Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 18

De gloria coniugalium.

{MS folio 134rb}Erat enim murus argenteus. splendidus. multum atque decorus. Et anime quidem nulla in ea apparebat porta. nesciens tamen quomodo eam divina introduxit potentia; intravit et circumspiciens vidit choros sanctorum. exultantium et dicentium. ‘Gloria tibi deus pater. gloria tibi fili; gloria tibi spiritus sancte.’

Hi vero qui cantabant viri. et femine erant vestiti candidis vestimentis. et preciosissimis. et erant pulcherrimi sine ulla macula et ruga. iocundi et hylares. gaudentes semper et exultantes; et in laude sancte sempiterneque trinitatis perseverarantes. Candor autem vestimentorum sicut nix. recens erat. percussus solis radio. Voces vero diverse consonantes. quam musicum melos reddebant sonos. Claritas. iocunditas. amenitas. hylaritas. pulchritudo. honestas. sanitas. eternitas. unanimitas. omnibus equalis erat et karitas.

De odore quid dicam illius campi; in quo erant isti? Superabat enim ommum odoramentorum et aromatum species ille dul{MS folio 134va}cissimus. et delectabilis odor. Nox ibi non erat. tristicia aberat; dilectione cuncti fervebant.

Tunc ait anima. ‘Placeat domine mi obsecro; ut in hac requie maneamus.’ Respondit angelus. ‘Bene tibi sit. licet ista videantur magna tamen maiora sanctorum videbis premia.’ Et anima. ‘domine’ ait. ‘quarum ista premia sunt animarum?’ Angelus dixit. ‘Coniugalium illorum videlicet. et illarum qui maritale thorum illiciti adulterii macula non coinquinaverunt. et


p.48

legitimi coniugii fidem servaverunt; sed et familias suas bene regebant. et bona sua temporalia pauperibus et peregrinis. et ecclesiis tribuebant. Quibus iudex iustus. in extremo iudicio est dicturus. Venite benedicti patris mei possidete regnum vobis paratum ab origine mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi bibere; hospes fui et suscepistis me.’’

Qui expectantes illam beatam spem. et adventum {MS folio 134vb} glorie magni dei; consolantur in tali requie. Magnum est enim legitimi coniugii sacramentum. qui bene servant illud in corpore; in hac requie gaudebunt sine fine.’

Et adiunxit. ‘Oportet nos adhuc ascendere; et illa que superius sunt videre.’ Et anima. ‘domine’ inquit ‘si inveni gratiam in oculis tuis; fac me in ista requie permanere. Nolo enim altius si tua fuerit voluntas ascendere; et cum istis carissimum est mihi perseverare. Non quero neque curo. nec melius habere desidero.’ Et angelus. ‘Licet non merearis; tamen his meliora videbis.’

Et post hec dicta profecti non multum laboraverunt; videbatur namque eis nullus labor. et quoscumque in omnibus turmis pertransibant. inclinatis. capitibus. et letis vultibus cum inmani gaudio anime occurrebant. et eam proprio vocantes nomine salutabant; et deum qui eam liberavit glorificabant dicentes. ‘Laus tibi domine rex eterne glorie qui non vis {MS folio 135va} mortem peccatoris. sed ut convertatur et vivat. qui secundum misericordiam tuam.


p.49

ab inferni cruciatibus dignatus es animam istam eripere; et sanctorum tuorum consortio liberare.’