Cumque longius simul pergerent. et nullum preter splendorem angeli lumen haberet; tandem venerunt ad vallem valde terribilem. ac tenebrosam. et mortis caligine coopertam.
Erat enim valde profunda. et carbonibus ardentibus plena. cooperculum habens ferreum. quod spissitudinem habere videbatur sex cubitorum. quod nimio ardentes superabat candore carbones; cuius fetor omnes quas huc usque illa passa est anima. superabat tribulationes. Descendebat enim super illam laminam miserrimarum multitudo animarum. et illic cremabantur. donec ad modum cremii in sartagine concremati omnino liquescerent. et quod est gravius ita colabantur per predictam laminam sicut {MS folio 121va} colari cera solet per pannum; et iterum in carbonibus ignis ardentibus renovabantur ad tormentum.
His visis anima illa multum perterrita dixit ad angelum. Heu domine mi. rogo si placet ut dicas mihi quid umquam mali iste egerunt anime. ut talibus tormentis iudicarentur digne? Ad quam angelus. isti sunt ait homicide parricide fratricide. Ista est inquit prima talium pena perpetrantium. et perpetrantibus consentientium; et post istam ad maiores quas videbis ducuntur penas. Et ego quidem inquit numquit patior istam? Et angelus ad eam. Mereris quidem; sed non patieris. Licet enim non sis parricida. aut
Et adiunxit. Proficiscamur; grandis enim nobis restat via.