Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 20

De gloria monachorum et sanctimonialium.

Verum cum anima {MS folio 135va} curiosius circumaspiceret. vidit quasi castra et papiliones plurimas. purpura et bisso. auro quoque et argento. et serico. mira varietate confectas. in quibus cordas. et organa. tympana quoque et cytharas. cum organistris. et cimbalis canentes. ceteraque omma musicorum genera suavissimis sonis audierat concinentes. et ait ad angelum. ‘Ista tentoria. et papiliones quarum sunt animarum?’

Et angelus. ‘ista est monachorum’ ait ‘et sanctimonialium requies qui promissam obedientiam his qui presunt sibi hilares impendunt atque de voti. qui magis subesse gaudent quam preesse. qui voluntatem propriam relinquentes. aliene voluntati obtemperant. ut veraciter dicere valeant. Posuisti homines super capita nostra. transivimus per ignem et aquam. et induxisti


p.51

nos in refrigerium.’’

qui celestia dum sunt in corpore sapiunt. et prohibent linguas su{MS folio 135vb}as non solum a malis. verum etiam taciturnitatis amore refrenant a bonis; qui domino dicere valent Obmutuimus et humiliati sumus. et siluimus a bonis; et auditu auris tibi obedivimus.’’

Hi tales habent tronos et papiliones; in quibus sine cessatione redemptori. et omnium bonorum largitori cantant laudes.’

Et ait anima. ‘Si tibi placet volo propius accedere; et illos qui intus sunt videre.’ Et ait angelus. ‘Placet quidem ut videas et audias illos; sed non intrabis ad eos. Isti namque utuntur presentia sancte trinitatis; et si quis semel ad eos intraverit. omnium inmemor preteritorum. ulterius non disiungitur a consortio sanctorum nisi forte virgo fuerit; et coniungi mereatur choris angelorum.’

Et accedentes propius. viderunt intus utriusque sexus monachos. qui angelis assimilabantur; quarumque voces suavitate atque dulcedine omnia musicorum instrumenta supera{MS folio 136ra}re videbantur. Et licet omnes anime quas in aliis locis ante viderat. fulgore nimio coruscabant; splendor tamen istorum. et odor delectabilis. et sonus suavissimus universam gloriam ante visam superabant.

Omnia instrumenta nemine laborante sonos reddebant; sed hanc omnem dulcedinem spirituum voces superabant. quibus nullus erat labor in extensione vocum. Non videbantur namque labia movere nec manus ad instrumenta musica levare curabant. et ad libitum cuiusque tamen melos resonabant.


p.52

Firmamentum autem quod super capita eorum erat multum splendebat. de quo pendebant catene auri purissimi. virgulis intermixte argenteis. pulcherrima varietate contextis; de quibus sciphi. et phiale. cymbala. et tintinnabula. lilia et sperule pendebant auree. Inter quas maxima multitudo angelorum {MS folio 136rb} versabatur. volitantium et aureas alas habentium; qui levi volatu inter catenas volantes. suavissimum et dulcissimum audientibus reddebant sonum.