Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 15

De pena moderata non valde malorum.

Conversa ergo anima sequebatur se precedentem angelum; et cum non longe pergerent. fetor evanuit. et destructis tenebris. lux apparuit. fugatoque timore cita securitas rediit. et deposita preterita tristicia. anima repleta est gaudio. et leticia; ita ut semet ipsam tam cito mutatam miraretur dicens. ‘Domine mi indica mihi obsecro. quid est quod tam cito me mutatam sentio? Eram namque ceca et modo video. tristis et leta sum. passa per totam viam illam intolerabilem fetorem. nunc vero nullum malum sentio odorem; timida eram. et valde formidolosa. nunc autem gaudens sum et secura.’ Respondens angelus dixit ei. ‘Benedicta sis ne mireris. hec est namque muta{MS folio 132va}tio dextere excelsi. Per aliam enim viam debemus redire in regionem nostram; tu ergo benedic deum et sequere me.’

Euntes autem viderunt murum nimis altum. et infra murum ex illa parte qua ipsi venerant. erat plurima multitudo virorum ac mulierum. pluviam ac


p.42

ventum sustinentium. Et illi erant valde tristes famem et sitim sustinentes; lucem tamen habebant. et fetorem non sentiebant.

Interrogans autem anima. ‘qui sunt isti qui in tali morantur requie;’ angelus respondit. ‘Isti sunt mali. sed non valde. honeste quidem se observare studuerunt. sed bona temporalia pauperibus non sunt largiti sicut debuerunt; et ideo per aliquot annos merentur pati pluviam; et tunc ducuntur ad requiem bonam.’