Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 22

De gloria virginum et novem. ordinibus angelorum.

Cumque profecti fuissent. viderunt murum altitudine. pulchritu{MS folio 136vb}dine. et splendore ceteris dissimilem.

Erat namque ex omnium lapidum preciosorum bene constructus variis coloribus. metallis interpositis; ita ut videretur habere aurum pro cemento. Lapides autem eius erant christallus. crisolitus. berillus. iaspis. iacinctus. smaragdus. saphirus. onichinus. topazius. sardius. crisoprassus. ametistus. turcatus. atque granatus. His. et similibus murus splendens lapidibus multum in sui amorem videntium mentes provocabat.

Ascendentes ergo murum. videre procul dubio quod oculus non vidit. nec auris audivit. nec in cor hominis ascendit; que preparavit deus diligentibus


p.54

se. Viderunt namque ibidem novem ordines beatorum spirituum. videlicet angelos. archangelos. virtutes. principatus. potestates. dominationes. tronos. cherubyn. atque seraphyn. Audierunt autem inenarrabilia verba. que nec potest homo nec licet homini loqui.

Tunc dixit angelus ad animam. ‘Audi filia et {MS folio 137ra} vide. et inclina aurem tuam. et obliviscere populum tuum. et domum patris tui; et concupiscet rex speciem tuam.’ Quid dicam? Cunctis patet quanta amenitas. quanta iocunditas. quanta dignitas. et qualis sublimitas sit interesse sanctorum choris. angelorum. patriarcharum. et prophetarum cernere laudabilem numerum. martirum videre candidatum exercitum; virginum audire novum canticum. gloriosum aspicere apostolorum chorum. confessorum mereri consortium; et quod precellit omne gaudium. eum qui panis est angelorum. et vita omnium. clementem sentire et pium.

Ab illo ergo loco in quo tunc stabant. non solum omnem quam ante viderant gloriam. verum etiam predictarum supplicia penarum videbant; et quod magis miramur terrarum orbem quasi sub uno solis radio videre valebant. Non enim quicquam poterat creature visum obtundere; cui semel concessum est omnium creatorem videre.

Et miro modo cum starent in eodem loco. in quo prius steterant. non se ver{MS folio 137rb}tentes in aliam partem cunctos tamen ex eodem loco ante et retro positos videbant. Non solum autem visus. verum etiam scientia dabatur ei insolita. ita ut non opus sibi esset interrogare aliqua; sed omnia sciebat aperte et integre. quecumque volebat.


p.55