Sepedicti autem ribaldi omnes Christianos occidentales appellant Frangy, Grecos vero Romy et Jacobitas, qui sunt Christiani de cinctura, Nysrany, id est Nazarenos, et omnes religiosos cujuscumque {ms folio 12a} ordinis Ruben, id est monachos in plurali, in singulari vero Racheb, id est monachum, Judeos autem Lihud, et alio nomine Kelb, id est canes. Qui in ritu sunt divisi et minime sibi invicem coherentes. Quorum quidam dicuntur Hebrayce Rabanym; hii sunt qui tenent legem secundum glosas magistrorum. Caraym autem sunt qui observabant legem ad litteram. Cusygym vero sunt qui neutro modo legem observant. Qui omnes in nullo honore inter Saracenos nec alibi habentur, sed sunt ubique captivi et velut a Deo venditi, vagi et profugi, sine lege et precipue omnibus abhominabiles, quia de eis rescriptum est: Grex perditus factus est populus meus, pastores eos seduxerunt feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt: obliti sunt cubilis sui;46 et post: quia stulte egerunt pastores et Dominum non quesierunt, propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.47