione ligatos soluit & prosperitatem tribuit. Tyriaca exhibita cum decoctione hypericon maleficium tollit. Et hypericon emplastrum renibus maleficium tollit. Amplius corallus si teneatur in domo soluit maleficia. Amplius squilla integra suspensa in limine hostii maleficium tollit. Et idem est de arthemesia. Ad idem etiam valet radix pionie portata. Item si vir portet secum cor coturnicis masculi & uxor cor femelle semper conuenient. Item si quis portauerit semper secum yringum insidias demonum non patietur. supra 2177 Si autem mulier non sit bene fecunda propter maliciam complexionis naturalis vel accidentalis cum materia vel sine materia vtatur contrariis in complexione et purgantibus materiam peccantem. Sed quia difficultas impregnationis vt plurimum fit ex mala complexione frigida et humida cum materia vel sine materia ideo ab hac inchoandum est: & de ea tractandum. Iste enim indigent calefacientibus & desiccantibus matricem et euacuantibus humiditatem eius superfluam. Vnde ierapigra est eius conueniens farmacum. Et ex eis quc exhibentur sunt calide

p.203

confectiones puta tyriaca & metridatum & theodoricon & dyacalamentum cum decoctione arthemesie vel abrotani vel calendula. Vrina elephantis potata est mirabilis in impregnatione: & similiter limatura eboris & siseleos. supra 2195 Simplicia quibus ego consueui vti in hoc casu & in quibus inueni iuuamentum sunt hec: matricaria: arthemesia | abrotanum | calendula millefolium | camedreos: camepitheos | squilla | rubea | tinctorum spica: blactebizantie: ameos & costus. Ex his igitur potest fieri sirupus & vinum tempore vindemiarum & balneum. Et quia hoc habet locum in regimine curatiuo de huiusmodi transco. Amplius debes scire quod coagulum leporis suppositum post menstruorum mundificationem iuuat ad impregnationem. Medicine autem simplices pessariorum sunt hec: oleum de balsamo: oleum de ben: oleum de lilio | costos niger & adeps anseris blactebizantie: muscus & spica: cyperus: anetum: ameos: ysopus: bdellium: nux cipressi & gariofili & cordumeni. Et vt sit ad vnum dicere calida stiptica sunt materia pessariorum mulierum habentium matricem frigidam & humidam. supra 2210 Amplius debes scire quod fleubothomia sophenarum234 iuuat multum ad impregnandum. Primo quidem quia matricem mundificat. Secundo quia facit matricem ad inferius descendere: ex quo

p.204

semen viri perfectius ad eam descendit & attingit. Verum est tamen quod fleubothomia est conueniens magis in causa calida quam frigida: immo in causa frigida forte non competit nisi propter causas predictas. Amplius exercitium & stupha sicca & cibi subtiles & clisteria calida & exsiccatiua competunt mulieribus habentibus: matricem humidam & pinguem. Similiter vinum forte & rubeum & tyriaca talibus conueniunt. Et iunctio matricis ex oleo de lilio est eis conueniens: & similiter ex melle albo. Interdum etiam mulieribus non bene fecundis competunt dissoluentia ventositatem impedientem conceptionem. Que autem sunt illa satis est magnifestum: puta diacyminum: anisum: ameos: feniculus: semen rute: agnus castus: castoreum & similia & in potionibus & in pessariis & vnguentis. supra 2227 Amplius scias quod testiculi ferris mirabilem habent proprietatem in faciendo mulierem fecundam. Et similiter matrix leporis & coagulum eius. Ex his igitur cum limatura eboris & sisileos235 fiat puluis quo mulier vtatur mane & sero cum brodio cicerum vel cum decoctione arthemesie. Nota quod prima materia recepta in matrice habet naturam lactis sex primis diebus ad hunc calorem lactis operatur calor naturalis in spermate leporis remissus & calor matricis ita quod ista materia

p.205

dealbatur sicut lac. Interdum autem et raro frigida competunt vt mulier efficiatur fecunda in electuariis sirupis et balneis: et quia illa satis nota sunt etiam ingrediuntur regimen curatiuum transeo. supra 2228 Regimen autem mulieris non bene fecunde propter maliciam figure seu compositionis matricis et colli ipsius non vniuersaliter haberi potest. Solum enim malicia situs recipit cuiam: puta quando est matrix nimis alta: nam per fleubothomiam sophenarum236 et per ventosas crurium descendit et supra 2236 conceptio fit facilior.

