Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 5

De regulis sumptis ab habitudine

Non eodem regimine indigent pingues naturaliter plus quam requirat humane complexionis temperamentum


p.161

et naturaliter macilenti. Sunt enim quidam qui ex totali complexione et compositione sunt macilenti magis quam requirat habitudinis temperamentum in humana specie quod tam ex siccitate complexionis quam ex caliditate membrorum tertie digestionis: et similiter aliorum membrorum contingere consueuit. Potest preterea talis macies prouenire ex debilitate membrorum tertie digestionis: supra 1304 siue ex parte compositionis siue ex parte complexionis: ratione cuius debilitatis: vel membra non attrahunt alimentum: vel alimentum tractum non possunt digerere: et sic membra extenuantur. Quibusdam hominibus contingit quod eorum membra fortia sunt in attrahendo: et tamen non impinguantur sed manent naturaliter macilenta quod est ex caloris fortitudine resoluentis: et ex virtutis conuersiue membrorum debilitate et ex inabilitate restaurationis membrorum. Sunt enim forte membra inabilia vt a cibo restaurentur propter eorum duriciem: et siccitatem vt in membris melancolicis est videre: vel propter fortem consumptionem: vt in colericis in quibus calidum est acutum et consumptiuum: vnde quod deberet vel posset in membra conuerti a forti calore ante conuersionem consumitur. Ex dictis haberi potest que sunt cause superflue pinguedinis. Nam quia oppositorum

p.162

naturaliter opposite sunt cause: humiditas membrorum cum caliditate obtusa: & conuersiue fortitudo et digestiue membrorum et abilitas restaurationis ex parte molliciei et raritatis sunt cause pinguedinis naturalis siue multe carnositatis. Differunt autem carnositas et pinguedo: eo quod pinguedo est a frigido & humido: nec arguit fortitudinem conuersiue sed solum digestiue prime & secunde. Carnositas autem arguit caliditatem & humiditatem et sanguinis multitudinem & digestiue membrorum interiorum & exteriorum bonitatem et conuersiue similiter & restaurationem eorundem: vnde carnositas minus vituperabilis est quam pinguedo.

De impinguando macrum

supra 1330 Si ergo aliquis homo naturaliter sit extenuatus per carnis et pinguedinis priuationem: debet vti califacientibus & humectantibus & cibis multi nutrimenti facilis digestionis et conuersionis: et debet confortare membra tertie digestionis & ea preparare vt alimentum melius attrahant & digerant: retineant et conuertant: & debet vti hiis que siccitati resistunt & resolutioni cum magna causa extenuationis sit resolutio fortis. Conueniens est ei qui vult pinguedinem sui corporis seruare: abstinere a salsis: acutis: acetosis & pungitiuis: nisi forte vtatur hiis loco saporis vt


p.163

melioraretur appetitus. supra 1345Vnde triticum coctum oua sorbilia: a174 pultes sorbiles de farina frumenti: similiter triticum nutritum cum lacte.175 Lac: caseus recens amigdala fistici pinee auellane vue galline pulli columbarum pingiuium assatarum vel pastillatarum: similiter bonum vinum: leticiis vti et gaudiis: parum vti minutione et purgatione: balneare post cibum completa prima digestione: parum famescere176: multum comedere: parum bibere et specialiter vina fortia: parum irasci: sollicitari aut tristari aut coire: exercitium temperatum: fricatio temperata: et omnia dulcia et vnctuosa corpus impinguant. Si quis cupit memborum tertie digestionis virtutem attractiuam et digestiuam confortare: opportunum177 est ante introitum balnei membra primo moderate fricare: deinde fortius: postea pice emplastrari: deinde moderate exercitari: & Vltimo absque tarditate balneari: deinde siccis manibus exicari: postea inungi pauco oleo oliuarum camomillino vel anetino deinde cibari cibo conuenienti. supra 1369 Et si etas consuetudo et complexio permittant fundat super membra sua frigidam aquam in exitu balnei. Finis autem fricationis que ante emplastrum premittitur est vt inflatio non incipiat consumi. Amplius bene scias quod verberare corpora cum virgulis quousque rubeant eorum

p.164

carnes calorem ipsorum confortat ad attrahendum et digerendum et ad perfectius conuertendum nutrimentum attractum. Et laudamus vt virgule inungantur oleo oliuarum. Nunc ponatur vnum antidotum bonum ad illos qui volunt impinguari. Sumantur amigdale excorticate et auellane: semen papaueris albi granum viride ex quo fit terebentina: et exoluantur omnia in butyro vaccino et zuccara: de quo mane et sero parum comedatur et superbibatur vinum bonum. Hec sufficiant de impinguando macrum.

