Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 25

De reditu anime ad corpus.

‘Vidisti’ inquit ‘hec omnia?’ Et respondens anima dixit. ‘Video domine; obsecro sine me hic esse.’ Et angelus. ‘debes’ inquit ‘ad corpus tuum redire; et omnia que vidisti ad utilitatem proximorum memoriter retinere.’

Verum cum anma audisset. quod ad corpus eam redire oporteret; cum magna tristicia et fletu respondens ait. ‘Domine quid tanti mali egi umquam; ut ad corpus meum. tanta relicta gloria redire debeam?’ ‘Istam’ ait angelus ‘non merentur intrare nisi virgines. qui corpora sua a tactu carnalis concupiscentie custodiunt; et aduri magis pro tanta ac tali gloria. quam coinquinari turpis concupiscentie volutabris malunt. Tu vero noluisti scripturarum verbis credere; et ideo non poteris hic manere. Revertere ergo ad corpus tuum unde exieras; et stude abstinere ab his que ante faciebas. Consilium nostrum simul et auxilium {MS folio 138ra} tibi non deerunt; sed presentialiter atque fideliter tibi manebunt.’


p.57

Et cum hoc dixisset angelus. ‘conversa est anima; et cum se movere conaretur. sensit cito se mole corporis esse gravatam. Nullum enim intervallum. nec unum temporis sensit interesse momentum; sed in uno atque eodem temporis puncto. in celis loquebatur ad angelum. et in terris se sensit induere corpus suum.’

Tunc debilis corporales aperuit oculos; et suspirans nichilque dicens. respexit circumstantes clericos. Sumens igitur corpus domini cum gratiarum actione. omnia que habuit pauperibus dispersit; et signum sancte crucis suis vestimentis quibus vestiebatur superponi iussit.

Cuncta vero que viderat nobis postmodum recitavit. et bonam vitam nos ducere monuit; verbumque dei quod ante nescierat. cum magna devotione et humilitate ac scientia predicabat. Sed nos qui vitam eius imitari non possumus; hec saltem ad utilitatem legentium scribere studuimus.

Unde nos vestram o pre{MS folio 138rb}clara Gisla humillima et devotissima prece precamur clementiam. ut nostri licet indigni memoriam in vestris habeatis orationibus; quatenus illi placeamus qui superest cunctis que ante diximus Jhesu Christo domino nostro; cui est honor et gloria per infinita. seculorum secula. Amen.