Corpus of Electronic Texts Edition
A Latin Dialogue of the Body and the Soul (Author: Robert Grosseteste [?])

section 3

Responsio corporis ad animam.

    1. Postquam tandem spiritus talia dixisset
      corpus caput erigit quasi reuixisset
      postquam vero gemitus multos emisisset
      secum quis interrogat locutus fuisset:
    2. Esne meus spiritus qui sic loquebaris
      non sunt vera penitus ea que causaris
      iam probabo plenius argumentis claris
      quod si quedam vera sint, in multis nugaris.
    3. Feci te multocies, fateor, errare
      a bonis operibus sepe declinare
      sed si cara faciat animam peccare
      culpa tangit animam; audi causam quare.
    4. Mundus et demonium fedus pepigere
      et carnem miserrimam secum coniunxere
      quam si rigor anime cesset cohercere

      p.15

      in peccati puteum cadunt ambo vere.
    5. Sed ut iam dixeras deus te creavit
      et bonam ac nobilem sensu te ditauit
      et ad suam speciem pariter formauit
      ut ancilla fierem tibi me donauit.
    6. Ergo si tu domina creata fuisti
      et dabatur ratio per quam debuisti
      nos in mundo regere, cur michi fauisti
      in rebus illicitis et non restitisti (?).

    7. p.16

    8. Non caro sed ultima tenetur culpari
      que secum sit domina sinit ancillari
      nam caro per spiritum debet edomari
      fame siti verbere si vvlt dominari.
    9. Caro sine spiritu nichil operatur
      cuius amminiculo viuens vegetatur
      caro que per spiritum semper suspendatur
      per mundi blandicias mox infatuatur.
    10. Caro que corrumpitur per se malum nescit
      caro sine spiritu nichil ignotescit
      id quod iubes exequor tibi culpa crescit
      caro sine spiritu mortua quiescit.
    11. Si uoluntas spiritus in opus ducatur

      p.17

      per carnem pedissequam caro quid culpatur
      culpa tangit animam per quam imperatur
      id quod caro fragilis viuens operatur.
    12. Tu quidem grauius peccasti, michi crede
      carnis sequens libitum fragilis et fede
      rodunt mea latera vermes in hac ede
      iam nil loquor amplius, anima, recede.


p.18