Corpus of Electronic Texts Edition
The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land (Author: Symon Semeonis (Simon FitzSimon))
Section 35
Saraceni autem raro vel nunquam cinguntur nisi tualia, quam cum oratum vadunt coram se extendunt, exceptis nobilibus et equitibus, qui cingulis cinguntur ad dominarum modum latis, et de serico totaliter factis, auro et argento nobilissime ornatis, in quibus summe gloriantur. Nec caligas portant, sed femoralia rugosa circa tybias largissima et ampla, a minori usque ad majorem, a parvo unius anni usque ad canum et annosum, et hoc quia sibi totiens lavant tybias et posteriora. Nam quinque orationes in die naturali ex legis precepto diabolice dicere tenentur, non clamorose sed voce mediocriter, prout scribitur in Alchorano,57 azoara cap. xxvii. Quas eorum multi cum genuflexionibus super memoratas tualias et inclinationibus, judicio nostro salvo meliori, satis devote modo suo dicunt, versus templum Dei secundum eos, videlicet Mecham, se vertentes. Quod est situm in oriente, ubi Abraham primo templum fundavit in honorem Dei, {ms folio 14a} et ibidem jussu divino filium suum Ysaac voluit in sacrificium immolare, prout dicitur in Alchorano,
p.60
secundo azoara.58 Ante quarum horarum quamlibet lavant sibi manus, brachia, et pedes, et posteriora, firmiter credentes quod in aquarum ablutione percipiunt remissionem omnium peccatorum. Et quando sunt in deserto vel loco inaquoso, ubi aque copia non habetur, antequam ad orandum accedere presumant, sibi super capud terram mundam spargunt, credentes etiam sic a peccatorum sordibus se expiare. Unde scriptum est in Alchorano, azoara cap. xi: Viri boni, cum oratum surrexeritis, facies vestras ac manus et brachia usque ad cubitum, et pedes usque ad tybias abluere et capillos revolvendo capud abstergere, et post coytum mulierum balneari vos oportet. Infirmi quidem et in itinere ab egestione vel mulierum coytu venientes et aquam minime reperientes, facies suas atque manus terre munde pulvere tergant. Deus namque vestram diligit munditiam, officiique divini perfectionem, cum gratiarum sibi retributione et divinitatis invocatione.59 Nec calciamentis utuntur Saraceni, sed scalpis subsoleis rubeis, minime pedem cooperientibus nisi in parte anteriori tantum, exceptis camelariis, operariis et pauperibus, qui conformiter in Hybernicis pueris calciantur, et equitibus qui communiter stivaldos rubeos seu albos portant, sed tantum ad genua extendentes.