Debet autem vir et mulier commisceri ad inuicem hora et modo et figura conuenientibus ad hoc vt sequatur fecundatio. Hora autem naturalis et conueniens est postquam facta est administratio illorum que menstrua mundificant: et est perfecte mulier mundata ab eis. Et quando mulier non est famelica nec crapulata nec ebria. Et quando non est calefacta nec infrigidata in excessu. Et prima digestio est completa et tempus aduenerit suscipiendi alium cibum. Et eligatur hora qua mulier coitum appetit non propter aspectum vel confricationem sed naturaliter. Debent autem vir & mulier tanto tempore prolongare coitum quod sperma sit digestum. Nec debent tantum differe quod ambo spermata corrumpantur. Si enim accidat illud vtantur


p.206

coitu secundum modum qui non est ad impregnandum. Deinde demittant ipsum tamdiu quod sciatur quod sperma bonum iam aggregatum sit. Amplius prolonget vir ludum cum muliere cuius complexio est bona cum mamillarum tactu suaui & verbis amicabilibus et tactu pectinis eius et obuiet ei non permiscendo se ei permixtione vera. Cunque mulier desiderat & affectat permisceatur ei fricando de ea quod est inter anum eius desuper et vuluam. Ille enim est locus delectationis eius. Considerat ergo horam in qua sit ipsius mulieris fortis adherentia et eius oculi incipiunt mutari in rubedinem: et eius anhelitus eleuari: et verba eius balbutire: et tunc mittat illuc sperma oppositum ori matricis dilatando locum eius illic parumper scilicet tanta dilatatione ne ingrediatur aer exterior et non est bonum vt vir expleat suum desiderium ante mulierem immo simul parum vel mulier ante. Et in seminum emissione vir adhereat mulieri fortissime secundam figuram quod mulieris crura sint eleuata parumper. Nec vir statim descendat sed adhereat donec videat anhelitum mulieris quietatum et quod nodi oris matricis quiescunt muliere iacente parum eleuatis coxis et euerso dorso. Et tunc descendat et mulier remaneat horula vna supina constrictis pedibus et retento anhelitu. Et si dormierit post illud erit melius ad conceptionem et si contingat ipsam conuerti sit ad dextrum latus.


p.207

supra 2237 Amplius scias quod suffumigatio cum aromatibus calidis stipticis est de his que preparant matricem ad concipiendum. Et non debent talia aromatica calida boni odoris ante conceptionem odorari desuper per nares quia impedirent impregnationem cum essent causa motus matricis ad superiora: sed post impregnationem competit odor eorum desuper per nares et non per inferius: quia ex hoc impeditur aborsus. Nam matrix et fetus mouentur ad partem superiorem aromaticis applicatis naribus. Amplius dico quod mulier desiderans impregnari et esse fecunda cauere debet a sterilizantibus et conceptionem impedientibus. Mulier enim volens concipere non comedat os de corde cerui nec secum portet matricem caprinam nec lapidem vocatum gagates: impediunt enim conceptionem. Item caueat a comestione granorum edere nigre. Amplius non portet secum os de corde cerui: nec smaragdum: nec zaphirum. Hec enim impediunt actum coeundi. Amplius non portet secum radicem pimpinelle nec bibat coagulum leporis post partum nec teneat scolopendriam suspensam supra lectum. Item apis comesta reddit mulierem sterilem sed partum facilitat. Amplius non portet secum auriculam mule vel corium nec comedat limaturam ferri: nec succum mente nec matricem mule: reddunt enim mulierem sterilem. Et vniuersaliter vitanda sunt omnia actum coitus impedientia que superius


