Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 12

De descensu ad inferos.

Cumque simul pergerent. et ad invicem sermocinarentur; ecce subitus horror et frigus intolerabile. fetorque antea inexpertus. et tenebre prioribus incomparabiles. tribulatio et angustia animam pariter invaserunt. ita ut omnia fundamenta orbis terre. viderentur sibi contremiscere; et angelo qui eam precedebat compelleretur dicere. ‘Heu me domine mi quid est quod minus solito stare possum? In tantum enim turbata sum; quod spiritum ad loquendum habere non possum.’

Cumque stando prestolaretur angeli responsum. non enim poterat se


p.34

movere pre nimia formidine; angelus cito disparuit. et eum amplius videre non. potuit. Videns igitur misera longe se inferiorem esse ab omnibus quos ante vi{MS folio 129vb}derat peccatoribus. et suo lumine ac solatio desolatam; quid aliud nisi omnino de dei misericordia desperare potuit? Non enim ut Salomon ait. sapientia aut scientia erant apud inferos’’

quo illa properabat; et ideo non habebat consilium. quando deerat sibi dei auxilium.

Facta itaque mora dum esset sola in tantis periculis. audivit clamores et ululatus. mire magnitudinis. tonitruum quoque ita horribile. ut nec parvitas nostra possit capere. nec lingua eius ut fatebatur valeat enarre.