Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 10

De pena sub habitu religionis et ordine fornicantium. vel quacumque conditione se inmoderate coinquinantium.

Precedente igitur angelo viderunt bestiam omnibus quas ante viderant bestiis valde dissimilem. duos pedes et duas alas habentem. longissimum quoque collum. et rostrum ferreum. ungulas etiam habebat ferreas. Per cuius os flamma eructuabat inextinguibilis.


p.28

Que bestia sedebat super stagnum glacie condensum. Devorabat autem bestia quascumque invenire poterat ani mls unit="MS folio" n="127va">mas. et dum in ventere eius per supplicia redigerentur ad nichilum. pariebat eas in stagnum glacie coagulatum. ibique renovabantur iterum ad tormentum. Inpregnabantur vero omnes anime tam virorum quam mulierum. que descendebant in stagnum. et ita gravide prestolabantur tempus quod eis conveniebat ad partum. Intus vero mordebantur in visceribus more viperino. a prole concepta; sicque vegetabantur misere in unda fetida. maris mortui glacie concreta.

Cumque tempus esset ut parerent; clamantes replebant inferos ululatibus; et sic serpentes pariebant. Pariebant dico non solum femine. sed et viri; non tantum per ipsa membra que natura constituit tali officio convenientia; verum per brachia simul et per pectora exiebantque erumpentes per cuncta membra.

Habebant vero ipse que pariebantur bestie capita ardentia. ferrea. et rostra acutissima; quibus ipsa {MS folio 127vb} unde exibant dilaniabant corpora. In caudis autem suis eedem bestie multos habebant aculeos; qui quasi hami retro retorsi ipsas a quibus exibant pungebant animas. Bestie enim volentes exire cum caudas suas secum non possent trahere in ipsa unde exibant corpora. rostra ardentia ferrea retorquere non cessabant donec ea usque ad nervos et ossa arida consumebant. Et sic simul conclamantes. stridor glacierum inundantium


p.29

et ululatus animarum. sustinentium. et mugitus bestiarum exeuntium perverniebant in celum. ita ut et ipsi demones si in eis esset ulla scintilla pietatis. merito moverentur ad misercordiam compassionis.

Erant enim in omnibus diversis membris. et digitis diversarum bestiarum capita; que ipsa membra mordebant usque ad nervos et ossa. Habebant quoque linguas vivas. in modum aspidum. que totum pala{MS folio 128ra}tum et arteria consumebant omnia usque ad pulmones. Verenda quoque ipsa virorum ac mulierum. erant in similitudine serpentium. qui inferiores partes ventris lacerare; et ipsa viscera inde studebant abstrahere.

Tunc dixit anima. ‘Dic queso mihi quid mali iste operate sunt anime? Quibus ista paratur pena; incomparabilis omnibus ut reor quas umquam videram penis?’ Ait angelus. ‘Superius’ inquit ‘tibi dixi. quod hi qui sanctioris sunt propositi si erraverint. dirioribus iudicantur suppliciis; sicut e contrario maiorem consecuntur gloriam. si non merentur ista per culpam. Ista enim est’ inquit ‘monachorum. canonicorum. sanctimonialium. ceterorumque ecclesiasticorum. ordinum. qui sive per tonsuram. sive per habitum deo mentiri noscuntur; et ideo eorum membra diversis penis consumuntur. quia non ea castigabant a prohibitis. Exacuebant enim linguas suas


p.30

sicut serpentes; et ideo paciuntur eas ardentes. Ve{MS folio 128rb}renda etiam que non castigantur a coitu prohibite luxurie; vel in ipsa mittuntur. vel ipsa efficiuntur feroces bestie. ad cumulationem pene.’ Et adiunxit. ‘De his satis diximus. Licet namque ista pena specialiter illorum esse debeat qui se dicunt religiosos esse et non sunt; tamen qui inmoderate luxuria se maculant ista sustinebunt. Et ideo hoc tu non poteris evadere; quia te ipsum dum in corpore fueras inmoderate non verebaris coinquinare.’

Et post hec dicta. venientes cum impetu demones. rapuerunt animam; et dederunt bestie devorandam. Devorata autem anima. que vel intus passa fuerit. vel in stagno fetido. quia ante diximus. repetere non debemus.

Cum ergo post predicta tormenta esset in partu viperarum. affuit ei spiritus pietatis; eamque blande alloquens consolabatur. ‘veni’ inquiens ‘amica mea carissima; non pacieris amplius ista.’ Et tangens eam {MS folio 128va} curavit. et ad reliquum iter se sequi precepit; sicque longe profecti. anima nesciebat quo ibant. Preter fulgorem enim spiritus vite. nullum ut diximus lumen habebant. Pergebant quidem per loca terribilia; et multum precedentibus diriora. Erat quippe via valde angusta; et quasi de cacumine altissimi montis in precipitium semper descendens; et quanto plus descendebat. tanto minus anima reditum ad vitam sperabat.


p.31