p.208

dicta sunt a muliere volente concipere. Nos autem hic volumus addere quedam que multum valent ad concipiendum. Lolium enim et thus suffumigata disponunt mulierem ad concipiendum: et similiter nepita. Item theodoricon anacardinum per pessarium immissum cum modico scamonnee sine dubio concipere facit si post immediate mulier coierit cum viro potenti. supra 2266 Amplius ad idem valet melissa suffumigata et vulua leporis assata et commesta. Et spuma quam habet lepus circa os quando rodit herbam si bibatur a viro vel muliere. Quidam dicunt quod suppositorium vel pessarium vel sacculus de nigella matricem mundificat et ad concipiendum disponit sed teneatur parum quia nigella est aliquantulum violenta. Amplius aqua cicute exhibita mulieri infecunde mane: eadem die ad vsum concipiendi eam conuertit. Item fiat vnguentum ex cerebro gruis et axungia anseris vel leonis et ex eo inungatur virga virilis cum vir debet coire cum muliere et concipiet. Item lapis qui inuenitur in cerebro aquile portatus ad idem valet et similiter lapis inuentus in vulua cerue. Item post menstrua lauet mulier pudenda cum vino puro rubeo et post suffumigetur cum vino decoctionis nepite et supponat sibi basiliconem et mentem maiorem237 et concipiet si deus voluerit. Item fomentatio ex decoctione roris marini multum disponit ad

p.209

conceptionem. Item alleum humidum tritum decoctum: cum oleo rosarum quousque eius aquositas consumatur: suppositum est mirabile ad impregnandum. Amplius fenugrecum tritum cum adipe anseris suppositum multum iuuat. Amplius muscus cum oleo rosarum dissolutus suppositus multum confortat matricem ad concipiendum. Item inungantur vtriusque sexus membra cum succo satirionis et superaspergatur puluis vulue leporis: facit enim vt sterilis concipiat. Et sic patet regimen mulieris ante impregnationem.

De regimine pregnantis

supra 2296Nunc restat ponere regimen mulieris pregnantis. Sunt enim quedam appropriata mulieri pregnanti que hic breuiter sunt apponenda. Debet enim mulier pregnans omnia euitare que aborsum possunt inducere & specialiter in principio impregnationis: tunc enim fetus in matrice est sicut flos in arbore qui ex leui causa cadit ab arbore. Et similiter in fine impregnationis ante tempus partus puta in septimo vel octauo mense. Tunc enim fetus est in matrice sicut fructus quasi maturus in arbore qui ab arbore ex leui motu descendit et sic fetus tempore illo ex causa leui efficitur abortiuus. Oportet igitur quod mulier pregnans euitet motum superfluum: saltum: percussionem: casum: & coitum proprie: et repletionem cibi: & iram: & tristiciam: & timorem


p.210

proprie. Amplius euitare debet balneum: nisi apud propinquitatem partus. supra 2314 Et etiam omnia inducentia tussim: nam tussis fortis est causa aborsus. Et similiter intelligatur de sternutatione immoderata. Bonum est igitur vt solicitetur ne eius caput fiat reumaticum. Amplius euitare medicinas laxatiuas et per partes inferiores et superiores. Et si neccessitas cogat ad earum vsum fiat hoc cum cautela & sint medicine leues et benedicte. Amplius procuret habere ventris lenitionem cum cibis lenientibus cuiusmodi sunt brodia pinguia: et pureta de boraginibus et bletis cum foliis violarum: et oua sorbilia et cassiafistula cum aliquantulo spice et aqua quorundam fructuum laxatiuorum. Nam lenitio ventris est pregnantibus multum vtilis. Amplius euitare debet balneum. Balneum enim facit abortire dupliciter. Primo quidem lubricando. Secundo faciendo fetum moueri ad aerem frigidum. Amplius euitare debet fleubothomiam et specialiter de sophenis nisi in casu magne necessitatis et hoc ingreditur curam egritudinis. Et scias quod quanto fetus maior est tanto fleubothomia est deterior. Amplius euitare debet diuretica menstrua prouocantia et partum facilitantia. supra 2340 Amplius euitare debet: sitim famem: repletionem nauseatiuam: frigus superfluum et calorem immoderatum et ventum australem: et similiter

