Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 14

De ipso principe tenebrarum.

‘Veni ergo’ inquit ‘et ostendam tibi pessimum humani generis adversarium;’ et precedens venit ad portas inferi et dixit ei. ‘Veni et vide; hoc tamen scito quod lumen his qui hic deputantur minime lucet. Tu tamen illos videre valebis; sed non valesunt ipsi videre te.’

Appropians autem anima vidit profundum inferni. et quanta. vel qualia. et quam inaudita ibi viderit tormenta; si centum capita. {MS folio 130vb} et in uno quoque capite centum linguas haberet. recitare nullo modo posset. Pauca tamen que ipse nobis retulit; ut reor pretermittere utile non erit.


p.37

Vidit ergo ipsum principem tenebrarum inimicum generis humani diabolum. qui magnitudine precellebat universas bestias quas ante viderat. Cuius quantitati corporis nec ipsa que vidit anima comparabat aliquid. nec nos quod ab eius ore non didicimus presumere audemus; sed talem narrationem qualem audivimus pretermittere non debemus.

Erat namque prefata bestia nigerrima sicut corvus habens formam humani corporis a pedibus usque ad caput; excepto quod illa plurimas habebat manus et caudam. Habet quoque illud horribile monstrum non minus mille manibus; sed unaqueque manus in longitudine quasi centum cubitos. in grossitudine decem. Est autem unaqueque manus digitis insita vicenis. qui digiti habent in longitudi{MS folio 131ra}ne centenas palmas. et in grossitudine denas; ungulas lanceis militum longiores. et ipsas ferreas. et totidem in pedibus ungulas; rostrum autem habet nimis longum et grossum. Caudam etiam asperrimam et longam; et ad nocendum animabus aculeis acutissimis preparatam.

Iacet itaque illud horribile spectaculum pronum super cratem ferream. subpositis ardentibus prunis; ab innumerabili multitudine demonum follibus sufflatis. Circumdant autem ipsum tanta animarum et demonum multitudo quanta nulli credibile esset. quod mundus tot animas pareret a principio. Ligatur vero prefatus humani generis hostis per singula membra. et per omnes iuncturas membrorum. catenis ferreis atque ereis ignitis. et valde grossis.


p.38

Cum autem sic versatur in carbonibus. et undique comburitur. nimia exarsus ira. vertit se de uno latere in aliud latus. et omnes manus suas in illam animarum multitudinem extendit; easque repletis omnibus {MS folio 131rb} constringit. ut siciens rusticus racemos exprimit; ita ut nulla anima que vel non divisa vel capite. pedibus. manibusque privata. evadere possit illesa. Tunc etiam quasi suspirans sufflat et spargit omnes animas in diversas gehenne partes; et statim eructuat puteus. de quo ante vidimus fetidam flammam. Et cum retrahit anhelitum suum dira bestia. revocat ad se omnes animas quas ante sparserat; et cum fumo et sulphure in os eius cadentes devorat. Sed et quicumque manus eius effugiunt cum cauda percutit. et sic misera bestia percutiens semper percutitur; et tormenta animabus inferens. in tormentis cruciatur.

Videns hec anima. angelo domini dixit. ‘Rogo domine mi. istud monstrum quod nomen habet?’ Respondens angelus dixit. ‘Illa quam vides bestia vocatur Lucier et ipsa est principium creaturarum dei qui versabatur in deliciis paradysi dei. Qui si absolutus fuerit. celum simul ac terram. et usque ad inferos cuncta con{MS folio 131va}turbabit. Hec autem multitudo partim angeli sunt tenebrarum. et ministri Satane; partim vero de filiis Ade qui non merentur


p.39

misericordiam. Hii namque sunt qui nec speraverunt misericordiam a deo. nec in ipsum deum crediderunt; et ideo cum ipso principe tenebrarum pati talia sine fine meruerunt. et domino glorie qui eis bona sine fine retribueret. verbis et operibus adherere noluerunt. ‘Isti sunt’ inquit ‘qui iam iudicati sunt. et multos adhuc alios expectant. qui promittunt se quidem verbis benefacere; operibus autem negant. Talia’ inquit ‘sustinebunt. qui vel Christum omnino negant. vel negantium opera faciunt; sicut sunt adulteri. homicide. fures. latrones. superbientes. penitentiam dignam non agentes. Paciuntur quidem primitus ea. que ante videbas minora; et tunc ducuntur ad ista. de quibus nullus qui semel intraverit. amplius exire poterit. Hec namque prelati et potentes seculi. qui desiderant {MS folio 131vb} preesse non ut prosint. sed ut presint. paciuntur sine fine. qui potentiam suam vel ad regendos. vel ad corrigendos subditos datam. non estimant a deo sibi concessam; et ideo non sicut debent in sibi commissos potentiam exercent. Quapropter scriptura clamat. potentes potenter tormenta paciuntur.’’

’’

Tunc anima ‘cum’ inquit. ‘dicis potentiam a deo illis esse datam; cur paciuntur propter illam?’ Et angelus ait. ‘Potentia que a deo est. non est mala; sed malum est male uti ea.’ Et anima. ‘Quare omnipotens dominus


p.40

non semper potentiam bonis tribuit. ut subditos suos emendarent; et preessent ipsis ut deberent?’ Respondit angelus. ‘Aliquando bonis potestas tollitur. subditorum culpis exigentibus; quia mali non merentur bonos habere rectores; aliquando propter ipsos bonos. ut securius suarum prevideant saluti animarum.’

Et anima. ‘vellem’ inquit ‘scire ob quam causam illud monstrum vocatur {MS folio 132ra}princeps tenebrarum. cum neminem possit defendere. nec semet ipsum valeat liberare.’ Et angelus. ‘princeps’ ait ‘non propter potentiam ipse vocatur; sed propter primatum quem tenet in tenebris. Licet namque plurimas ante ista videris penas. pro nichilo tamen reputantur; cum huic inmani supplicio comparantur.’

Et anima. ‘sic ego’ inquit ‘indubitanter iudico. nam videre tantummodo lacum istum magis me conturbat. et fetorem eius sustinere plus me gravat. quam pati omnia que ante paciebar. Unde rogo ut hinc me si potest fieri cito subtrahas; et cruciari amplius non me permittas. Video namque in hoc tormento cognatos multos. et sodales. et notos quos mecum gaudebam in seculo habere socios; quorum hic consortium multum abhorresco. Scio etiam pro certo nisi mihi divina succurrat misericordia. meritis meis exigentibus non minus ego quam ipsi paciar ista.’


p.41

Et angelus. ‘veni’ inquit ‘o felix anima; con{MS folio 132rb}vertere in requiem tuam quia dominus benefecit tibi. Non enim pacieris; neque amplius nisi iterum promerueris ista videbis. Huc usque enim inimicorum dei carcerem; amodo autem amicorum eius videbis gloriam.’