Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 9

De pena gluttonum. et fornicantium.

Cum autem irent per tenebrosa loca atque arida; apparuit eis domus aperta.

Domus autem ipsa quam viderant erat maxima ut arduus mons pre nimia magnitudine; rotunda vero erat quasi furnus. ubi panes coqui solent positione. Flamma quoque inde exiebat; que per mille passus quascumque animas invenit comburebat.

Sed illa anima que ex parte simile tormentum experimento didicereat. accedere propius nullo modo volebat; unde et illi angelo qui eam conduxit dicebat. ‘Quid ego faciam misera? Ecce appropinquamus ad portas mor{MS folio 125vb}tis; et quis me liberabit?’ Respondens angelus dixit. ‘Ab ista quidem exteriori flamma liberaberis; ipsam vero domum unde procedit intrabis.’

Et cum propius accederent. viderunt carnifices cum securibus et cultris. et sarmentis. et bisacutis. cum dolabris. et terebris. et falcibus acutissimis. wangiis. et fossoriis. et cum ceteris instrumentis. quibus excoriare. vel findere. vel truncare. vel decollare poterant animas. ante portas in medio flammarum stantes; et sub manibus illorum multitudinem animarum ista omnia que prediximus sustinentium.

Cumque vidisset anima quod hec essent omnibus penis quas ante viderat multo maiora; dixit ad angelum. ‘Obsecro mi domine si placet ab hoc solo


p.24

me libera supplicio; et ceteris que post hac venerit suppliciis me tradi concedo.’ Tunc angelus. ‘Istud quidem’ ait ‘supplicium. maius est omnibus que ante vidisti; adhuc tamen {MS folio 126ra} unum videbis omnia excellens genera tormentorum. que vel videre. vel cogitare potuisti. Intra’ inquit ‘istud supplicium; et canes rabidi tuum intus expectant adventum.’

Anima vero tota tremens. et pre angustia deficiens. quibuscumque precibus poterat rogavit ut hanc penam evaderet; nec tamen quod voluit impetravit.

Demones autem videntes animam sibi concessam. circumvenerunt eam; et magnis viciis exprobrantes. cum supradictis instrumentis in frusta dissipaverunt. et dissipatam ignibus tradiderunt.

Quid dicam de his que intus erant in hac domo Phristini? Nam luctus et tristicia. dolor et gemitus. et stridor dentium. lentus ignis extrinsecus. intrinsecus vero vastum condebatur incendium; aviditas inexplebilis inerat semper cibi. nec tamen saciari poterat nimietas gule. Doloribus quoque verendorum locorum cruciebantur quam maxime. Sed contra verenda ipsa putredine {MS folio 126rb} corrupta. scaturire videbantur vermibus. et in ipsa verenda virorum ac mulierum non solum secularium. verum etiam quod est gravius. quod non sine gravi dolore possum dicere. sub religionis habitu conversantium.


p.25

quam dire intrabant bestie. ita ut ex omni parte cruciatibus fessis. nulle sufficere vires ad tolerantiam possent. Nullus sexus nullus habitus inmunis extitit ab his plagis; et quod dicere verebar ipsa me cogit karitas. monasticus ipse habitus virorum et feminarum his intererat cruciatibus. et hi qui sanctioris videbantur professionis. digne iudicabantur pene maioris.

His et similibus ilia anima incredibilibus cruciatibus longe toleratis; in semet ipsam reversa. ream se esse ac dignam confitebatur tormentis. Sed quando divino numini placuit. nesciens quo ordine sicut diximus. extra tormenta esse se sentit; sedebat tamen in tenebris et umbra mor{MS folio 126va}tis.

Cumque non diu ibi sederet; vidit lumen spiritum scilicet vite. qui eam ante conduxerat. Illa vero amaritudine simul et tristicia multum repleta; dixit ad eum. ‘Ut quid domine ego misera talia ac tanta passa sum tormenta? Et quid est quod nobis dixerunt sapientes. misericordia domini plena est terra’’

? Ubi est misericordia et pietas?’ Respondens angelus dixit ei. ‘Heu’ inquit ‘o filia quam multos decepit ista sententia minus intelligentes. Deus enim licet sit misericors. est tamen iustus. Iusticia reddit unicuique secundum sua merita; misericordia plurima ultionibus digna condonat delicta. Et tu quidem tuis exigentibus meritis. iuste pateris ista supplicia; sed tunc ages gratias quando videbis que per misericordiam condonaverit tibi

p.26

tormenta. Iterum si deus cuncta dimitteret; cur homo iustus esset? Et si supplicia non pertimesceret; quare peccatori parceret? Et quid opus esset ut confessi peniterent; si deum {MS folio 126vb} non timerent? Igitur deus cuncta bene disponens. sic iusticiam temperavit misericordia. et misericordiam temperavit iusticia; ut neutra illarum sit sine altera. Nam si in corpore peccatoribus penitentiam non agentibus. misericorditer parcitur; hic tamen pro suis meritis. dictante iusticia digna paciuntur. Et licet iustis pro suis excessibus temporale commodum iuste in corpore degentibus tollitur; bona eis sine fine manentia. cum angelis dum exeunt corpora misericorditer largitur. In hoc quoque misericordia eius superat iusticiam. quia nullum bonum opus ab ipso erit irremunerabile; multa vero mala opera condonat ipse. Nemo enim liber est a peccato. nec infans unius noctis; multi vero liberantur a pena. ut etiam non tangat eos umbra mortis.’

Sed anima illa resumptis viribus ad sermonem consolationis; dixit ad angelum. ‘Domine si placet quia de iustis est sermo. cum non {MS folio 127ra} merentur intrare portas mortis; cur ducuntur ad inferos?’ Respondens angelus dixit. ‘Si hoc te movet cur iusti qui penas non paciuntur. ad videndas illas ducuntur. ideo fit ut visis tormentis a quibus liberantur per divinam gratiam ardentius in laudem sui creatoris ferveant et amorem. Sic a contrario anime peccatorum que digne eternis suppliciis iudicantur. prius ad sanctorum gloriam


p.27

perducuntur. ut visis premiis que sponte deseruerant. cum ad penas venerint magis doleant. et ipsam gloriam quam ante potuissent acquirere. in memoriam revocent ad augmentationem pene. Nullum est enim tam grave supplicium. sicut sequestratum esse a consortio divine maiestatis. et sanctorum angelorum. Et propterea ille presbiter quem primum pontem secure transire videbas. ductus est ad supplicia; ut visis penis ardentius arderet in amorem illius qui voca{MS folio 1247rb}vit eum ad gloriam. Fidelis namque servus inventus est et prudens; et ideo accipiet coronam vite quam repromisit deus diligentibus se.’

Et post hec verba dixit. ‘Quoniam nondum omnia mala vidimus proderit tibi ut ad ea videnda que nondum vidimus properemus.’ Tunc anima ‘si’ inquit ‘postmodum redire debemus ad gloriam; rogo ut quantotius me precedas ad penam.’