Corpus of Electronic Texts Edition
Adamnan's De Locis Sanctis (Author: Adamnan of Iona)

Chapter/toc 4

DE GEORGIO CONFESSORE

. Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de Dominica cruce
35] narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam


p.112

nobis de alio confessore Georgius nomine relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis dedicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant: 2. In Diospoli ciuitate cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statuta marmorea in columna,
5] contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formola depicta est; qui tamen post flagellationem e uinculis absolutus multis uixit annis. 3. Quadam uero die cum quidam duricors et incredulus homuncio in equo sedens eandem intrasset domum, eandem uidens marmoream columnam ab his qui ibidem inerant interrogat dicens:
10] {Geyer ed page 289} 'Cuius est haec imago in marmorea columna formata?' 4. Quibus respondentibus et dicentibus: 'Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et mastigatus est columnam'?quo audito ille stolidissimus homunculus ualde iratus contra insensibilem rem sancti confessoris formulam instigante diabulo lancea percussit. 5. Quae uidelicet eiusdem
15] aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam exteriore parte eius; 6. cuius ferrum interius inherens retentum est nec umquam quo modo retrahi potuit, astile autem eius ad sancti confessoris conlissum marmoream imagunculam exterius confractum est. 7. Illius quoque
20] misselli homuncionis aequus in quo sedebat eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus; ipse autem simul missellus in terram cadens manus in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in poline uel luto intrantes in eadem inpressi inheserunt columna. 8. Quod uidens miser, qui retrahere denos duarum digitos
25] manuum ad se non poterat in marmorea sancti confessoris inherentes formola conligatos et insertos, nomen Dei aeterni eiusdemque confessoris agiens paenitudinem inuocat et ut ab eodem absolueretur uinculo inlacrimatus praecatur. 9. Quam eius lacrimosam paenitentiam misericors Deus suscipiens, qui non uult peccatoris mortem sed ut conuertatur
30] et uiuat, non solum ab illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo {Geyer ed page 290} sed etiam a peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens misericorditer liberauit. 10. Hinc itaque manifeste ostenditur quantae et qualis fuerit honorificantiae apud Dominum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius toracedam in re natura inpenetrabili

p.114

penetrabilem potentia fecit lanceamque aduersarii aeque naturaliter inpenetrabilem mirabiliter efficit penetrabilem digitosque eiusdem homunculi infirmes in eadem natura inpenetrabili re potenter penetrales fecit; II. quos in marmore uinculatos primule et ipse durus retrahere
5] non potuit, sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus paenitens Deo miserante retraxit. 12. Mirum dictu, usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius uestigia digitolorum apparent usque ad radices in marmorea insertorum columna; in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos similiter ad radices usque
10] intrantes. 13. Eiusdem quoque homulli sanguis equi, cuius coxa in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit sed indelebilis in pauimento domus usque ad nostra permanet tempora idem aequinus cruor.

14. Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem
15] nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis {Geyer ed page 291} idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter dedicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: 15. Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo ad expeditionem
20] faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta illam accedens intrauit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem; 16. ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui cepit dicens: 'Me tibi Georgio confessori et meum commendo aequum, et ut per orationum
25] uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolomes reuersi perueniamus; 17. et si tibi ita Deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum obtionem nostrae paruitatis, ego hunc meum quem ualde amo ippum tibi pro munere donandum
30] offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.' 18. Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat. 19. Qui post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant,
35] {Geyer ed page 292} ipse in eodem suo sedens dilecto aequo ab omnibus infestis cassibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem Christicolae Georgio Deo condonante Diospolim prospere reuertitur (20.) illamque domum in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago secum defferens aurum in equi praetium sui gaudenter intrat sanctumque


p.116

Georgium ac si praesentem alloquitur dicens: 21. 'Sanctae confessor, Deo aeterno gratis reffero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi xx solidos auri adfero equi pretium mei, quem tibi primulae commendatum mihi usque in
5] hodiernum conseruasti diem.' 22. Haec dicens supra discriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit, plus equum amans quam aurum, et egressus foras ingeniculatione expleta tale iumentum supra sedens ad emigrandum instigat quidem sed nullo modo mouere potuit. 23. Quod ille homunculus uidens discendit de equo
10] reuersusque domum intrat, alios x adfert solidos inquiens: 'Sanctae confessor, mansuetus quidem mihi aequiti tutor in expeditione inter pericula fuisti, sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in commercio equi.' 24. Haec dicens x super xx adiciens solidos ad sanctum dicit confessorem: 'Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias et meum
15] ad ambulandum resoluas equum.' 25. Hoc dicto egressus iterum {Geyer ed page 293} ascendens aequum ad meandum incitat; qui quasi infixus in eodem stabat loco nec etiam unum poterat mouere pedem. 26. Quid plura? Post equum ascensum discensumque per .iiii. singulas uices intrans in domum x secum solidos adferens et ad inmobilem reuersus aequum
20] iterum in domum regressus huc atque illuc currebat et tamdiu illius ippus nulla instigatione remoueri poterat usquequo numerus solidorum lx adimpleretur simul congregatorum. 27. Tum deinde supra commemoratem repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia et de eius quasi duritia uel etiam in
25] commercis auaritia commemorans, quae talia uerba, ut fertur, et per quaternales singulas uices in domum reuersus repetebat, ad ultimum hoc modo sanctum alloquitur Georgium dicens: 28. 'Sanctae confessor, nunc tuam pro certo cognosco uoluntatem. Hoc itaque iuxta id quod desideras totum auri pondus, uidelicet lx solidos, tibi munus offero.
30] 29. Ippum quoque meum, quem tibi prius commisseram post expeditionem condonandum, nunc tibi licet inuisibilibus alligamentis uinculatum condono sed mox, ut credo, resoluendum per tuam in Deo honorificantiam.' 30. Hoc terminate sermone egressus domum eodem horae{Geyer ed page 294} momento absolutum repperit ippum, quem secum deducens in domum
35] sancto donatum adsignauit confessori in conspectu imaginis ipsius indeque letabundus Christum magnificans discessit. 31. Hinc manifeste collegitur quod omne quodcumque Domino consecratur, siue homo erit sine animal, iuxta id quod in Leuitico scriptum est libro, nullo modo redemi possit aut motari; nam si quis motauerit, et quod motatum est et
40] pro quo motatum est sanctificabitur Domino et non redimetur.


p.118