p.211

borealem post austrealem. Amplius bonum est quod pregnans vtatur quibusdam electuariis confortantibus embrionem quorum vnum est diamargariton. Amplius oporlet quod vehemens studium sit in stomachis ipsarum pregnantium quare oportet vt confortentur stomachi earum cum confectionibus ex zuccara rosarum cum xiloaloe et mastice: et electuariis factis cum zuccara plurima et speciebus aromaticis in quibus non est multa caliditas: et emplastris stipticis calefacientibus et aromaticis. Amplius debet pregnans euitare vehementer pinguia vel vehementer dulcia et potum aque: et sit contenta potu vini odoriferi | puri | subtilis | pauci. supra 2356 Interdum autem oportet mundificare stomachum pregnantis cum appetitus eius est valde corruptus. Ex quo ad hoc decoctio anisi et polipodii clarificata cum zuccara rosarum est conueniens mundificatiuum. Nam humorem euacuat et appetitum rectificat et excitat. Abstineat pregnans a caseo sicco et acuto: et si forsan appetat assetur humidus super carbones. Amplius exercitium temperatum est ei conueniens. Cibaria eius debent esse facilis digestionis: boni nutrimenti et multi: indigent propter se et propter fetum. Amplius post cibum competit pregnantibus comedere cinia assata et proprie frixa: et similiter frusta ligni aloes Indi et assiduetur comestio et fricatio manuum

p.212

et pedum earum. Et similiter poma granata post cibum eis competunt. Et similiter coriandrum conditum. Et scias quod mina citoniorum et bolus armenus est de his que sedant nauseam earum. Amplius scias quod puluis cimini torrefacti in aceto infusi et origani secundum partes equales et castorei partis vnius tertia interdum competit eis et specialiter propter consumptionem ventositatum. Et scias quod quando mulier pregnans indiget mundificatiuis propter immundiciam matricis et partium adiacentium melius est quod mundificatio illa fiat a quarto mense vsque ad septimum. Et quod fiat per supposita a parte inferiori quam per supra 2378 administrata per partes superiores.

De regimine appropinquantium partui

Muliere autera appropinquante partui competit exercitium et balneum et coitus et menstrua prouocantia et cetera partum facilitantia que scripta a sapientibus quasi sunt infinita. Sunt autem quedam partum facilitantia proprietate que est in eis sicut magnes retentus in manu sinistra. supra 2396 Et suffumigatio cum vngula asini vel equi vel cum oleo piscis saliti: et similiter corallus suspensus in coxa dextra. Et scias quod mulieres menstruose huius temporis vtuntur pliris cum musco in facilitando partum. Amplius suffumigatio


p.213

mirre multum competit: et suffumigatio cum galbano et castoreo commixtis cum mirra et felle vaccino. Amplius ad idem valet sulfur citrinum et spolium serpentis et fimus columbinus. Hec enim suffumigata partum facilitant et similiter asa fetida et castoreum in potu sumpta facilitant partum. Amplius sumere in potu cinamomum est bonum valde. Et similiter decoctio foliorum altee cum aqua et melle si sumatur in potu ad idem valet. Simplicia autem partum facilitantia sunt hec cinamomum | cassialignea | cortex cassiefistule | mirra | aristologia rotunda | costos | sauina | armoniacus | thus | rubea | asa | storax et castoreum. Ex his autem possunt fieri suffumigationes: pillule: electuaria et similia. supra 2411 Amplius bonum vinum et odoriferum competit mulieribus partui appropinquantibus et subtilis dieta. Amplius scias quod lana submersa in succo rute et supposita partum facilitat. Etiam scias quod ciclamen artistologia: staphisagria et cucumer asininus supposita partum facilitant. Et similiter fel thaurinum. Amplius arthemesia cocta cum aqua calida: emplastretur super vmbilicum et crura et statim fetum educit. supra 2415 Etiam menta bibita cum aqua mellis partum facilitat. Etiam pimpinella trita et supposita statim fetum educit. Amplius caueatur quod pira non sint in domo mulieris parturientis. Ad idem valet suffumigatio

p.214

facta de cornibus & vnguibus caprarum. Amplius vngula muli portata sub camisia partum facilitat. Multa alia sunt partum facilitantia que ad presens obmittuntur propter breuitatem: et quia habent locum in regimine curatiuo.

