Corpus of Electronic Texts Edition
A Latin Dialogue of the Body and the Soul (Author: Robert Grosseteste [?])
section 2
Hic Anima loquitur Corpori.
- Juxta corpus spiritus stetit et plorauit
et hiis verbis acriter carnem increpauit:
'O caro miserrima quis te sic prostrauit
quam mundus tam subito pridie ditauit.
- Nonne tibi pridie mundus subdebatur
nonne te prouincia tota uerebatur?
p.9
quo nunc est familia que te sequebatur
cauda tua florida iam nunc amputatur.
- Non es nunc in turribus de petris quadratis
sed nec in palatio magne largitatis
iaces nunc in feretro parue quantitatis,
reponenda tumulo que minor est satis.
- Quid tibi palacia prosunt atque edes
vix tuus iam tumulus capit septem pedes
quemquam falsum iudicans ammodo non ledes
est pro te nunc misera in inferno sedes.
- Ego que tam nobilis fueram creata
ad similitudinem domini formata
et ab omni crimine baptismo purgata
p.10
iterum criminibus sum coinquinata.
- Tu caro miserrima mecum es dampnata
si scires supplicia nobis preparata
vere posses dicere: heu quod fui nata!
utinam ex utero fuissem translata.
- Nec est mirum fateor quia dum vixisti
quicquam boni facere non me permisisti
sed ad rea scelera multum me traxisti
unde semper erimus in dolore tristi.
- In penis miserrimis sum et semper ero
omnes lingue seculi non dicerent pro vero
unam penam minimam quam infelix fero
et habere (?) veniam amplius non spero.
- Ubi sunt nunc predia que tu congregasti
excelsa palatia, turres quas fundasti
gemme, torques, anuli quo vane portasti
et nummorum copia quam nimis amasti.
- Quo sunt lectisternia maximi decoris
vestis mutatoria varii coloris
species aromatum optimi saporis
vasaque argentea niuei candoris?
p.11
- Non sunt queque volucres caro uel ferina
non murene nobiles nec electa vina
nam cignis et gruibus redolet coquina
es nunc esca vermium, hec est vis diuina.
talis peccatoribus imminet ruina.
- Tua domus qualiter modo tibi placet (?)
eius grauis summitas super te nunc iacet
iam clauduntur oculi, tua lingua tacet
nullum membrum superest quod iam lucro vacet.
- Quicquid dudum vario congregasti more
fraude, dolo, fenore, metu, uel rigore
p.12
longaque per tempora cum magno labore
a te totum rapuit sors unius hore.
- Non circumdas modo amicorum choris
cum per mortem cecidit flos tui decoris
rumpitur et vinculum cuiuslibet amoris
tue iam tristicia cessauit vxoris.
- In tuis parentibus ammodo non speres
quia ipsis remanet que tu possideres
et thesauri copia pro qua penas feres
mortem tuam breuiter iam deplangit heres.
- Non credo quod mulier tua siue nati
darent quinque iugera terre siue prati
ut nos hic de medio qua sumus sublati
a penis redimerent quas debemus pati.
- O caro miserrima quid es modo puta
neque mundi gloria fallax et versuta
repleta doloribus intusque polluta
et veneno demonum nequiter imbuta.
- Preciosis vestibus non es nunc induta
tuum valet pallium vix duo minuta
p.13
paruo lintheamine iaces involuta
modo tibi pauperes non ferunt tributa.
- Et licet non sentias nunc tormenta dura
scito quod suppliciis non es caritura
nam testantur etiam scripturarum iura
quod tormenta postmodum mecum es passura.
- Quia pater pauperum non eras, sed predo
te rodunt in tumulo vermes et putredo
tecum diu nequeo stare, iam recedo
nescis ad oppositum respondere, credo.
p.14