Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 4

De regulis sumptis a lapsu naturali

supra 1028 Quoniam in precedenti capitulo posui regulas regiminis temperati siue sani a generatione a quo non parum differunt egra corpora a generatione que respectu temperati sunt malarum complexionum. Volumus in hoc capitulo ponere regulas regiminis sanitatis malarum complexionum: non accidentalium sed naturalium. Sunt enim


p.149

quidam qui a principio generationis calidiores sunt vltra temperamentum humane complexionis148: alii frigidiores: et in aliis qualitatibus tam simplicibus quam compositis excedentes quarum complexionum necesse est vt sit aliud regimen conseruatiuum149 vel curatiuum. Nec est nostra intentio loqui de parum lapsis: quia talium150 regimen sufficienter haberi potest ex his que dicta sunt de regimine temperate complexionis: et ex his que postea dicentur de multum lapsis. Sed in isto capitulo intendimus de corporibus multum lapsis cuiusmodi sunt sanguinei: colerici: fleumatici: et melancolici.

De complexione sanguinea

supra 1047 Primo loquamur de regimine sanguinee complexionis. Est enim complexio minus mala et minus distans a temperata complexione: immo quidam dixerunt hanc complexionem esse temperatam scilicet calidam et humidam cuiusmodi est sanguinea: quod vtique verum est respectu temperamenti ponderis. Vnde homo temperatissimus labitur in calido et humido a ponderis temperamento:


p.150

et sic intellexerunt antiquorum quidam complexionem humanam etiam in tota natura esse151 calidam et humidam. Sed complexio calida et humida respectu temperamenti ad iusticiam: puta respectu hominis temperatissimi non est temperata sed lapsa: et huiusmodi est complexio naturalis152: supra 1065 immo habens153 hanc complexionem patitur a cachochimicis egritudinibus et vniuersaliter ab omnibus egritudinibus154 quarum causa est putrefactio et humorum plenitudo et opilatio et specialiter multitudo sanguinis. In tali enim complexione consueuit multiplicari sanguis propter quod indiget155 fleubothomia vel ventosa156 propter sanguinis euacuationem et specialiter cum regimen habentium hanc complexionem in reliquis non est equale. Hec fleubothomia fienda est in virtute: etate: et ceteris particularibus permittentibus157: in tempore veris in principio vel in fine. In principio vbi dubitamus de egritudinibus ex sanguinis multitudine vt plurimum contingentibus nam hoc tempus morbo assimilatur ex repletione. In fine cum dubitamus de egritudinibus ex sanguinis acuitate vt plurimum contingentibus. Et ex

p.151

hoc concluditur fleubothomiam in veris principio fiendam esse maiorem et in fine minorem. supra 1078 De venis fleubothomandis158 & de qualitatis et quantitatis sanguinis cognitione159 et de considerationibus circa fleubothomiam obseruandis transeo: quia per Dei gratiam de hoc fiet vnum capitulum speciale. Non solum hec complexio indiget fleubothomia: sed etiam pharmacia: non ad sanguinis euacuationem: sed mundificationem et euentationem. Medicine ad hoc conuenientes sunt leues et bendicte puta agaricus qui est medicina familiaris turbit: cartamus vt testatur Auerrois. Posuerunt medici experti multas bonas medicinas sanguinis mundificatiuuas puta cassiafistulam pruna mannam tamarindum violas serum caprinum: boraginem mirabolanos: et multa similia que in tabulis Salernitanis est videre. supra 1092 Omnes enim medicine sanguinem mundificantes vel sunt euacuantes fleuma quod est sanguis coctus imperfecte vel indigestus vel melancoliam ex sanguinis grossiori per viam ebulitionis generatam vel coleram ex subtiliori sanguinis per viam ebulitionis generatam. Nam cum sanguis ebulit quod subtile est ipsius conuertitur ad coleram innaturalem que omnino a corpore euacuenda est et quod grossius est in melancoliem conuertitur innaturalem. Et