De regimine enixe

supra 2416 Nunc restat ponere regimen mulieris enixe ad triginta vel ad quadraginta dies. Sciendum igitur quod post partum immediate competunt cibi subtiles boni nutrimenti et multi et velocis digestionis: sicut aqua carnium laudabilium: et oua sorbilia et vinum subtile et odoriferum: non nimis forte: non turbidum. Vitare debet autem mulier enixa omnia genera fructuum et olerum & frigidorum leguminum et acruminum. Et summopere caueat a frigiditate continentis: et specialiter vsque ad tres dies. Iaceat igitur continue in lecto cooperta: cruribus tamen parum coopertis et eleuatis: comedat sepe et parum in vice. Non balneetur vsqne ad quattuor vel quinque dies. Transactis autem quattuor vel quinque diebus balneetur bis vel ter in septimana. Et quanto magis appropinquat ad triginta vel quadraginta dies tanto potest vti grossiori dieta & in sanitate consueta. supra 2435 Interdum autem fluit sanguinis multitudo immediate post partumex quo


p.215

contingit mulierem periclitari. Huic autem accidenti obuiandum est cum ligatione brachiorum dolorosa et cum appositione ventosarum magnarum ad mamillas sine scarificatione et cum appositione pannorum infusorum in accto supra ventrem et suppositione colleriorum stipticorum puta rosarum balaustiarum et karabe et similium. Et de illis quibus inest proprietas in hoc secundum quod dicitur est suspensio stercoris porcini in lana et suspendatur in coxa eius. Amplius enixe contingere consueuit mamillarum dolor et apostemata propter magnam lactis exuberantiam. Horum autem cura est lactatio per mulierem vilem. Tale enim lac inconueniens est lactationi infantis. Et ad idem valet epithimatio mamillarum cum aqua decoctionis fabarum & orobi & coriandri. Et quia hoc ingreditur regimen curatiuum transeo. Amplius scias quod linire mamillam cum cancro marino vel fluuiali contrito habet proprietatem in lactis minoratione. Amplius scias quod epithimatio mamillarum cum aqua decoctionis rute est de his que lac minorant. supra 2458 Interdum etiam post partum non mundificatur mulier: sed retinetur sanguis corruptus qui deberet euacuari & ex hoc possunt egritudines generari valde male puta febres et apostemata et dolor matricis: et sternutatio est tali mulieri iuuatiua. Et vniuersaliter omnia humida quoniam naturaliter in substantiam aliti mutari non possunt nisi sit

p.216

virtute excessus caloris naturalis qui vix in muliere reperitur et maxime in muliere enixa que ex emissione sanguinis in partu dealbata est quod est signum frigiditatis maxime albedo nanque secundum Aristotolem est mater frigiditatis. Quanto enim mulier albior tanto secundum eum. Et similiter secundum Auerroys plus de frigiditate habere dicitur. Amplius suffumigatio cum capitibus allecum salitorum aut cum vngula equi aut asini valet ad idem. Et ad vltimum fiat fleubothomia sophene: valet enim ad menstrua prouocanda et prohibet apostematis aduentum et repletionis nocumentum: Et fleubothomia vene curuature poplitis est fortior in hoc. Et si contingat enixam hoc tempore febricitare aqua ordei confert ei: et si non retinet menstrua et granata dulcia: quia febres enixarum vt plurimum sunt ex menstruorum retentione cum fit curatio cum fleubothomia sophene fit iuuamentum cum ea. Amplius scias quod talibus mulieribus interdum inflantur ventres earum et tunc eis competit in potu dyamarte et reliqua dissoluentia ventositates. Amplius eis competunt origanum serapinum et mastix cum equalitate. supra 2478 Amplius interdum talibus mulieribus contingit dolor matricis. Et cura eius est sedere in aqua calida decoctionis aneti et camomille et inungere locum matricis cum oleo violato dulci tepido. Et si

p.217

forsan in loco matricis contingant vlcera curentur cum vnguento albo Rasis et similibus vnguentis conuenientibus vlceribus supra membra neruosa. Hec sufficiant de regimine enixe.

