Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 13

De inferno inferiori

Circumspiciens igitur si quo modo videre posset unde advenerant hec sibi omnia. vidit fossam quadrangulam quasi cisternam. qui puteus putridam flamme et fumi emittit columpnam; que columpna usque ad celos extendebatur.

Erat etiam in ipsa flamma maxima multitudo animarum simul et demonum. que ascendebant more favillarum cum flamma ascendentium et ad nichilum redacto fumo {MS folio 130ra} cum demonibus iterum cadebant in fornacem usque ad profundum.


p.35

Viso autem hoc magno spectaculo. volebat se anima retro retrahere. sed non valebat pedem a terra levare. Sed dum hoc sepius pavore persuadente temptaret facere. et se quod voluerat cerneret non posse perficere; nimio furore repleta in semet ipsam exarsit. et genas suas ungulis lacerans clamavit. ‘Ve mihi ut quid ego non morior? Et quare ego miserrima sanctis scripturis credere nolui? Que me dementia cepit?’

Audientes hec demones qui cum flamma ascenderant. ilico eam circumvenerunt cum instrumentis. quibus miserorum animas ad tormenta rapuerunt; et circumdantes circumdederunt eam sicut apes. et exarserunt sicut ignis in spinis. et erat vox una omnium dicentium. ‘O misera anima. penis et cruciatibus digna; unde huc venisti? Ignara penarum nondum experta es penas. adhuc videbis dignum tuis operibus tormentum. de quo ex{MS folio 130rb}re non poteris. nec in eo perire valebis; sed semper in cruciatu vivens ardebis. Nullam consolationem. nullum refugium. nullum videre aut invenire poteris lumen; nullum auxilium. nullam misericordiam amplius sperare valebis. Appropinquasti namque portis mortis; et inferioribus inferni sine mora presentaberis. Qui huc te duxit ille te decepit; liberet te si potest de manibus nostris. non enim eum amplius videbis. Dole misera dole. plora. clama. et ulula; lugebis enim cum lugentibus. flebis cum flentibus. et in eternum ardebis cum ardentibus. Non enim est qui te velit aut possit liberare de


p.36

manibus nostris.’ Et ad invicem loquebantur dicentes. ‘Quid est quod amplius moramur? Trahamus istam et ostendamus illi crudelitatem nostram. demus eam Lucifero dovorandam. et sic arma sua vibrantis minabantur sibi mortem perpetuam.’

Ipsi autem spiritus erant nigri sicut carbones; oculi vero eorum ut {MS folio 130va} lampades ignis ardentes. dentes etiam eorum nive candidiores. et caudas habebant ut scorpiones. ungulas quoque ferreas valde acutas; et ut vultures habebant alas.

Cum igitur se iactarent. quod sine mora illam secum raperent. et flenti canticum mortis canerent; affuit spiritus lucis. et fugatis tenebrarum spiritibus. solitis eam consolabatur verbis dicens. ‘Gaude et letare filia lucis; quia misericordiam et non iudicium consequeris. penas quidem videbis. sed eas amplius non pacieris.’