Corpus of Electronic Texts Edition
The journey of Symon Semeonis from Ireland to the Holy Land (Author: Symon Semeonis (Simon FitzSimon))

Section 16

Et inde transeuntes per duo castra Venetorum, videlicet Llysnam et Cursulam, navigavimus et Ragusyam28 civitatem opulentissimam, turribus altis ac aliis bellicis ornamentis bene et decenter firmatam; que est in provincia Dalmathie, et distat a Jathara per cc miliaria. In eadem dominantur Veneti, et ad eam confluunt Sclavi, Barbari, Paterini et alii scismatici negotiatores, qui sunt gestu, habitu et lingua Latinis in omnibus difformes. Sclavi enim sunt Boemys in lingua multum conformes, et eorum multi in ritu difformes, quia Boemy Latinorum utuntur ritu, Sclavorum enim multi Grecorum. Ipsius civitatis moneta est erea seu cuprea, carens ymagine et superscriptione, cujus denarii triginta valent unum Venetum grossum, et unus Venetus grossus unum sterlingum cum obolo. Et notandum quod sicut in ista sic in duabus aliis civitatibus immediate prescriptis, currunt bagatiny sicud Venetiis et tantum valent. In ipsa siquidem dicitur esse capud Sancti Blasii martiris. Et in ea falcones innumerabiles et multarum aliarum avium nobilissimarum genera reperiuntur, et pro satis vili foro comparantur ac etiam venduntur. Ipsius civitatis castrum est supra civitatem situm in rupe fortissima et pro majori parte mari profundissimo circumdatum et precipitiis terribilibus bene munitum.