Corpus of Electronic Texts Edition
The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land (Author: Symon Semeonis (Simon FitzSimon))

Section 30

De paradyso autem et vita eterna credunt secundum quod continetur in libello De Doctrina Machometi, ubi continetur {ms folio 11b} sic: ‘‘Paradysi namque aureum solum smaragdis et jacinthis crebro interpositis distinctum, omnique fructifera consitum arbore, decurrentibus per amena fluentis, quorum alia quidem lac, alia mel album, alia vinum purissimum fundunt. Dies enim mille annorum,43 annus xl milia annorum.’ Et sequitur: ‘Incolis quidem ejus quicquid desiderare potest statim adheret. Omni siquidem colore vestietur,


p.54

preter nigrum, qui color neminem illic attinget excepto precone meo, qui ob insignem hujus vite meritum proprium colorem singulari privilegio retinebit. Perfecti omnes in statura quidem Ade, in facie vere Jesu Christi; nunquam incrementum aut decrementum patientes. Primum quidem ingressis vescendum proponitur jecur piscis allehbut, cibus ultra quam mirari possis delectabilis; succedunt fructus arborum potusque de fluentis paradisi; deinde quicquid affectaverint presto erit, ubi etiam panem et carnes comedent et fructus et cetera preter illicita que nec ipsis placebunt, cujusmodi sunt carnes suille.’44 Quod si voluptas illis deesset, beatitudo minime plena esset. Quod probat sic: ‘Si ullum oblectamenti genus deesset beatitudo minime plena esset; frustra igitur delicie adessent si voluptas deesset. Quinimo quicquid volunt presto est, et quascumque et quandocumque volunt habent, et qualiter et ubi et quando et quantum et quotiens volunt, omnia ad libitum sine mora et difficultate. Ita quidem quod quas hic habuerunt uxores fideles, habebunt et illic, cetere concubine erunt; ancillarum vero non erit numerus.’45 Hec Machometus porcus, mulierum amator.