De regimine lactantis

supra 2486 Nunc restat dicere aliqua breuia de lactantis regimine sed ante dicemus lactantis conditiones quarum prima sumitur ex parte etatis. Debet enim eius etas esse sanitatis et complementi et est etas iuuentutis a vicesimoquinto anno vsque ad tricesimumquintum. Hoc enim tempore lac debet esse perfectius sicut et totius corporis membra a quibus lac habet exordium. Secunda conditio sumitur ex parte habitudinis et figure: debet enim esse boni corporis et collum habere forte et pectus magnum et amplum: et debet esse bonorum musculorum et dure carnis: et magnarum venarum & medie habitudinis inter matiem et pinguedinem. Tertia conditio sumitur ex parte mamiilarum. Oportet enim eius mamillas esse magnas decenter et solidas nec debent esse extranee magnitudinis nec laxe et moles: sed debent esse medie inter molliciem et duriciem. Et extremitates papillarum mamillarum non debent esse nimis parue ne infans in earum compressione laboret. Quarta conditio sumitur ex parte morum ipsius. Debet enim esse bonorum


p.218

morum et laudabilium que tarde patiatur ab anime accidentibus | puta | ira | tristicia | timore et similibus. Omnia enim corrumpunt lactis complexionem. Vnde prohibendum est ne stolida lactet: malicia enim morum ipsius ad hoc perducit eam vt infantis paruam habeat solicitudinem et ei parum blandiatur. Amplius non debet esse luxuriosa et ebriosa nec crapulata. Hec enim lactis corrumpunt complexionem. supra 2518 Quinta conditio sumitur a substantia qualitate et quantitate lactis. Debet enim esse substantie mediocris: non nimis fluidum: nec nimis grossum et caseatum: nec diuersarum partium: nec spumosum. Eius quidem substantia experitur: mulgendo ex eo guttam super vnguem. Nam si fluat est subtile: et si non est grossum et spissum. Et scias quod lac temperate substantie habet partes caseatas: et aqueas equales. Experieris igitur cum in ampula ponitur: et parum mirrhe super ipsum proiicitur et digito permiscetur. Per hoc enim scitur aquositatis ipsius et caseitatis quantitas que debent esse equales in lacte. Amplius quantitas lactis debet esse sufficiens ad infantis nutritionem. Amplius color lactis debet attinere albedini et sapor dulcedini. Non enim in lacte debet esse amaritudo | salsedo | nec acredo | nec color viridis. Amplius nutrix non debet esse somnifera: nec grauis somni. Nam propter hoc

p.219

multe nutrices dimiserunt infantes fame deficere: & eosdem lactando suffocauerunt obdormientes super eos. Amplius multum considerandum est quod lac nutricis non sit antiquum: nec nimis partui propinquum. Sit igitur duorum mensium: vel mensis cum dimidio ab hora partus. Et sit partus naturalis et masculus et sit mulier que abortire non consueuit. supra 2545 Amplius considerandum quod nutrix sit complexionis proportionalis infanti quam debet nutire: et specialiter sit infra latitudinem temperate complexionis vel prope. Quia si infans forte colericus sit non est malum quod nutrix sit fleumatica: vel quod eius regimen sit declinans ad fleumaticum. Scimus enim ex supradictis quod regimen melius complexionum lapsarum debet esse per contraria et non per similia. Et si forsan lac nutricis fuerit grossum et mali odoris: melius est vt non detur nisi postquam mulctum fuerit et in aere moram fecerit. Et si fuerit vehementis caloris: non detur aliquo modo ieiuno. Amplius si lac fuerit grossum: conueniens est vti subtiliantibus: puta oximelle diuretico cum decoctione origani montani: ysopi: epithimi et similium. Amplius in cibis eius vtatur croco: et vtatur exercitio moderato. Et si forsan mulier fuerit calide complexionis: dabimus ei in potu oximel simplex cum vino subtili siraul siue separatim. Et si forsan lac nutricis fuerit subtilius quam oportet: desinat

