Corpus of Electronic Texts Edition
The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land (Author: Symon Semeonis (Simon FitzSimon))

Section 22

Ipsa utique civitas predictarum regionum civitatibus, videlicet Listrie, Albanye, Romanye, per quas transivimus, est vino excellentissimo et caseo habundantior, fructibus fecundior, quoniam in ipsa habundat vinum illud famosum Cretense, quod per universum mundum portatur, et in ipsa naves et galee caseo onustantur, {ms folio 8a} et etiam mala granata, poma citrina, ficus, uve, papiniones, angurie, cucurbite, et aliorum multorum nobilissimorum genera fructuum in ipsa minimo pretio comparantur. Que quamvis sit in aspectu navigantibus pulcra, karerias tamen habet viles, immundas, strictas, angulosas, et in nullo pavimentatas. Cujus honor et magnificentia in galearum, navium ac equorum multitudine consistit. In ipsa dicitur esse corpus beati Titi episcopi, Pauli discipuli et Cretensium patroni, de quo in Epistolis Pauli et in Actibus Apostolorum mentio sepe habetur. Ubi vidimus


p.44

episcopum de ordine Fratrum Minorum, qui prius Judeus extiterat. Ibidem etiam vidimus gentem extra civitatem ritu Grecorum utentem, et de genere Chaym se esse asserentem, que raro vel nunquam in loco aliquo moratur ultra xxx dies, sed semper, velut a Deo maledicta, vaga et profuga post xxxm diem de campo in campum cum tentoriis parvis, oblongis, nigris et humilibus, ad modum Arabum, et de caverna in cavernam discurrit, quia locus ab eis inhabitatus post dictum terminum efficitur plenus vermibus ac aliis immunditiis cum quibus impossibile est cohabitare.