Corpus of Electronic Texts Edition
The Vision of Tnugdalus (Author: Marcus of Regensburg)

section 1

{MS folio 118va}

Incipit visio cuiusdam militis Hiberniensis. ad edificationem multorum conscripta. De situ insule;

HIBERNIA. IGITUR INSULA est in ultimo occidentali occeano posita. ab austro in boream porrecta. stagnis et fluminibus precipua. nemoribus insita. frugibus fertilissima; lacte et melle omnibusque piscationis et venationis generibus opulenta. Vinearum expers; sed vini dives. Serpentium. ranarum. bufonum. et omnium animalium venena ferentium ita inscia; ut eius lignum. aut corrigia. aut cornu. aut pulvis omnia vincere noscantur


p.5

venena. Religiosis viris et feminis satis preclara; armis autem crudelis et inclita.

Cominus ad meridiem habens Angliam. ad ortum vero Scottos. nec non et Brittos. quos quidam Gallenses vocant; ad boream autem Catos et Orcades. ex adverso vero ad austrum Hispanos.

Hec ergo insula civitates habet precipuas triginta quattuor; {MS folio 118vb} quarum presules duobus subsunt metropolitanis. Artmacha namque septentrionalium Hiberniensium est metropolis; australium autem precellentissima est Caselensis. de qua ortus est quidam vir nobilis nomine Tugdalus; cuius crudelitas. vel pocius in eo quod egit divina pietas. nostro huic opusculo materiam dedit.

Erat namque vir prefatus etate iuvenis. genere nobilis. vultu hilaris. aspectu decorus; curialiter nutritus. vestibus compositus. mente magnanimus; militari arte non mediocriter instructus; habilis. affabilis. atque iocundus. Verum quod ego sine dolore non possum dicere. quanto confidebat in forma corporis et fortitudine; tanto minus curabat de anime sue eterna salute. Nam ut ipse modo sepius cum lacrimis solet confiteri; gravabat ipsum si quis ei de salute anime aliquid licet breviter vellet dicere. Ecclesiam dei neglexerat. pauperes autem Christi {MS folio 119ra}etiam videre nolebat; scurris. mimis. et ioculatoribus pro vana gloria distribuerat quicquid habebat.

Sed cum tot malis divine misericordie finem dare placuit; eum quando voluit provocavit. Nam ut plurimi Corgagensis civitatis incole testantur.


p.6

qui ei tunc aderant per trium dierum et noctium spacium iacuit mortuus; per quod spacium amare didicit. quicquid antea suaviter deliquid; nam vita eius presens testatur. quecumque paciebatur.

Passus est enim plurima incredibilia. et intolerabilia tormentorum genera. quorum ordinem sive nomina sicut ab ipsius qui viderat et patiebatur ore didicimus; nos ad augmentationem vestre devotionis vobis scribere non gravabit.

Hic igitur cum multos haberet amicos. sodales; inter eos unum habuerat. qui ei commutationis debito. trium equorum debitor erat. Hic cum statutum prestolaretur terminum; suum transacto tempore convenit amicum. Qui {MS folio 119rb}cum bene receptus perendinaret tribus noctibus. cepit tractare de ceteris rebus. Cui cum ille responderet. se ad manum non habere quod pecierat; multum iratus iter expetere disposuerat quo veniebat. Debitor vero mitigare cupiens amicum suum; rogabat eum quatenus secum priusquam recederet dignaretur sumere cibum. Cuius cum precibus negare nequiret resedit; et securi deposita quam manu tenebat. cibos cum socio sumere cepit.

Sed prevenit divina pietas hunc appetitum; nescio namque cita qua occasione percussus manum quam extenderat. replicare ad os suum non poterat.


p.7

Tunc terribiliter clamare cepit; suamque securim quam antea deposuerat uxori socii sic commendavit. ‘Custodi’ inquiens ‘meam securim; nam ego morior.’

Et tunc verbotenus corpus ex anime continuo corruit; ac si nullatenus spiritus antea ibi fuisset. Assunt signa mortis. crines candent. frons obdu{MS folio 119va}ratur. errant oculi. nasus acuitur; pallescunt labia. mentum cadit; et universa corporis membra rigescunt.

Currit familia. tollitur cibus; clamant armigeri. plorat hospes; corpus extenditur. pulsantur signa. accurrit clerus. miratur populus; et tota civitas cita boni militis morte turbatur.

Quid moramur? Ab hora quasi decima in quarta feria. usque ad eandem ipsam horam in sabbato mortuus iacebat. nullo remanente in eo vite signo; excepto quod calor modicus in sinistro pectore ab his qui diligenter corpus palpare studuerant sentiebatur. Eapropter ipsum corpus subterrare noluerant; eo quod calorem in ipsa eius partiuncula sentiebant.

Post hec autem presente clero. et populo qui ad sepeliendum illum convenerant. resumpsit spiritum; et debili flatu quasi per unius hore spacium respirare cepit. Mirantur cuncti etiam sapientes dicentes. ‘Nonne hic {MS folio 119vb} spiritus vadens et non rediens?’

Tunc ille debili intuitu circumspiciens. interrogantibus se si vellet communicare. innuit afferri corpus domini; et cum illud sumeret. et vinum biberet. cepit cum gratiarum actione deum laudare dicens. ‘O deus maior est misericordia tua. quam iniquitas mea licet sit magna nimis. Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me. et de abyssis terre iterum reduxisti me.’


p.8

Et cum hec dixisset; omnia sub testamento que habuit dispersit et dedit pauperibus; ipse vero signo se salutifere crucis signari precepit. et pristinam vitam in antea se relicturum omnimodis vovit.

Cuncta autem que viderat. aut passus fuerat. nobis postmodum dicens narravit.