p.152

similiter cum sanguis digeri non possit conuertitur in quoddam fleuma quod non est natum nutrire corpus. Vnde medicine euacuantes hos humores predictos: sanguinis mundificatiue ab autoribus nominantur. Non enim debemus vti medicina euacuante sanguinem in sua puritate. Vnde si non peccet sanguis in qualitate et substantia sed solum in quantitate non est adhibenda farmacia. Vnde Haly refert quod Galienus ordinauit hominem interfici qui inuenit medicinam sanguinis euacuatiuam oculis coopertis nc eandem medicinam alium docere posset.160 Vnde omnino inartificiale est medicinam sanguinis purgatiuam exhibere nisi modo predicto. Non sic est de humoribus aliis a sanguine: quia stantes in sua puritate quod ad161 substantiam & qualitatem: peccantes tamen in quantitate debent per medicinam farmacam euacuari eisdem appropriatam. Ex his patet in quo differunt medicine sanguinis mundificatiue a medicinis euacuatiuis ceterorum humorum. Nam medicine euacuatiue aliorum humorum a sanguine respiciunt humores illos vt distinctos a sanguine peccantes in qualitate quantitate vel substantia: sed medicine mundificatiue sanguinis respiciunt eosdem et sanguinem vt deficientes a sanguinis perfectione vel propter diminutionem caloris vt in fleumate: vel propter excessum non vltimatum caloris vt in colera:

p.153

vel propter excessum vltimatum caloris vt in melancolia. Non etiam multum a veritate remotum est quod aliqua melancolie species ex sanguine generetur a frigido cuius melancolie medicina euacuatiua etiam vocabitur sanguinis mundificatiua. Differunt preterea medicine mundificantes sanguinem a medicinis euacuatiuis aliorum humorum a sanguine in hoc quod medicine sanguinem mundificantes sunt benigniores et minus periculose: vnde sunt quasi quedam medicine benedicte: sed sic non est de medicinis euacuatiuis aliorum humorum a sanguine vt a sanguine distinguntur. Vnde in tabulis illorum de Salerno vbi ponuntur medicine sanguinis mundificatiue solum ponuntur leues et benedicte cuiusmodi sunt medicine superius nominate quarum quedam mundificant sanguinem fleumaticum quedam colericum quedam melancolicum. Medicine autem euacuantes alios humores distinctos a sanguine sunt fortiores et magis periculose: quod contingit quia tales humores sunt minus nature obedientes: quanto enim aliquis humor magis distat a sanguine tanto magis est nature inimicus si quidem sanguis nature est familiaris amicus. Dicamus igitur quod talis complexio calida et humida indiget medicina sanguinis mundificatiua: sed de modo exhibitionis talium

p.154

medicinarum et similium transeo quia de istis fiet vnum capitulum. supra 1095 Hec complexio consueuit multiplicare superfluitates et specialiter tertie digestionis quapropter eam habentes162 indigent exercitio veloci et forti ad predictarum superfluitatum expulsionem163 ex quibus posset opilatio generari et per consequens putrefactio in corporibus prouenire. Regulas in exercitio obseruandas inferius ponam in vno capitulo speciali. Eadem ratione indigent fricatione multa et forti et quod balneantur stomacho ieiuno bis ter in ebdomada vel ad minus semel. Et oportet stomachum habentium talem complexionem intueri. Nam si ipsius complexio ad malum verteretur: humores totius corporis ad malum declinarent. Nam error notabilis in prima digestione non corrigitur in secunda164. Amplius quia hec complexio est parata putrefactioni humorum bonum est vt his vtatur que putrefactioni resistunt: cuiusmodi sunt frigida: sicca: non viscosa: non pinguia165: non dulcia: non passibilia in substantia: non participantia caliditate extranea166: non vaporosa cuiusmodi sunt fructus vaporosi et specialiter virides et recentes puta ficus: vue: amigdala: et similia. Similiter lacticinia et specialiter recentia et vina dulcia et carnes humide et calide: et vnctuose