De macrefaciendo pinguem

supra 1370 Et ex predictis satis haberi potest quale debet esse regimen pinguium excessiue. Comedant namque cibaria pauci nutrimenti et magne quantitatis et citi descensus: et frequenter balneantur ante quam comedant et frequenter et festinum sit eis exercitium: et inungantur oleis resoluentibus: et vtantur trifera minori & electuario de lac ea178 et interdum tyriaca. Dimittant carnes & vinum & lac et omnia dulcia. Plurimum vtantur oleribus salsis acutis acetosis: et larga ventris solutione vtantur vrinam et sudorem prouocent: & labore multo & veloci vtantur antequam comedant & famem tolerent. Amplius disponant se ad comedendum semel in die et diu vigilent et vinum bibant


p.165

vetus et subtile et ad vltimum vtantur regimine contrario ei quod diximus in hoc capitulo. supra 1390 De his autem que macrescere faciunt sunt diaciminum diatreon pipereon. Comedant autem predicta electuaria ieiuno stomacho fame instante: et post eorum acceptionem tamdiu fameant quod eorum appetitus deprimatur et aliqualiter extinguatur. Et vt sit ad vnum dicere famem pati & sitim in balneo aereo sudare et medicinas maciem facientes assumere: parum dormire & in lecto duro et multum coire et morari sub sole et in mansionibus calidis corpus pingue macrescere faciunt. Medicamen corpus macrescere faciens et desiccans. Recipe trifere minoris drag. iii. pulueris pigre: turbith electi ante drag. iii. misceantur et sumatur quaque die pro dosi eius medietas vel de tertio in tertium. Amplius euacuationes et vomitus non equales macrescere faciunt sed equales impinguant. Et illud quod plurimum extenuat est alteratio complexionis ad contrarium complexionis facientis pinguedinem. Verbi gratia: si est caliditas frigefactio: et si frigus calefactio. Et est notandum quod maciem facientia sunt diuretica secessiua sudorem prouocantia resoluentia et desiccantia et vniuersaliter impedientia motum alimenti ad membra et moram eiusdem in membris extenuant corpus. Vnde olera et alia stupefacientia et infrigidantia sunt corpus extenuantia eo quod attractiua membrorum debilitatur: quia

p.166

attractio fit a calido. supra 1391 Ex dictis sufficienter haberi potest quomodo membrum particulare extenuatum sit impinguandum et pingue extenuandum. Impinguandum est ex parte attractionis nutrimenti conuenientis ad ipsum et retentionis eius supra ipsum et conuersionis eius ad naturam ipsius. Et hee operationes complentur per fricationem et rubificationem cum medicinis rubificantibus: et cum fricatione que est fortior: et cum effusione aque calide et vltimo cum linitione piscis sicut superius dictum est: vel cum appositione alicuius habentis virtutem piscis cuiusmodi sunt vermes rubei vocati sanguisuge terrestres. Interdum autem indigemus opere cyrurgico: et specialiter in naso: labio et aure ad incisionem carnis indurate a calore impediente membrum augeri et impinguari. supra 1401 Si autem velemus aliquod membrum pinguius quam oportet extenuare iuuat ad hoc ipsum facere quiescere cum frigore suo et ligare vias cibi ad ipsum et stringere cum ligamento et attrahere cibum ad oppositum eius. Et de epithimatibus que prohibent testiculum aut mammillam impinguari siue augmentari est vt sumatur chimolea et cerusa plumbi et misceantur cum expressione iusquiami albi et oleo myrtino administretur inunctio: et assiduetur epithimatio eius cum fricatione lapidis in quo fleubothomatores acuunt sua ferramenta cum vnus super alium

p.167

fricatur cum aceto: vel cum succo iusquiami albi. Amplius epithimatio fiat cum aqua aluminosa aceto et farina fabarum et coriandro et similibus tribus diebus continuis: deinde emplastretur mammilla cum sepe lilii tribus aliis diebus et fiat hoc in mense tribus vicibus. Et hec sufficiant.