Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 2

De exitu anime.

‘Cum’ inquid ‘anima mea corpus exueret. et illud mortuum esse cognosceret; reatus sui conscia. cepit formidare. et quid {MS folio 120ra}faceret nesciebat. Et quidem timebat; sed quid faceret timebat et ignorabat. Volebat ad corpus suum redire. sed non poterat intrare; foras etiam ire volebat. sed ubi pertimescebat. Et sic miserrima volutabatur anima. reatus sui conscia; in nullo confidens nisi in dei misericordia.’

Dumque se ita diutius ageret. flens et plorans tremebunda. quid deberet facere nesciret; tandem vidit ad se venientem tantam inmundorum spirituum multidudinem; ut non solum totam domum et atrium replerent. in quibus morabatur mortuus; verum etiam per omnes vicos et plateas civitatis. nullus locus appareret qui non esset eis plenus.


p.9

Ut autem ipsam miseram circumvenerunt animam; non eam consolari sed nimium contristare studuerunt dicentes. ‘Cantemus huic’ inquiunt ‘misere debitum canticum mortis; quia filia est mortis. et cibus ignis inextinguibilis. amica tenebrarum; inimica lu{MS folio 120rb}cis.’ Et conversi omnes ad eam stridebant dentibus in eam; et ungulis propriis deterrimas pre nimio furore laniabant genas dicentes. ‘Ecce misera populus quem elegisti; cum quibus arsura subibis ima cherontis. Nutrix scandali. amatrix discordie; quare non superbis? Quare non adulteras? Quare non fornicaris? Ubi est vanitas tua. et vana leticia? Ubi est risus tuus inmoderatus? Ubi est fortitudo tua qua plurimis insultabas? Quare nunc non innuis oculis ut solebas? Non teris pede? Non digito loqueris; non pravo machinaris corde malum?’

His et similibus perterrita nil aliud nisi plangere potuit misera. expectans mortem a cunctis qui aderant sibi sine mora minaturam. Sed qui non vult mortem peccatoris. cui soli competit medicinam prestare post mortem. omnipotens pius et misericors deus. occulto suo iuditio cuncta bene disponens; etiam istam prout voluit ob{MS folio 120va}temperavit miseriam.


p.10