Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 7

De avaris et pena eorum.

Precedente autem angelo profecti sunt per longam ac tortuosam et valde difficilem viam. Cumque multum laborarent. et tenebrosum iter agerent; non longe ab eis vidit bestiam magnitudine incredibilem. et horrore intolerabilem.

Que bestia pre sue enormitate magnitudinis. precellebat omnes quos unquam viderat ipse montes. Oculi vero eius ignitis assimilabantur collibus; os vero eius valde patens erat. et apertum; quod ut sibi videbatur. capere poterat novem milia hominum armatorum.

Habebat autem duos in ore suo parasitos; et versis capitibus valde incompositos. Unus enim illorum habebat caput sursum ad dentes superiores prefate bestie. et pedes deorsum ad inferiores; alius vero versa vice caput deorsum et pedes ad dentes superiores habebat sursum. Erant sic quasi columne in ore eius. qui idem {MS folio 122vb} os in similitudinem trium portarum dividebant; flamma etiam inextinguibilis ex ore eius eructuabat. que in tres


p.16

partes per illas tres portas dividi solebat; et contra ipsam flammam anime cogebantur intrare damnande. fetor quoque incomparabilis ex ore eius exiebat. Sed et planctus et ululatus multitudinis de ventere eius per idem os audiebatur. Nec mirum cum intus essent multa milia virorum ac mulierum dira tormenta luentium.

Ante cuius os erat etiam inmundorum spirituum multitudo. qui animas intrare cogebant; sed antequam intrarent multis et diversis eas verberibus et plagis affligebant.

Cumque diu vidisset anima tam horribile et metuendum spectaculum. deficiens pre nimio terrore. simul et timore spiritus; flebili voce dixit ad angelum. ‘Heu heu domine mi. num te latent ista que video; et quare eis appropinquas?’ Angelus autem {MS folio 123ra} respondens dixit. ‘Iter nostrum explere non possumus nisi huic tormento propius assistamus. Non enim hoc tormentum nisi electi devitare valebunt. Ista enim bestia vocatur Acherons. que devorat omnes avaros. De hac bestia scriptura loquitur. Absorbebit fluvium et non mirabitur; et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.’’

Hi vero viri qui inter dentes et in ore eius apparent contrapositi. gigantes sunt. et in suis temporibus in ipsorum secta. tam fideles sicut ipsi non sunt inventi. Quorum nomina te bene nosti. Vocantur enim Fergusius et Conallus.’ Ad quem anima. ‘Heu domine hoc me movet. quod cum tu eos in sua secta fideles asseris; cur eos dominus talibus dignos iudicet plagis?’

p.17

Ad quam angelus. ‘Ista omnia’ inquit ‘quam vidisti adhuc genera penarum licet sint magna; antequam revertaris videre poteris multo maiora.’

Et cum hec dixisset accedens propius antecedebat eam; et stetit. {MS folio 123rb} ante bestiam. Anima vero licet nolens sequebatur eum.

Cumque simul starent ante bestiam angelus disparuit; et misera sola permansit. Demones autem cum eam cernerent desolatam. conveniunt miseram ut canes rapidi; secumque pertrahunt in ventrem bestie flagellatam. Qualia autem vel quanta ibi tormenta passa fuerit. etiam si ipsa taceret in colore vultus. et conversione morum facillime cognoscere poterit. quisquis sapiens notare potuerit.

Et quia brevitati studere debemus non cuncta que audivimus scribere valemus. Et tamen ne ipsam materiam videamur negligere; pauca de multis ad edificationem legentium volumus recitare. Passa est enim ibidem canum. ursorum. leonum. serpentium. seu innumerabilium aliorum incognitorum monstruosorum animalium ferocitatem; demonum ictus. ardorem ignis asperitatem frigoris. {MS folio 123va} fetorem sulphuris. caliginem oculorum fluxus lacrimarum ardentium. copiam tribulationum. et stridorem dentium. His et similibus ibi compertis. quid aliud misera nisi semet ipsam de preteritis accusare. et proprias genas pre nimia tristicia et desperatione potuit lacerare?

Cumque misera reatum suum cognosceret. et eternurm pro suis meritis se pati supplicium pertimesceret; nescia quo ordine exierat. se extra bestiam esse sentiebat.


p.18

Et ecce cum longius iaceret debilis; aperiens oculos prope se vidit illum qui eam ante precedebat spiritum lucis. Tunc illa gaudens licet afflicta multum. dixit ad angelum. ‘O mea spes unica. o solatium mihi indebitum a domino concessum. o lumen oculorum meorum. et baculus mee miserie. et calamitatis; ut quid me miseram deserere voluisti? Quid autem ego misera retribuam domino pro omnibus que retribuit mihi? Qui si {MS folio 123vb} numquam fecisset aliquid mihi boni. nisi quod te misit in occursum mihi; quas ei digne retribuerem gratias?’ Respondit ei angelus. ‘Sicut tu in primis dixeras sic esse scias; maior est divina misericordia quam iniquitas tua. Ipse quidem reddet unicuique secundum opus suum et meritum; sed tamen unumquemque de suo fine iudicabit. Quapropter ut ante dixi. oportet te precavere. ne cum fueris tue potestatis; iterum ista merearis.’

Et hoc dicto subiunxit. ‘Transeamus ad ea que ante nos sunt supplicia.’