p.155

puta carnes mutonine: et idem intelligatur in aliis. supra 1122 Talis complexio minus leditur a ieiunio vnde forsan sufficit habentibus hanc complexionem comedere167 in tribus diebus quater. Hec complexio in actibus coitus sufficientior est aliis et minus leditur a coitu. Regule in vsu coitus inferius dicentur. Hec complexio minus leditur a vigilia inter omnes complexiones et plus a somno grauatur et ergo plus aliis debent vigilare et minus dormire. Plus autem conuenit ei irasci et minus gaudere: similiter tristari quam aliis complexionibus. Non conuenit ei vti cibis plurinii nutrimenti sed pauci et boni. Et de hoc inferius apparebit in speciali capitulo. Hec complexio consueuit in reumate abundare: vnde bonum est materiam reumatis interdum per sternutationem et interdum per gargarismata conuenentia euacuare precedentibus purgationibus vniuersalibus. Mastix et saxifraga sunt appropriata multum in reumatis mundificatione gargarizando vel masticanda vel sternutando. supra 1137 Hec etiam complexio satis parata est opilationibus venarum. Abstineant ergo habentes hanc complexionem a cibariis et potibus opilationem inducentibus: et vniuersaliter ab omnibus a quibus opilatio potest prouenire. Vnde vitare debent cibaria dulcia vnctuosa grossa et etiam potus turbidos grossos et dulces: debent etiam vitare. Balnea post cibum et

p.156

exercitum forte et coire et multum bibere: sunt enim causatiua descensus cibi a stomacho ante perfectam eius digestionem: et ideo talis cibus veniens ad venas causabit opilationes in eisdem. Hec sufficiant de illa complexione.

De complexione colerica

supra 1150 Consequenter dicemus de complexione calida et sicca168. Habentes enim hanc complexionem parati sunt cadere in febres inflammatiuas et specialiter in temporibus calidis: vnde laudo quod temporibus calidis vtantur oxizacra simplici cum syrupo violarum vel nenufaris. Et rationabile est vt predicti syrupi aromatizentur cum aliquanto spice vel cinamomi predicti syrupi aliqualiter stomachum debilitant. Amplius aqua hordei in temporibus calidis est conueniens eis169. Laudo quod predicti syrupi recipiantur cum decoctione quorundam seminum deopilatorum cuiusmodi est semen melonum cucurbite citruli scariole apii. Et quia hec complexio solet in colera abundare: et specialiter temporibus calidis indiget euacuantibus coleram cuiusmodi est reubarbarum scamonea correcta170: mirabolani: citrini: cassiafistula: thamarindi et similia. supra 1170 Huiusmodi complexionis regimen dicitur esse


p.157

declinans ad frigida et humida: quia parata est cadere in egritudines colericas calidas et siccas. Est autem complexio hec ad senectutem parata ratione siccitatis: quapropter indiget humectantibus et senectuti resistentibus: cuiusmodi sunt cibi laudabiles gallinarum: pullorum: et gallorum iuuenum171: et extremitates porcorum et carnes vitulorum: et omnia laudabilia odorifera non fumosa nec acuta sufficienter subtilia.172 Et omnium velocis et subiti nutrimenti est vinum. Balneum aque dulcis est ei conueniens: supra 1182 similiter somnus et fugere vigilias et labores inordinatos mentis et corporis. Vnde hec complexio minus indiget exercitiis fortibus et plus leditur a ieiuniis. Vnde habentes hanc complexionem cibandi sunt bis in die naturali: nec debent cibi eorum esse valde subtiles et passibiles nec dulces. Nam tales cibi cum percutiuntur173 a calore forte in coleram conuertuntur: sed debent esse cibi eorum fortioris digestionis. Hec complexio leditur a coitu inordinato: et est minus indigens quamuis propter caliditatem magis ad ipsum sit inclinata. Hec etiam complexio minus indiget fleubothomiis et specialiter propter euacuationem: tamen bene indiget propter sanguinis euentationem.