p.220

ab exercitio: et cibis vtatur ingrossantibus sanguinem et precipiatur ei vt diu dormiat: et vtatur vino dulci grosso et robusto: nisi fuerit quod prohibeat. supra 2564 Interdum contingat quod in mamillis nutricis est nimia lactis exuberantia: ex qua contingit lac in mamillis corrumpi. Huic autem accidenti remediatur ex vsu eorum que pauci sunt nutrimenti et ieiunio: exercitio: balneo et vigilia: et similibus: & emplastro mamillis & pectori apposito ex cimino & aceto: aut lentibus coctis in aceto: aut fabis aut luto absoluto cum aceto: et per potum rei salse et comestione mente. Et ad idem valet musillago: psillii: epithimata cum aceto: Amplius scias quod ruta et ozinum garioifilarum: epithimata: et interius sumpta lac minorant. Et similiter ex armoniaco et aceto: vel ex armoniaco et vino. Et ad idem etiam valet: epithima ex radice caulium. Amplius fiat linimentum ex muscillagine: fenugreci lacca: et litargiro: & oleo rosato. Amplius scias quod cancer marinus et fluuialis: contritus et epithimatus habet proprietatem in isto: et forte interius sumptus. supra 2582 Et similiter si timeamus caseationem lactis in mamillis: liniantur cum oleo de menta: et de viola sarracenica: et hoc cum mamillarum complexio declinat ad frigidum. Et si ad calidum: quod satis potest tactu discerni: epithimentur

p.221

mamille cum musillaginibus frigidis: & oleis frigidis: et succis frigidis notis. Et scias quod acetum vini cum oleo rosarum conquassatum: et calefactum linitum super mamillas: est de resoluentibus caseationem calidam. Et ex prohibentibus caseationem frigidam est epithimatio cum aqua decoctionis feniculi et balsamite et aneti: et fenugresci: et similium. Et similiter epithima ea oleo dc lilio et nasturcio camomilla et costo: valet ad idem. Et quia hoc ingreditur regimen curatiuum: transeo. supra 2597 Interdum autem nutrix non habet lac sufficientis quantitatis pro nutrimento infantis: cuius causa potest esse penuria nutrimenti: vel malicia complexionis in toto corpore: vel mamillis calida vel frigida: vel debilitas attractiue mamillarum. Quia si penuria nutrimenti sit causa nutriatur iure facto ex ordeo: et furfure: et leguminibus. In iuribus quoque ipsius et cibis ponende sunt radices feniculi et semen eius anetum et nigella. Quidam autem dixerunt quod comedere vbera ouium et caprarum cum lacte: quod in eis continetur valde est iuuatiuum: propter hoc quod in eis existit de similitudine aut propter proprietatem que in eis est. supra 2619mAmplius scias quod drag .i. verminum terrenorum siccorum in aqua ordei continue sumpta multis diebus valet ad lactis multiplicationem. Et similiter elixatura capitum piscium salsorum valet ad idem sepe potata: et fiat

p.222

elixatura in aqua aneti. Hic improbat opinionem Auicenne et nota rationem commentatoris probando quod generatum ex semine et sine semine differunt specie sic quod agens est diuersum & recipiens diuersum & sic receptum erit diuersum. Sed diceres stante eadem causa materie effectus erit idem numero verum est stante eadem mensura et materia eque disposita. Sed sic non est quia tempus raptim transit & non reuertitur idem numero.238 Amplius ad idem valet butirum et sisamum: et valet decoctio raphani in vino. supra 2625 Amplius mamille liniantur ex stercore sturdorum cum lacte asine et oleo more emplastri: & lac prouocabitur. Etiam fricare mamillas blandis manibus lac multiplicat. Et si in mamillis videatur abundare calor: nutriatur ordeo et spinargiis: et similibus declinantibus ad frigiditatem: et si eis videatur dominari frigus: sit eius nutriens subtile ad caliditatem declinans. Et ad hoc conferunt semen bauciarum: et ipsemet baucie. Etiam scias quod approximatio ventosarum sub mamillas absque scarificatione & multa compressione augmentat mamillarum caliditatem: et attrahit materiam lactis ad mamillas. Quia si forsan velimus rectificare odorem lactis ex eo quod sit odoris mali: dabimus in potu vinum boni odoris: & similiter nutriemus cum cibis boni

