Corpus of Electronic Texts Edition
The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land (Author: Symon Semeonis (Simon FitzSimon))

Section 29

Hoc autem est sciendum quod eorum ecclesias custodiunt munde et reverenter valde. Quas si quis Christianorum vel alterius ritus intrare voluerit, aut divinitatem oportebit et passionem a filio Marie virginis prescindere, et Machometum, porcum putridum, prophetam Dei et nuncium esse affirmare, aut penam absque dubio crucis subire, aut capitalem sententiam. Quamquam Christum hominem purum et prophetam sanctissimum, natum de virgine Marie virtute infinita, confitentur, ejus divinitatem et passionem tamen abhorrent. Quod de hoc aliquid audire nolunt, quoniam in lege {ms folio 11a} maledicta eorum scriptum est, videlicet Alchorano, azoara cap. x: ‘Summo opere quidem cavendum est, ne lege nostra quid injustum et indignum proferatis, nec de Deo quicquam nisi verum dicatis; Jesus Marie filius, Dei nuncius suusque spiritus et verbum, Marie celitus missus extitit in gremio,40 itaque illique suo legato credentes, ne dicatis tres Deos esse, cum non sit nisi Deus unus, qui filio caret, eique omnipotenti universa celi terreque subjecta sunt; Christus quidem ipse minime negare poterit, sicud nec angeli Deo propinqui, qui Dei subsint imperio.’41 Et idem loquitur Machometus de Judeis, quos propheticidas vocat: ‘Unde Marie blasfemiam et immoderatam contumeliam inferunt, seque Christum Marie filium, Dei nuntium peremisse perhibent, sed nequaquam eum, immo sui similem suspendentes interfecerunt; profitentes autem se sue cedis auctores cordibus suis non minimam ambiguitatem inde ingerunt; sed eum non interfecerunt, quia Deus incomprehensibilis et sapiens eum ad se transmigrare fecit; in quem viri legum, id est Christiani et Judei, veraciter ante mortem credunt, et eorum seculo futuro testis constabit ille ob eorum injuriam atque malitiam.’ Hucusque in Alcorano.42 Predicti autem ribaldi, qui quamvis Christi deitatem et passionem negent, tamen eum super Moysen et omnes prophetas alios post Machometum laudant et reverentur; quem Messiath Ebyn Merian appellant, quem etiam ineffabiliter reverentur, et nullo modo Ebyna Alla id est filium Dei, quia reputant impossibile Deum filium habere, ex quo uxore et concubyna caret, nec in eis delectatur.