Preter etiam ista est sciendum quod raro vel nunquam pluit in terra Egypti, quia nubibus ymbriferis, omnipotente Deo disponente, est privata et celi serenitate speciali privilegio mirabiliter et ineffabiliter dotata, et quod ipsa terra tota, que est arabilis, parvis et humilibus collibus exceptis, sicut tactum est,72 a mari predicto usque [ad] desertum arenosum, quod est juxta civitatem De le Kayr, est ita plana quod per magnam partem anni superficies fluvii prearati est quasi equalis totius terre superficiei. Et ideo secundum quod disposuit sapientia increata, semel in anno crescit ille fluvius, videlicet in mense Junii,73 quasi per octo dies ante festum beati Johannis Baptiste, et incipit decrescere circa festum sanctorum Dyonisii et Rustici et cet., ut dicitur. Et augmentatur in tantum quod totius terre superficiem modo admirabili cooperit, collibus humilibus exceptis de quibus dictum est, ubi resident homines, et ipsam terram habitans et disponens, et ymbrium ac pluviarum vices supplens sua bonitate. Aliis vero temporibus, ipsius terre coloni cum bobus rotas trahentibus aquam de ipso fluvio et canalibus haurientes, et per fossata seu meatus situla haustam, ad irrigandam totius terre superficiem, prout necesse est, etiam educunt, et sic ipsam ad fructus uberiores producendos disponunt, et productos nutriunt diligenter et conservant.