p.158

De complexione fleumatica

supra 1202 Consequenter dicamus regimen complexionis frigide et humide. Regimen habentium hanc complexionem debet esse declinans ad calidum et siccum: cuiusmodi est panis triticeus bene fermentatus cum aliqua salis quantitate. Et si addatur semen anisi: feniculi: et cimini erit panis magis appropriatus. Carnes volatilium paruorum: pardicum: turturum et columbarum iuuermm et paruorum vitulorum sunt conuenientes eis. Carnes autem porcine et vituline non conueniunt eis. Carnes gallorum iuuenum eis sunt conuenientes: et omnes carnes facilis digestionis ad calidum et siccum declinantes: et specialiter tempore frigido. Pisces et specialiter aquarum dulcium maxime inimicantur eis. Vnde pisces marini sunt minus nociui eis: et laudo quod decoquantur in vino cum seminibus calidis diureticis. Et inter alios pisces approbo ostreas & molas in dicta complexione. supra 1225 Hec maxime indiget exercitio et minus leditur a ieiunio: vnde sufficit in die semel comedere. Nec debent eius cibi esse fortis digestionis: nec sit potus eius aqua vel ceruisia sed vinum forte: odoriferum in substantia et actione subtile. Hec complexio parum fleubothomia indiget: sed magis indiget farmacia fleumatis euacuatiua: consueuit enim hec complexio fleuma multiplicare et specialiter in hyeme. Vnde circa principio veris bonum est purgare fleuma. Primo ergo


p.159

digeratur cum oximelle simplici vel diuretico vel squillitico vel cum decoctione ysopi: deinde purgetur cum dyaturbith vel cum decoctione polipodii et mirabolanorum kebulorum et seminis cartami in qua temperentur turbith: agaricus et zinziber. Hec complexio minus leditur a coitu quia in eo satis est potens quamuis parum appetat propter defectum calidi: vnde totalis dimissio coitus in ea multum nociua est. Stupha est conuenientior huic complexioni quam balneum aque dulcis: balnea tamen aque sulphuree artificialia vel naturalia sunt ei conuenientia. Sic etiam in hac complexione conuenit vigilia & somnus superfluus & precipue diurnus maxime nocet.

De melancolica complexione

supra 1255 Complexio frigida et sicca ceteris est deterior & ad senectutem paratior: indiget ergo regimine calefaciente & humectante in cibis & potibus & aliis. Panis igitur habentiura hanc complexionem sit triticeus sine sale cum parua quantitate fermenti: & sit panis satis mollis. Carnes eorum sint calide & humide: cuiusmodi sunt carnes castrate et caponum antiquorum et iuuenum. Vinum etiam odoriferum et subtile est de his que maxime conueniunt huic complexioni. Indiget etiam fricatione temperata et exercitio temperato


p.160

et balneo aque dulcis. Hec complexio indiget longo somno. Coitus est maxime huic complexioni nociuus: quia coitus infrigidat et desiccat et similiter tristicia et ira. supra 1275 Hec complexio quia sicca indiget inter refectiones tempori breui: vnde ieiunium nocet ei. Non indiget cibis fortis digestionis: quia calidum innatum est debile: quare etiam non potest sustinere multam cibi quantitatem: vnde minus de cibo sufficit ei quam aliis complexionibus: sed debet ad minus cibari bis in die. Fleubothomia in hac complexione nocet sed conuenit farmacia melancolie euacuatiua. Medicine autem ad hoc valentes sunt mirabolani indi: polipodii: lapis lazuli: folliculi sene: flores vtriusque bugglosse: et multa similia. Debet autem precedere digestiuum humoris melancolici: vt borrago: bugglossa: thimus: epithimus: scolopendria maior et minor cappares: thamariscus: psidia: vinum odoriferum: lupulus: cuscuta: et similia. Fiat hec purgatio in principio veris vel in fine estatis. Hec sufficiant de regimine totalis lapsus a vero temperamento iusticiali. Quid autem sit de regimine lapsus in singulis membris apparebit inferius.