p.223

saporis et delectabilis odoris. Euitare debet nutrix ea que sanguinem permiscent menstruum: & lactis odorem corrumpunt: & ipsius minuunt quantitatem. Debet igitur euitare coitum quantum potest: & ebrietatem: et satietatem nauseatiuum: & exercitium et balneum immoderatum: et similiter iram tristiciam: vigiliam: et genera acruminum. Et vniuersaliter omnia que sanguinem conturbant et consumunt: & malum humorem generant. Quomodo autem mamillarum magnitudo valeat impediri: et earum magnitudo debita procurari: sufficienter haberi potest ex supradictis capitulis: de regulis regiminis sanitatis ex parte habitudinis.

De conseruatione matricis

supra 2652 De matricis autem conseruatione & debita menstruorum prouocatione: quia satis patet ex dictis superius in isto capitulo: propterea volo breuius pertransire. Sciendum igitur quod menstrua temperata in qualitate & quantitate: & in tempore suo currentia secundum consuetudinem naturalem in omni spacio: sunt cause sanitatis mulierum: et mundificationis corporis earum ab omni nocumento in quantitate & qualitate: et faciunt ipsas acquirere castitatem & paucitatem desiderii. Et mensura equalis menstruorum est vt menstruetur mulier in omni mense vsque ad triginta dies. Et est diligenter notandum quod


p.224

menstrua naturaliter fluunt in qualibet lunatione semel: & si fluunt plus vel minus: non est ex toto secundum naturam. In quibusdam autem fluunt in prima quadra: puta in puellis: et in quibusdam in secunda: puta in iuuenibus: et in quibusdam in tertia: puta prouectioribus: et quibusdam in quarta: puta senioribus. Et incipiunt menstrua fluere in mulieribus communiter post decimum quartum annum: quibusdam citius: quibusdam tardius: secundum diuersitatem complexionum & habitudinum: & similiter regionum & similium. Et communiter durant vsque ad quinquagesimum annum. Et in quibusdam non durant vltra tricesimumquintum: et in quibusdam solum vsque ad quadragesimumquintum annum. Quedam enim mulieres sunt ita male complexionate quod non possunt vsque ad quinquagesimum annum peruenire: et in talibus menstrua citius naturaliter deficere consueuerunt. supra 2678 Quando autem menstrua alterantur a dispositione propria naturali sunt causa debilitatis mulierum et alterationis forme: & paucitatis conceptionis: et multiplicationis aborsus: et debilitatis fetus. Multum igitur sollicitari debet medicus quod menstrua non alterentur a dispositione propria naturali. Que autem sit dispositio menstruorum naturalis et propria: scitur ex colore et substantia eorum. Et diuersificantur secundum diuersitatem complexionis: habitudinis regionis: etatis et regiminis.

p.225

Et hoc potest experentia disci: puta videndo colorem et substantiam menstruorum diuersarum mulierum: in complexione: etate: habitudine: et sic dc aliis. Sed quia hoc non pertinet ad presens opus: transeo. Sufficit autem ad presens scire quod si menstrua alterentur a dispositione propria naturali: siue talis alteratio sit ex mala dispositione totius vel matricis sunt causa nocumentorum supradictorum. Studendum igitur est quod sint in propria naturali dispositione: conseruando si fuerint: vel reducendo si non fuerint. Quod quomodo fieri potest: sufficienter haberi potest ex supradictis capitulis sumptis ex diuersitate complexionis: etatis et habitudinis: et ex his que superius in hoc capitulo dicta sunt de his que matricem confortant. In hoc igitur terminetur regimen sanitatis appropriatum sexui femineo: et per consequens secunda pars huius tractatus.